罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第11章:犹太人与外邦人的救恩

第2讲:犹太人的过犯成为外邦人得救的机会

Lectio 2: Delictum Judaeorum pro salvationem gentium

11:11 那么,我再问,他们失足是要他们跌倒吗?绝对不是!因他们的过犯,救恩反而临到外邦人,使他们向对方起争竞的心。(译者:末句依拉丁文保留主语与所指对象的不确定性;和合本修订版作「要激起他们嫉妒的心」。作者在第882节提出四种解释,包括模仿与嫉妒两个意义。) [n. 878]
11:12 如果他们的过犯成为世界的富足,他们的缺乏成为外邦人的富足,更何况他们的丰盛呢?(译者:和合本修订版末句作「更何况他们全数得救呢?」作者按拉丁文 plenitudo 同时解释为属灵的丰盛与归信人数的众多。) [n. 883]
11:13 我对你们外邦人说,只要我是外邦人的使徒,我就要使我的职分得到尊荣,(译者:此处依作者所引拉丁文的时间句及将来时译;和合本修订版作「正因为我是外邦人的使徒,我敬重我的职分」。) [n. 885]
11:14 希望可以激起我骨肉之亲的争竞心,好救他们一些人。(译者:和合本修订版作「嫉妒」;作者在此取善的争竞、即效法之意。) [n. 888]
11:15 如果他们被丢弃,世界因而得以与神和好;他们被收纳,岂不就是从死人中复生吗? [n. 890]
11:16 所献的新面若圣洁,整个面团都圣洁了;树根若圣洁,树枝也圣洁了。 [n. 891]

11:11 Dico ergo: numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos aemulentur. [n. 878]
11:12 Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium: quanto magis plenitudo eorum? [n. 883]
11:13 Vobis enim dico gentibus: quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, [n. 885]
11:14 si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. [n. 888]
11:15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quae assumptio, nisi vita ex mortuis? [n. 890]
11:16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. [n. 891]

878. 使徒已经说明犹太人的跌倒并非普遍发生于所有人;这里,他开始说明他们的跌倒并非毫无益处,也并非无法挽回。

878. Postquam Apostolus ostendit quod casus Iudaeorum non est universalis, hic incipit ostendere quod casus eorum non est inutilis neque irreparabilis.

这里他做两件事。

Et circa hoc duo facit.

第一,说明犹太人的跌倒有益处,也可以挽回;

Primo ostendit casum Iudaeorum esse utilem et reparabilem;

第二,排除外邦人向犹太人夸耀讥辱的行为,见「若有几根枝子」等语。

secundo excludit gloriam gentilium Iudaeis insultantium, ibi quod si aliqui ex ramis, et cetera.

对于第一点,他做两件事。

Circa primum duo facit.

首先,提出问题;

Primo proponit quaestionem;

其次,回答问题,见「绝对不是」等语。

secundo solvit, ibi absit, et cetera.

879. 所以,他首先说:先前已经说过并证明,除了选民之外,其余犹太人被蒙蔽了。因此,他提出问题,说:「他们失足是要他们跌倒吗?」

879. Dicit ergo primo: dictum est et probatum, quod caeteri Iudaei praeter electos sunt excaecati. Dicit ergo, quaestionem movens, numquid sic offenderunt ut caderent?

这可以有两种理解。一种是:神容许他们失足,难道仅仅「是要他们跌倒」,即并非为了由此产生的任何其他益处,而只是愿意他们跌倒吗?这就违反神的良善。因为神的良善是如此之大,正如奥古斯丁在《信望爱手册》中所说,若不是为了从恶中引出的善,他绝不容许任何恶发生。因此,伯 34:24 说:「他打碎许多不可胜数的人,使别人代替他们站立。」(译者:此句依作者所引拉丁文译。)启 3:11 也说:「你要持守你所有的,免得人夺去你的冠冕。」因为神容许有些人这样跌倒,使某些人的跌倒成为另一些人得救的机会。

Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo sic: numquid Deus permisit eos offendere solum ut caderent, id est propter nullam aliam utilitatem inde consequentem, sed solum volens eos cadere? Quod quidem esset contra bonitatem divinam, quae tanta est, ut Augustinus dicit in Enchiridion, quod numquam permitteret aliquid mali fieri nisi propter bonum, quod ex malo elicit. Unde et Iob XXXIV, 24 dicitur: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Et Apoc. III, 11 dicitur: tene quod habes, ne alter accipiat coronam tuam, quia scilicet Deus aliquos sic permittit cadere, ut quorumdam casus sit aliorum salutis occasio.

另一种理解是:「他们失足是要他们跌倒吗?」即永远留在跌倒的状态中吗?诗 41:8〔武加大本 40:9〕:「难道睡下的人不能再起来吗?」(译者:按作者所引拉丁文的问句译。)

Alio modo potest intelligi sic: numquid sic offenderunt ut caderent? Id est perpetuo in casu remanerent? Ps. XL, 9: numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?

880. 接着,在「绝对不是」等语处,他回答问题。

880. Deinde cum dicit absit, etc., solvit quaestionem.

首先,按照第一种理解,说明犹太人的跌倒曾带来益处;

Et primo secundum primum intellectum ostendens casum Iudaeorum fuisse utilem;

其次,按照第二种理解回答问题,说明犹太人的跌倒可以挽回,见「如果他们的过犯」等语。

secundo solvit quaestionem quantum ad secundum intellectum, ostendens casum Iudaeorum esse reparabilem, ibi quod si delictum illorum, et cetera.

881. 所以,他首先说「绝对不是」,即他们并非毫无益处地跌倒。「但」相反,「他们」,即犹太人的「过犯」,成为「救恩临到外邦人」的机会。因此,主在约 4:22 也说:「救恩是从犹太人出来的。」

881. Dicit ergo primo absit, ut scilicet inutiliter caderent. Sed, magis, illorum, scilicet Iudaeorum, delicto, salus gentibus facta est occasionaliter. Unde et Dominus dicit Io. IV, 22: salus ex Iudaeis est.

这可以有三种理解。第一,由他们杀害基督所犯的「过犯」,借着基督宝血的救赎,随后产生外邦人的救恩。彼前 1:18 起:「你们得以从你们祖先传下来虚妄的行为中救赎出来,不是靠着会朽坏的金银等物,而是凭着宝血,如同无瑕疵的羔羊的血。」

Quod quidem potest intelligi tripliciter. Primo modo, quia per delictum quod in occisione Christi commiserunt, est subsecuta salus gentium per redemptionem sanguinis Christi. I Petr. I, 18: non enim corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine agni immaculati.

第二,可以理解为他们拒绝使徒教导的过犯;由此,使徒就向外邦人传道,如徒 13:46 所说:「神的道本应先传给你们;只因你们弃绝这道,我们就转向外邦人」等语。

Secundo modo potest intelligi de delicto quo doctrinam apostolorum repulerunt, ex quo confectum est ut apostoli gentibus praedicarent, secundum illud Act. XIII, 46: vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, ecce convertimur ad gentes, et cetera.

第三,可以理解为他们因不肯悔改而分散到万国。因此,基督和教会到处都从犹太人的书卷中获得基督教信仰的见证,以使外邦人归信。假如没有犹太人的见证来证实,外邦人就可能怀疑宣讲信仰者所引述关于基督的预言是伪造的。因此,诗 59:10–11〔武加大本 58:11–12〕说:「神要叫我看见我的仇敌遭报」,即犹太人;「不要杀他们,免得我的子民遗忘;求你用你的能力使他们四散。」(译者:原文将第一句也并在武加大本 58:12 之下;此处列出实际涵盖的两节。)

Tertio modo potest intelligi de hoc quod propter suam impoenitentiam sunt in omnes gentes dispersi. Et sic Christus et Ecclesia ubique a libris Iudaeorum testimonium habuit fidei Christianae, ad convertendos gentiles qui suspicari potuissent prophetias de Christo, quas praedicatores fidei inducebant, esse confictas, nisi probarentur testimonio Iudaeorum; unde in Ps. LVIII, 12 dicitur: ostendit mihi super inimicos meos, scilicet Iudaeos, ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei: disperge illos in virtute tua.

