第3讲:犹太人出于自愿的无知
Lectio 3: Ignorantia voluntaria Iudaeorum
10:18 但我要问,人没有听见吗?当然听见了。「他们的声音传遍全地;他们的言语传到地极。」 [n. 845]
10:19 我再问,以色列人不知道吗?先有摩西说:「我要以不成国的激起你们嫉妒;我要以愚顽的国惹起你们发怒。」 [n. 850]
10:20 又有以赛亚放胆说:「没有寻找我的,我要让他们寻见;没有求问我的,我要明明向他们显现。」(译者:依作者所引拉丁文保留「明明」,以对应下文对显现方式的解释。) [n. 853]
10:21 至于以色列人,他说:「我整天伸手招呼那不信而又反驳的百姓。」(译者:「不信而又反驳」依作者所引拉丁文译,以对应下文解释。) [n. 855]
10:18 Sed dico: numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. [n. 845]
10:19 Sed dico: numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. [n. 850]
10:20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. [n. 853]
10:21 Ad Israël autem dicit: tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. [n. 855]
845. 使徒已经说明犹太人的跌倒是可怜悯的,因为他们由于无知而犯罪。现在,他说明这种跌倒并非全然可以原谅,因为他们的无知不是不可克服的,也不是必然存在的,而是在某种程度上出于自愿。
845. Postquam Apostolus ostendit casum Iudaeorum esse miserandum, quia ex ignorantia peccaverunt, hic ostendit quod eorum talis casus non est excusabilis ex toto, quia eorum ignorantia non fuit invincibilis vel ex necessitate existens, sed quodammodo voluntaria.
他以两种方式说明这一点。
Et hoc quidem ostendit dupliciter.
第一,因为他们听过使徒的教导;
Primo quidem per hoc quod audierunt ex doctrina apostolorum;
第二,因为他们从律法和先知的教导中已经知道了,见「我再问,以色列人不知道吗?」
secundo, per hoc quod cognoverunt ex doctrina legis et prophetarum, ibi sed dico, numquid Israel non cognovit?
846. 对于第一点,他做两件事。
846. Circa primum duo facit.
首先,他提出问题,说:先前已经说,信心出于听见,人不能相信自己没有听见的那一位;因此我问,「他们没有听见吗?」也就是说,他们是否因此能完全免除不信的罪责,正如约 15:22 所说:「我若没有来教导他们,他们就没有罪。」
Primo proponit quaestionem, dicens: dictum est quod fides est ex auditu et non possunt homines credere ei quem non audierunt, dico ergo numquid non audierunt? Ut scilicet per hoc possint excusari totaliter ab incredulitate, secundum illud Io. XV, 22: si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent.
847. 其次,他用诗 19:4〔武加大本 18:5〕的权威介入并回答问题:「他们的声音传遍全地」,即使徒的声音;也就是说,他们的声名传遍全地,不仅传到犹太人那里,也传到万国。伯 28:22:「毁灭和死亡说:『我们风闻其名。』」就是使徒所宣讲的智慧。主曾吩咐他们,可 16:15:「你们往普天下去,传福音给万民听。」(译者:原文误标为太 28:19;引语实际出自可 16:15。)「他们的言语」,即他们明确的教导,传到了「地极」;按字面说,就是世界的尽头。赛 24:16:「我们听见从地极有人歌唱:『荣耀归于公义的那一位!』」以及 49:6:「我还要使你作万邦之光,使你施行我的救恩,直到地极。」
847. Secundo ad quaestionem respondet interveniendo per auctoritatem Ps. XVIII, v. 5 dicentis in omnes terram exivit sonus eorum, scilicet apostolorum, id est fama eorum exivit in omnem terram, non solum Iudaeorum sed etiam omnium gentium. Iob c. XXVIII, 22: perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius, scilicet sapientiam per apostolos praedicatam. Et Dominus eis praeceperat Matth. ult. XXVIII, v. 19: euntes in universum mundum, praedicate Evangelium omni creaturae. Et verba eorum, scilicet distincta eorum doctrina, exierunt in fines orbis terrae. Ad litteram: usque ad fines mundi. Is. XXIV, 16: a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti. Et XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
848. 应当注意,按照奥古斯丁的说法,使徒说这些话时,这些话尚未应验,而他预见它们将要应验。因此,由于神预先安排之事的确定性,他用过去时表达将来;正如使徒所引用的大卫的话,显然也是用过去时表达将来。奥古斯丁之所以这样说,是因为他表示直到自己的时代,非洲地区仍有某些民族,基督的信仰尚未向他们宣讲。
848. Et est notandum quod secundum Augustinum haec verba nondum erant completa, quando Apostolus talia loquebatur sed praevidebat ea esse complenda. Et ideo utitur praeterito pro futuro, propter certitudinem divinae praeordinationis: sicut etiam David, cuius verba assumit Apostolus, manifeste utebatur praeterito pro futuro. Et ideo hoc dicit Augustinus, quia adhuc tempore suo dicit fuisse quasdam gentes in Africae partibus, quibus non erat fides Christi praedicata.