882. 接着说「使他们向对方起争竞的心」。

882. Sequitur ut illos aemulentur.

因为没有说明是谁,也没有说明对谁;而「争竞」又有愤恨和模仿两种,所以可以作四种解释。

Et quia non dicit qui vel quos, cum etiam sit duplex aemulatio, scilicet indignationis et imitationis, potest hoc quatuor modis exponi.

第一种解释是:「使」外邦人「向他们」,即犹太人,「起争竞的心」,就是模仿他们敬拜独一的神。弗 2:12:「那时候,你们与基督无关,与以色列选民团体隔绝。」随后又说:「从前你们是远离神的人,如今靠着他的血,已经得以亲近了。」帖前 2:14:「你们效法了在犹太的神的各教会。」(译者:依作者所引拉丁文保留「效法」,以对应其论证;和合本修订版作「你们与犹太地区神的各教会……有同样的遭遇」。)

Primo modo ut intelligatur sic ut, gentiles, illos, scilicet Iudaeos, aemulentur, id est imitentur in cultu unius Dei. Eph. II, 12: eratis in illo tempore sine Christo alienati a conversatione Israel, et postea subdit: nunc autem vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. I Thess. II, v. 14: vos imitatores facti estis ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea.

或者,使外邦人向犹太人起争竞的心,即因他们不信而向他们愤慨。诗 119:158〔武加大本 118:158〕:「我看见奸恶的人就憎恶,因为他们不遵守你的言语。」

Vel ut gentiles aemulentur Iudaeos, id est indignentur contra eos propter incredulitatem eorum. Ps. CXVIII, 158: vidi praevaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.

第三种可以理解为:使犹太人起争竞的心,即模仿外邦人;现今各处也有一些犹太人个别地归信,效法外邦人的信心;最后,当外邦人的数目添满时,以色列全家都将得救。如此,申 28:44 所说的便实现了:「他必作首,你必作尾。」

Tertio modo potest intelligi sic: ut Iudaei aemulentur, id est imitentur gentiles quando ubique et nunc aliqui eorum particulariter convertuntur ad fidem, imitantes fidem gentium et finaliter omnis Israel salvus fiet cum plenitudo gentium intraverit et sic impleatur quod dicitur Deut. XXVIII, 44: ille erit in caput, et tu eris in caudam.

第四种解释是:使犹太人向外邦人起争竞的心,即当他们看见自己的荣耀转移到外邦人身上时,因嫉妒而向他们发怒。申 32:21:「我要以不成国的激起你们嫉妒。」

Quarto modo potest exponi sic: ut Iudaei aemulentur gentiles, id est contra eos ex invidia turbentur dum vident ad eos eorum gloriam translatam. Deut. XXXII, 21: ego provocabo eos in eo qui non est populus.

883. 接着,在「如果他们的过犯」等语处,他按照第二种理解回答问题,说明犹太人的跌倒可以挽回。他从三方面说明这一点。

883. Deinde cum dicit quod si delictum eorum, etc., solvit quaestionem quantum ad secundum intellectum, ostendens casum Iudaeorum esse reparabilem, quod quidem ostendit tripliciter.

第一,从益处而言;

Primo ex utilitate;

第二,从使徒的意向而言,见「我对你们说」等语;

secundo ex Apostoli intentione, ibi vobis enim dico, etc.,

第三,从这百姓的状况而言,见「所献的新面若圣洁」等语。

tertio ex conditione illius populi, ibi quod si delibatio sancta, et cetera.

884. 关于第一点,他提出这样的理由:善在产生益处方面比恶更有力量;而犹太人的恶给外邦人带来了极大的益处,所以他们的善将给世界带来更大的益处。因此,他说:先前已经说,因他们的过犯,救恩临到外邦人;「而」,其拉丁词 quod 在这里起 sed「然而」的作用,「他们」,即犹太人的「过犯成为世界」,即外邦人的「富足」,因为犹太人的过犯转而成为外邦人属灵的富足,如赛 33:6 所说:「丰盛的救恩、智慧和知识。」这指的是他们的罪责。「他们的缺乏」,即从原有的崇高荣耀中衰落,这指的是刑罚。但 3:37:「由于我们的罪过,我们比任何民族都渺小,我们今天在全世界上成了微贱的。」这些成了「外邦人的富足」的机会,如前所说。或者,「他们的缺乏」指犹太人中一些最微小、最被轻视的人,使外邦人在属灵的事上富足,就是使徒。林前 1:27 论他们说:「神拣选了世上软弱的,为了使强壮的羞愧。」「更何况他们的丰盛呢?」即他们属灵的丰盛,或者他们众多人归向神,岂不更要成为外邦人的富足吗?德训篇 24:16:「我停留在圣徒的丰盛之中。」(译者:此处依作者所引拉丁文直译,保留 plenitudo「丰盛」与本段论证的联系。)

884. Circa primum ponit talem rationem: bonum est potentius ad utilitatem inferendam quam malum; sed malum Iudaeorum magnam utilitatem gentibus contulit, ergo multo maiorem confert mundo eorum bonum. Hoc est ergo quod dicit: dictum est quod eorum delicto salus gentibus facta est, quod, pro sed, illorum, scilicet Iudaeorum, delictum divitiae sunt mundi, id est, gentilium, quia scilicet delictum Iudaeorum redundavit in spirituales divitias gentilium, de quibus dicitur Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia, quod quidem refert ad eorum culpam. Et diminutio eorum, qua scilicet decreverunt ab illa celsitudine gloriae quam habebant, quod pertinet ad poenam. Dan. III, 37: imminuti sumus plusquam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. Sunt autem divitiae gentium per occasionem, ut dictum est. Vel diminutio eorum, id est, aliqui minimi et abiecti ex Iudaeis gentes spiritualiter ditaverunt, scilicet apostoli, de quibus I Cor. I, 27: infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Quanto magis plenitudo eorum, id est abundantia eorum spiritualis, vel multitudo eorum ad Deum conversa in divitias gentium redundabit? Eccli. c. XXIV, 16: in plenitudine sanctorum detentio mea.

因此,神若为了全世界的益处,容许犹太人犯罪并衰落,就更要为了全世界的益处,修复他们的倾覆。

Et sic, si Deus propter utilitatem totius mundi permisit Iudaeos delinquere et diminui, multo magis implebit ruinas eorum propter totius mundi utilitatem.

885. 接着,在「我对你们外邦人说」等语处,他从自己的意向说明同一件事。首先,他提出自己的意向;

885. Deinde cum dicit vobis enim dico gentilibus, etc., ostendit idem ex sua intentione quam primo proponit;

其次,说明它的理由,见「如果他们被丢弃」等语。

secundo eius rationem assignat, ibi si enim amissio, et cetera.

886. 关于第一点,应当考虑,他在这封信上文各部分曾向罗马所有的信徒说话,无论他们来自外邦人还是犹太人;现在,他特别向已经归信的外邦人说话。

886. Circa primum considerandum est, quod cum in superioribus huius epistolae partibus locutus fuerit omnibus fidelibus existentibus Romae, sive fuerint ex gentibus, sive ex Iudaeis, nunc specialiter sermonem suum dirigit ad gentiles conversos.