然而,金口约翰在《马太福音注释》中持相反意见,认为这里所说的在使徒时代已经应验;他把太 24:14 的话「这天国的福音要传遍天下,然后终结才来到」解释为耶路撒冷的毁灭。
Chrysostomus autem super Matth. e contrario dicit hoc quod hic dicitur, completum fuisse tempore apostolorum, exponens sic quod habetur Matth. XXIV, 14: et oportet hoc Evangelium praedicari in universo orbe et tunc veniet consummatio, idest, destructio Ierusalem.
两种说法在某种意义上都是真的。因为在使徒时代,关于使徒宣讲的一些消息,借使徒本人或他们的门徒,已经传到万国,甚至直到世界的尽头。马太在埃塞俄比亚传道,多马在印度,彼得和保罗在西方。这就是金口约翰所要说的。然而,在使徒时代,这话尚未应验到在所有民族中都建立了教会;不过,这将在世界终结以前实现,如奥古斯丁在《致赫西奇乌斯(Hesychius)书》(Epistola ad Hesychium)中所说。
Utrumque autem est aliqualiter verum. Tempore enim apostolorum, ad omnes gentes etiam usque ad fines mundi pervenit aliqua fama de praedicatione apostolorum per ipsos apostolos vel discipulos eorum. Matthaeus namque praedicavit in Aethiopia, Thomas in India, Petrus et Paulus in occidente. Et hoc est quod Chrysostomus dicere intendit. Non tamen sic fuit impletum tempore apostolorum, quod in omnibus gentibus Ecclesia aedificaretur, quod tamen est implendum ante finem mundi, ut dicit Augustinus in epistola ad Hesychium.
不过,金口约翰的解释比奥古斯丁的解释更符合使徒此处的意图。因为,不能以不信的人将来才会听见作为取消他们辩解的理由。但即使使徒宣讲的消息已经传到万国,也不能由此得出它已经传到了每一个人那里。
Magis tamen praesenti intentioni Apostoli congruit expositio Chrysostomi quam Augustini. Nulla enim ratio esset auferendi excusationem infidelibus per hoc quod in futurum erant audituri. Per hoc tamen non habetur quod ad singulos homines fama praedicationis apostolicae pervenerit, licet pervenerit ad omnes gentes.
849. 那么,没有听到这消息的人,例如从小生长在森林中的人,是否可以免除不信的罪责呢?
849. Numquid ergo illi ad quos non pervenit, utpote si fuerunt nutriti in sylvis, excusationem habent de peccato infidelitatis?
对此应当说,按照主在约 15:22 所作的判断,那些没有听见主亲自说话,也没有听见他借门徒说话的人,可以免除不信的罪责;但他们并不因此获得神的恩惠,以致从其他罪中称义,无论是出生时染上的罪,还是后来因恶行加上的罪。他们因这些罪而被定罪,是应得的。然而,假如其中有些人尽了自己的能力,主就会按照自己的怜悯为他们安排,给他们差遣宣讲信仰的人,如差彼得去见哥尼流,见徒 10:5 起;又如差保罗去马其顿人那里,见徒 16:9 起。不过,有些人尽自己的能力,也就是转向神,这件事本身也出于神推动他们的心趋向善。哀 5:21:「耶和华啊,求你使我们回转归向你,我们就得以回转。」
Ad hoc dicendum est quod, secundum sententiam Domini, quae habetur Io. XV, 22, illi qui loquentem Dominum per se vel per eius discipulos non audierunt, excusationem habent de peccato infidelitatis, non tamen beneficium Dei consequentur, ut scilicet iustificentur ab aliis peccatis, vel quae nascendo contraxerunt, vel male vivendo addiderunt, et pro his merito damnantur. Si qui tamen eorum fecissent quod in se est, Dominus eis secundum suam misericordiam providisset, mittendo eis praedicatorem fidei, sicut Petrum Cornelio, Act. X, 5 s., et Paulum Macedonibus, ut habetur Act. XVI, 9 s. Sed tamen hoc ipsum quod aliqui faciunt quod in se est, convertendo se scilicet ad Deum, ex Deo est movente corda ipsorum ad bonum. Thr. V, v. 21: converte nos, Domine, ad te, et convertemur.