887. 所以,他说:我已经说,他们的丰盛将成为世界的富足。为此作证,「我对你们外邦人说」,即对已经归信的外邦人说。赛 65:1:「我对国说:『我在这里!』」等语。我告诉你们的就是:「只要我是外邦人的使徒」,即按照所托付的职务,特别由我照管外邦人。加 2:9:「就跟我和巴拿巴握右手以示合作,同意我们往外邦人那里去,他们往受割礼的人那里去。」提前 2:7:「我为此奉派作传道,作使徒,在信仰和真理上作外邦人的教师。我说的是真话,不是说谎。」(译者:原文误标提前 1:7,此处校正。)「我要使我的职分得到尊荣」,并非借属于世俗尊荣的事,而是首先以善良的品行装饰这职分。林后 6:4:「反倒在各样的事上表明自己是神的用人:就如在持久的忍耐上。」其次,借实行自己并非必须实行的额外工作。林前 9:18:「这样,我的赏赐是什么呢?就是我传福音的时候使人不花钱得福音」等语。第三,把关怀扩展到所有人的救恩。林后 11:28:「除了这些外表的事以外,我还有为众教会操心的事天天压在我身上。」

887. Dicit ergo: dixi quod plenitudo eorum divitiae mundi essent. In huius enim signum dico vobis gentibus, scilicet gentibus ad fidem conversis. Is. LXV, 1: dixi, ecce ego ad gentes, et cetera. Hoc, inquam, vobis dico quamdiu ego sum gentium apostolus, quarum cura specialiter mihi incumbit ex iniuncto officio. Gal. II, 9: dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem. I Tim. I, 7: in quo positus sum ego praedicator et apostolus, veritatem enim dico in Christo Iesu, non mentior, doctor gentium in fide et veritate. Ministerium meum honorificabo, non quidem his quae ad saecularem honorem pertinent sed primo quidem ornando ipsum bonis moribus. II Cor. VI, 4: in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia. Secundo per supererogationem operum, ad quae non tenebatur. I Cor. IX, 18: quae est ergo merces mea ut Evangelium Christi praedicans sine sumptu, et cetera. Tertio ampliando sollicitudinem ad omnium salutem. II Cor. XI, 28: praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea quotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum.

888. 因此,他在这里也接着说「希望可以激起我骨肉之亲的争竞心」,即犹太人,他们「按肉身说,是我的亲属」,如上文 9:3 所说。赛 58:7:「而不隐藏自己避开你的骨肉。」这是要激起善的争竞之心,如林前 12:31 所说:「你们要追求那更大的恩赐。」并以此方式「救他们一些人」,即犹太人。林前 10:33:「不求自己的益处,只求众人的益处,使他们得救。」

888. Unde et hic subdit si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam, id est Iudaeos, qui sunt mihi cognati secundum carnem, ut supra IX, 3 dictum est. Is. LVIII, v. 7: carnem tuam ne despexeris. Et hoc ad aemulandum bona aemulatione, secundum illud I Cor. XII, 31: aemulamini charismata meliora. Et per hunc modum ut salvos faciam aliquos ex illis, scilicet ex Iudaeis I Cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.

889. 然而,他自己在林后 10:13 所说的似乎与此相反:「我们不愿意过分夸口,但是我们只在神划定的界限内夸口。这界限甚至扩展到你们那里。」他所领受职分的界限仅及于外邦人,因此,他不应干预犹太人的事。

889. Sed contra est quod ipse dicit II Cor. X, 13: nos autem non in immensum gloriamur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. Non autem acceperat mensuram sui ministerii, nisi super gentes. Non ergo debebat se intromittere de Iudaeis.

有些人说,住在犹太地的犹太人不属于他的使徒职分,而属于彼得、雅各和约翰,如加 2:7 所说;但住在外邦人中的犹太人属于他的使徒职分,他于是致力于他们的救恩。

Dicunt autem quidam quod Iudaei in Iudaea habitantes non pertinebant ad eius apostolatum, sed Petri, Iacobi et Ioannis, ut dicitur Gal. II, 7. Sed Iudaei inter gentes habitantes, ad eius apostolatum pertinebant, et eorum saluti insistebat.

但这似乎不符合经文的意图。因为,假如那些犹太人本来属于他的使徒职分,那么他致力于使他们归信,也就没有借此使自己的职分更加尊荣。

Sed hoc videtur contra intentionem litterae. Si enim illi Iudaei ad eius apostolatum pertinebant in hoc quod eorum conversioni intendebat, non honorificasset suum ministerium.

因此应当说,向外邦人传道被托付给他,使他有义务必须履行,正如他自己在林前 9:16 所说:「若不传福音,我就有祸了。因为我是不得已的。」然而,他虽没有向犹太人传道的义务,也未被禁止这样做。因此,他致力于他们的救恩,便使自己的职分得到尊荣;假如他认为他们的跌倒无法挽回,就不会这样做。

Et ideo dicendum est quod sic erat sibi commissa praedicatio gentilium, ut ad eam ex necessitate teneretur, sicut ipse dicit I Cor. c. IX, 16: si non evangelizavero, vae mihi; necessitas enim mihi incumbit; nec tamen erat ei prohibitum Iudaeis praedicare, quamvis ad hoc non teneretur. Et secundum hoc eorum saluti insistendo, ministerium suum honorificabat; quod quidem non faceret, si casum eorum irreparabilem reputaret.

因此,使徒为了犹太人归信所作的努力本身,就被引为犹太人的跌倒可以挽回的标记。

Unde ipsum Apostoli studium quod adhibebat ad conversionem Iudaeorum, inducit pro signo quod casus Iudaeorum sit reparabilis.

890. 接着,在「如果」等语处,他说明自己意向的理由,因为他看出犹太人的归信会有助于外邦人的救恩。因此他说「如果他们被丢弃」,即他们的不信和不顺服,正如一个仆人逃离主人的照管与管辖时,就被称为失落的仆人。耶 50:6:「我的百姓成了失丧的羊。」我说,如果犹太人这种失落成了「世界与神和好」的机会,因为我们借基督的死与神和好,那么,「他们被收纳,岂不就是从死人中复生吗?」即犹太人重新被神收纳,如亚 11:7 所说:「我拿着两根杖。」这样的收纳会造成什么呢?岂不是使外邦人复起得生命吗?

890. Deinde cum dicit si enim, etc. assignat rationem suae intentionis, quia scilicet videbat quod conversio Iudaeorum proveniebat in salutem gentium. Unde dicit si enim amissio eorum, id est incredulitas et inobedientia eorum, sicut dicitur servus amissus quando sub cura et obedientia domini refugit esse. Ier. l, 6: grex perditus factus est populus meus. Si, inquam, ista Iudaeorum amissio est occasionaliter reconciliatio mundi, inquantum per mortem Christi sumus reconciliati Deo, quae assumptio nisi vita ex mortuis? Id est, quod Iudaei reassumantur a Deo, secundum illud Zach. XI, 7: sumpsi mihi duas virgas. Quid, inquam, faciet talis assumptio, nisi quod gentiles resurgere faciat ad vitam?

因为外邦人的信徒会变得冷淡。太 24:12:「因为不法的事增多,许多人的爱心渐渐冷淡了。」甚至那些被敌基督欺骗而完全跌倒的人,在犹太人归信后,也会恢复先前的热忱。此外,正如犹太人跌倒后,外邦人从仇敌的地位得以和好,犹太人归信以后、世界终结临近之时,也将有普遍的复活,借此,人从死者中回到不朽的生命。

Gentiles enim sunt fideles qui tepescent. Matth. XXIV, 12: quoniam abundavit iniquitas refrigescet caritas multorum. Vel etiam qui totaliter cadent decepti ab Antichristo, Iudaeis conversis in pristinum fervorem restituentur. Et etiam sicut Iudaeis cadentibus, gentiles post inimicitias sunt reconciliati, ita post conversionem Iudaeorum, imminente iam fine mundi, erit resurrectio generalis, per quam homines ex mortuis ad vitam immortalem redibunt.