850. 接着,在「我再问:以色列人」等语处,他说明,由于他们从律法和先知所得的知识,他们是无可推诿的。
850. Deinde, cum dicit sed dico: numquid Israel, etc., ostendit eos esse inexcusabiles propter notitiam, quam habuerunt ex lege et prophetis.
首先,他提出问题,说「我再问」,即继续查问:「以色列人」,就是犹太百姓,难道不知道与基督的奥秘、外邦人的蒙召和犹太人的跌倒有关的事吗?他们确实知道。上文 2:18:「从律法受了教导。」(译者:原文写作「下文 2:18」,应为上文。)诗 147:20〔武加大本 147:9〕:「他未曾这样对待别国。」巴录书 4:4:「以色列人,我们真有福!神将所喜悦的,启示给我们了。」
Et primo movet quaestionem, dicens sed dico, adhuc inquirendo, numquid Israel, id est populus Iudaeorum, non cognovit ea quae pertinent ad mysterium Christi, et ad vocationem gentium, et casum Iudaeorum? Plane cognovit. Infra II, 18: instructus per legem; Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi; Bar. IV, 4: beati sumus, O Israel, quoniam quae placita sunt Deo, manifesta sunt nobis.
其次,在「先有摩西」处,他回答这个问题,说明他们确实知道:首先,是借律法的教导知道的。因此他说「先有摩西」,就是立法者。「先」不应理解为有两个摩西,是其中先前那位说了这话;而是说摩西在犹太人的教师中居首位,即最为卓越。申 34:10:「以后,以色列中再没有兴起一位先知像摩西的。」或者是说,在说这类话的次序上,他是首先说的,因为在众人中是他最先说了这话。
Secundo, cum dicit, ibi primus Moyses, solvit quaestionem et ostendit eos cognovisse, primo quidem, per doctrinam legis, dicens primus Moyses, qui est legislator. Quod non est sic intelligendum per hoc quod inducit primus, quasi fuerint duo Moyses, quorum primus hoc dixit; sed quia Moyses fuit primus, id est, praecipuus inter doctores Iudaeorum; Deut. ult.: non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses; vel primus fuit in ordine talia dicendi, quia ipse primus inter alios hoc dixit.
「我要以不成国的激起你们嫉妒;我要以愚顽的国惹起你们发怒。」我们此处的经文作:「我要用那不成子民的激怒他们,以愚昧的国惹动他们。」(译者:此句依作者所列拉丁文异文直译,见申 32:21。)
Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam. Ubi littera nostra sic habet: ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta irritabo eos.
851. 此处应当注意两种区别。
851. Ubi duplex est distinctio attendenda.
第一种在外邦民族这一方面:他称他们为「不成子民的」,仿佛不配称为一个民族,因为他们并未联合起来敬拜独一的神。德训篇 50:27:「第三个是一个不成民族的民族,我也恨她。」(译者:原文引作「第二个不是民族,是我所憎恨的」;思高本此处明确作「第三个」,按经文校正。)他又把同一民族称为无知的民;即使就他们在人的法律之下联合并受治理而言,可以某种方式称为民族,他们仍被称为无知,因为他们缺少真正的智慧,这智慧在于认识并敬拜神。弗 4:17 起:「像外邦人存虚妄的心而活。他们心地昏昧,与神所赐的生命隔绝了。」因此,这话指的是外邦人在归信以前的状态。
Prima quidem ex parte gentilitatis, quam vocat non gentem, quasi non dignam vocari gentem, eo quod non erat adunata in cultu unius Dei. Eccli. l, 27: secunda non est gens quam oderim. Eamdem autem gentem vocat gentem insipientem, et si aliqualiter gens dici posset secundum quod adunatur et gubernatur lege humana, dicitur tamen insipiens, quasi privata vera sapientia, quae in cognitione et cultu Dei consistit. Eph. IV, 17 s.: sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei. Et sic refertur ad gentilitatem, secundum statum ante conversionem.