891. 接着,在「所献的新面若」等语处,他从犹太民族本身的状况说明同一件事。

891. Deinde cum dicit quod si delibatio, etc. ostendit idem ex conditione ipsius gentis Iudaeorum.

这又有两种方式。

Et hoc quidem dupliciter.

首先,从使徒方面来说,他说「所献的新面若圣洁,整个面团都圣洁了」。

Primo, ex parte apostolorum cum dicit quod si delibatio sancta est, et massa.

「所献的新面」指从生面团中取出来仿佛供尝验的那一部分。使徒由神从犹太民族中选取出来,就如从面团中取出的新面。因此,若使徒是圣洁的,随之便可说犹太民族是圣洁的。彼前 2:9:「神圣的国度,是属神的子民」等语。

Dicitur autem delibatio id quod ex massa pastae sumitur, quasi ad probandum. Sunt autem apostoli ex gente Iudaeorum assumpti a Deo, sicut delibatio ex massa. Et ideo si apostoli sunt sancti, consequens est quod gens Iudaeorum sit sancta. I Petr. II, 9: gens sancta, populus acquisitionis, et cetera.

892. 其次,他从列祖方面证明同一件事;列祖与犹太人的关系,好比根与枝。因此赛 11:1 说:「从耶西的根必发出枝条。」(译者:按作者所引拉丁文译,保留他借以作类比的「根」。)所以,若作为根的列祖是圣洁的,那么,如枝条一般从他们而出的犹太人也是圣洁的。何 14:5–6〔拉丁本 14:6–7〕:「如黎巴嫩的树扎根。他的嫩枝必延伸」等语。

892. Secundo probat idem ex parte patriarcharum, qui comparantur ad Iudaeos, sicut radix ad ramos, unde et Is. XI, 1 dicitur: egredietur virga de radice Iesse. Si ergo patriarchae, qui sunt radix, sunt sancti, et Iudaei, qui ex eis processerunt sicut rami, sunt sancti. Os. XIV, 6: erumpet radix eius, ut Libani, ibunt rami, et cetera.

893. 然而,结 18:5 起说:「人若是公义,必要存活。」因此,并不能由根是圣洁的就推论枝也是圣洁的。同一处随后又说:「若儿子看见父亲所犯的罪,心中惧怕,不照样去做,他必不死,必定存活。」(译者:后一引文依作者所引拉丁文保留「心中惧怕」;和合本修订版结18:14作「他见了,却不照样去做」。)因此,由所献的新面是圣洁的,似乎也不能推出整个面团都是圣洁的。

893. Sed contra est quod dicitur Ezech. c. XVIII, 5 s.: vir si fuerit iustus, vita vivet. Sic ergo non sequitur quod si radix est sancta, et rami. Ibidem etiam subditur quod si filius videns peccata patris sui timuerit et non fecerit simile, non morietur, sed vita vivet; unde etiam videtur non sequi quod si delibatio sancta est et massa.

但应当说,使徒在这里并不是讲现实的圣洁,因为他无意表明不信的犹太人已经圣洁;他讲的是潜在的圣洁。那些父亲和儿子都是圣洁的人的圣洁得以恢复,并无任何不可能。

Sed dicendum quod Apostolus hic non loquitur de actuali sanctitate; non enim intendit ostendere Iudaeos incredulos esse sanctos sed de sanctitate potentiali. Nihil enim prohibet eos reparari in sanctitate, quorum patres et quorum filii sunt sancti.

或者,可以说,那些效法列祖的人,才特别是列祖的枝条,如约 8:39 所说:「你们若是亚伯拉罕的儿女,就会做亚伯拉罕所做的事。」

Vel potest dici quod illi sunt specialiter rami patriarcharum, qui eos imitantur, secundum illud Io. VIII, 39: si filii estis Abrahae, opera Abrahae facite.