这两种说法也可以用在归信以后的外邦人身上。他们被称为「不成外邦民族的」,意思是:他们不再按外邦人的方式生活,正如使徒在同一处说:「你们行事为人,不要再像外邦人存虚妄的心而活。」归信的外邦人也按照不信者的看法,被称为无知的民。林前 3:18:「你们中间若有人自以为在今世有智慧,倒不如变为愚拙,好成为有智慧的。」
Possunt etiam haec duo attribui gentilitati post conversionem, quae dicitur non gens, id est non gentiliter vivens, sicut Apostolus dicit ibidem: iam non amplius ambuletis sicut et gentes. Dicitur etiam gentilitas conversa gens insipiens, secundum opinionem infidelium. I Cor. III, 18: si quis inter vos sapiens videtur esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens.
852. 第二种区别在于:首先,他提出「嫉妒」的争竞,即犹太人嫉妒归信的外邦人。加 4:17:「那些热心待你们的人,不怀好意。」其次,他提出他们向外邦人发出的愤怒。诗 37:12〔武加大本 36:12〕:「恶人设谋要害义人,向他咬牙」等语。
852. Secunda differentia attenditur quantum ad hoc quod, primo, ponit aemulationem, scilicet invidiae, qua Iudaei invidebant gentilibus conversis, Gal. IV, 17: aemulantur vos non bene. Secundo ponit iram, qua contra eos irascuntur. Ps. XXXVI, v. 12: observabit peccator iustum, et stridebit, et cetera.
这两者适宜并列,因为愤怒由嫉妒产生。因此,伯 5:2 说:「愤怒害死愚妄人,嫉妒杀死愚蠢的人。」
Et haec duo congrue coniunguntur, quia ex invidia causatur ira. Unde Iob V, 2 dicitur: virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
所谓神使他们嫉妒、激起他们愤怒,并不是神在他们里面造成邪恶,而是神收回恩典;更确切地说,是神使外邦人归信,而犹太人以此作为发怒和嫉妒的机会。
Dicitur autem Deus in aemulationem inducere et in iram mittere, non quidem in eis causando malitiam sed subtrahendo gratiam, vel potius faciendo conversionem gentium, unde Iudaei occasionem irae et invidiae sumunt.
853. 第二,他说明他们从先知的教导中已经知道;首先,他援引预告外邦人归信的以赛亚,说「又有以赛亚放胆说」,意思是:即使面临死亡危险,他仍勇敢地向犹太人宣告真理。伯 39:21:「勇敢地迎着兵器前进。」(译者:原文误标 39:12;引文对应 39:21,按其拉丁措辞译。)「他说」,见赛 65:1:「没有寻找我的外邦人寻见了我;没有求问我的,我公开向他们显现。」(译者:原文误标赛 64:1,现按实际经文校正。)我们此处的经文作:「从前没有求问我的寻求了我,没有寻找我的寻见了我。」(译者:此处保留作者所比较的拉丁文形式。)
853. Secundo ostendit eos cognovisse per doctrinam prophetarum, et inducit Isaiam, primo quidem praenuntiantem conversionem gentium, dicens Isaias autem audet et dicit, id est audacter Iudaeis annuntiat veritatem, quamvis ei periculum mortis immineret, Iob XXXIX, 12: audacter in occursum pergit armatis; et dicit, Is. LXIV, 1: inventus sum a gentibus non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant, ubi littera nostra sic habet: quaesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non inquisierunt me.
854. 这些话首先指出外邦人的归信,说「没有寻找我的外邦人寻见了我」。因此表明,他们的归信既非凭他们的功德,也不在他们原先的意向之内。下文 15:9:「并使外邦人,因他的怜悯,荣耀神。」太 13:44 谈到这样的寻见:「天国好比宝贝藏在地里,人发现了就把它藏起来」等语。
854. In his autem verbis primo designat conversionem gentium, dicens inventus sum a gentibus non quaerentibus me. Et ideo praeter merita et intentionem gentilium ostenditur fuisse eorum conversio. Infra XV, v. 9: gentes autem super misericordia honorare Deum. De hac autem inventione dicitur Matth. XIII, 44: simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et cetera.
其次,他说明他们归信的原因和方式。
Secundo ostendit causam et modum conversionis eorum.
就原因而言,他们找到自己未曾寻找的,并非偶然,而是出于那愿意向他们显现者的恩典;这是「我向他们显现」所表明的。多 2:11:「因为神救众人的恩典已经显明出来。」
Causam quidem, quia non casu factum est ut invenirent quod non quaerebant sed ex gratia eius qui eis voluit apparere; quod designatur in hoc quod dicit apparui. Tit. II, v. 11: apparuit gratia salvatoris nostri Dei omnibus hominibus.
就方式而言,基督向外邦人显现,并不是以律法的隐语和预表,而是以明白的真理。因此他说「公开」。约 16:29:「如今你是明说,不用比方了。」他说,「我公开向」那些「没有求问我的人显现」,即向那些并不寻求我教导的外邦人显现。赛 45:20:「祈求不能救人之神明。」
Modum autem, quia non apparuit Christus gentilibus in aenigmatibus et figuris legis sed in manifesta veritate. Unde dicit palam. Io. c. XVI, 29: ecce palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Palam, inquit, apparui eis, scilicet gentilibus, qui me non interrogabant, id est qui meam doctrinam non quaerebant. Is. XLV, 20: rogant deum non salvantem.
855. 第二,他说明以赛亚预告了犹太人的不信,说「至于以色列人」,就是针对以色列人,「他说」,见赛 65:2:「我整天伸手招呼那不信而又反驳我的百姓。」我们此处的经文作:「我整天向那不信的百姓伸手,他们随从自己的意念走不善的道路,是惹我发怒的百姓。」(译者:本段按作者所列拉丁文译,保留「不信」及其与「反驳」的区别;末句延至赛 65:3。)
855. Secundo ostendit quod Isaias praenuntiavit incredulitatem Iudaeorum, dicens ad Israel autem, id est contra Israel, dicit, Is. LXV, 2: tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Ubi nostra littera sic habet: expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas, populus qui ad iracundiam provocat me.
856. 他所说的「我伸手」,可以首先理解为基督在十字架上伸开双手;所谓在十字架上「整天」,即一天的主要时段,从午正直到傍晚,见太 27:45。虽然当他在十字架上伸开双手时,太阳昏暗、磐石崩裂、坟墓打开,犹太人仍然不信,并亵渎他,如太 27:39 起所记。(译者:原文误标太 28:39,此处校正。)因此,他接着说「向那不信而又反驳我的百姓」。来 12:3:「你们要仔细想想这位忍受了罪人如此顶撞的耶稣。」
856. Quod autem dicit expandi manus meas, potest uno modo intelligi de expansione manuum Christi in cruce, quae quidem dicitur fuisse in cruce tota die, id est principali parte totius diei, scilicet ab hora sexta usque ad vesperas, Matth. XXVII, 45. Et quamvis eo expandente manus in cruce, sol sit obscuratus, petrae scissae, monumenta aperta, Iudaei tamen in sua incredulitate permanserunt, eum blasphemantes, ut dicitur Matth. XXVIII, 39 s. Unde subdit ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Hebr. XII, 3: recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem.
857. 另一种理解,是指神伸手施行神迹。徒 4:30:「伸出你的手来,让医治、神迹、奇事藉着你圣仆耶稣的名行出来。」如此,意思便是:「整天」,即在我宣讲的整个时期,「我伸手」,施行神迹,向着「不信的百姓」,他们即使看见神迹仍不相信。约 15:24:「我若没有在他们中间做过别人未曾做的事,他们就没有罪。」「却反驳我」,即诋毁我的神迹,如太 12:24 所说:「靠着鬼王别西卜赶鬼。」何 4:4:「你的百姓与抗拒祭司的人一样。」(译者:此句照作者所引拉丁文译。)
857. Alio modo potest referri ad extensionem manus Dei in miraculis faciendis, Act. IV, 30: in eo quod manum tuam extendis ad sanitates, et signa et prodigia fieri per nomen sanctum Filii tui Iesu; ut sit sensus: tota die, id est toto tempore praedicationis meae, expandi manus meas, miracula faciendo, ad populum non credentem, etiam miraculis visis, Io. XV, 24: si opera non fecissem, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent, sed contradicentem mihi, id est meis miraculis detrahentem, secundum illud Matth. XII, 24: in Beelzebub, principe daemoniorum, eiicit daemonia. Osee IV, 4: populus tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.
858. 第三,可以理解为神伸手施恩给那百姓,如箴 1:24 所说:「我招手,无人理会。」如此,意思便是:「整天」,即在律法和先知的整个时期,「我伸手」施予恩惠,向着「那不信而又反驳我的百姓」。申 31:27:「你们时常悖逆耶和华。」(译者:依作者所引拉丁文;和合本修订版此处作「你们尚且悖逆耶和华」。)
858. Tertio potest intelligi de extensione manus Dei ad beneficia illi populo exhibita, secundum illud Prov. I, 24: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; ut sit sensus tota die, id est toto tempore legis et prophetarum, expandi manus meas ad dandum beneficia ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Deut. XXXI, 27: semper contentiose egistis contra Dominum.