第2讲:借信心和承认而得称义与救恩
Lectio 2: Iustitia et salvatio per fidem et confessionem
10:10 因为,人心里信就可以称义,口里宣认就可以得救。 [n. 830]
10:11 经上说:「凡信靠他的人必不蒙羞。」 [n. 833]
10:12 犹太人和希腊人并没有分别,因为人人都有同一位主,他也厚待求告他的每一个人。 [n. 834]
10:13 因为「凡求告主名的就必得救」。
10:14 然而,人未曾信他,怎能求告他呢?未曾听见他,怎能信他呢?没有传道的,怎能听见呢? [n. 835]
10:15 若没有奉差遣,怎能传道呢?如经上所记:「传和平、报喜讯之人的脚踪何等佳美!」(译者:此处依作者所引拉丁文保留「传和平」,以对应下文解释。) [n. 839]
10:16 但不是每一个人都听从福音,因为以赛亚说:「主啊,我们所传的有谁信呢?」 [n. 842]
10:17 可见,信道是从听道来的,听道是从基督的话来的。 [n. 844]
10:10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. [n. 830]
10:11 Dicit enim Scriptura: omnis qui credit in illum, non confundetur. [n. 833]
10:12 Non enim est distinctio Judaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. [n. 834]
10:13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
10:14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? [n. 835]
10:15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! [n. 839]
10:16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? [n. 842]
10:17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. [n. 844]
830. 使徒先解释摩西的话,说口里的承认和心里的信产生救恩;他以两个信条为例说明这一点,因为摩西似乎提到了它们。现在,他普遍地证明先前所说的话。
830. Postquam praemiserat Apostolus exponendo verbum Moysi, quod confessio oris et fides cordis operantur salutem, proponens hoc causa exempli in duobus articulis, de quibus videbatur Moyses fecisse mentionem, hic probat quod dixerat in universali.
这里他做三件事。
Et circa hoc tria facit.
第一,说明人借着信心和承认获得救恩;
Primo ostendit quod per fidem et confessionem homo consequitur salutem;
第二,提出救恩的次序,见「然而,人怎能求告」等语;
secundo ponit salutis ordinem, ibi quomodo ergo invocabunt, etc.;
第三,从以上所言推出一个结论,见「可见,信心是从听来的」等语。
tertio infert quamdam conclusionem ex dictis, ibi ergo fides ex auditu, et cetera.
831. 对于第一点,他做三件事。第一,提出自己的主旨,说:我说「你若口里宣认、心里相信,就必得救」,说得正是;「因为,人心里信就可以称义」,也就是借信心获得义。上文 5:1:「我们既因信称义。」
831. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit, dicens: recte dico, quod si confitearis ore et credas corde, salvus eris; corde enim creditur, ab homine, ad iustitiam, id est ad hoc ut iustitiam per fidem consequatur. Supra V, 1: iustificati igitur ex fide.
他特意说「心里信」,就是以意志相信。因为其他属于外在敬拜神的事,人可以不情愿地实行;相信却只有在愿意时才能做到。相信者的理智,并不像具有知识者的理智那样,由论证的必然性所决定而赞同真理,而是由意志决定。因此,具有知识不属于人那存在于意志中的正义,相信却属于它。创 15:6:「亚伯拉罕信神,这就算为他的义。」(译者:作者所引为「亚伯拉罕信神,这就算为他的义」;和合本修订版创15:6作「亚伯兰信耶和华,耶和华就以此算他为义」。)
Signanter autem dicit corde creditur, id est voluntate. Nam caetera, quae ad exteriorem Dei cultum pertinent, potest homo nolens sed credere non potest nisi volens. Intellectus enim credentis non determinatur ad assentiendum veritati ex necessitate rationis, sicut intellectus scientis, sed ex voluntate: et ideo scire non pertinet ad iustitiam hominis, quae est in voluntate, sed credere. Gen. XV, v. 6: credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam.
人借信心称义以后,他的信心还必须借着仁爱发生作用,才能获得救恩。因此,他接着说「口里宣认就可以得救」,即获得永远的救恩。赛 51:6:「惟有我的救恩永远长存。」(译者:原文标作51:8,但所引拉丁文对应51:6;51:8则说「我的救恩直到万代」。)
Postquam autem homo est iustificatus per fidem, oportet quod eius fides per dilectionem operetur ad consequendam salutem. Unde subdit ore autem confessio fit ad salutem, scilicet aeternam consequendam. Is. LI, 8: salus autem mea in sempiternum erit.
832. 得救所必需的承认有三种。
832. Est autem triplex confessio necessaria ad salutem.
第一,承认自己的罪孽,如诗 32:5〔武加大本 31:5〕所说:「我说:『我要向耶和华承认我的过犯。』」这是悔罪者的承认。第二,人承认神以怜悯施予恩惠的良善。诗 118:1〔武加大本 117:1〕:「你们要称谢耶和华,因他本为善。」这是感恩者的承认。第三,承认神的真理。太 10:32:「凡在人面前认我的,我在我天上的父面前也必认他。」这是相信者的承认,也是使徒现在所谈的。
Primo quidem confessio propriae iniquitatis, secundum illud Ps. XXXI, 5: dixi: confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, quae est confessio poenitentis. Secunda confessio est per quam homo confitetur Dei bonitatem misericorditer beneficia praestantis Ps. CXVII, 1: confitemini Domino quoniam bonus, et haec est confessio gratias agentis. Tertia est confessio divinae veritatis Matth. X, 32: omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo; et haec confessio est credentis, de qua nunc Apostolus loquitur.
这种承认在适当的场合和时刻是得救所必需的:也就是当人的信仰受到盘问,例如遭迫害信仰的人盘问,或另一个人的信心受到威胁时;尤其教会长上应当向属下宣讲信仰。因此,受洗者在额上受涂圣油、画上十字记号,好使他们不以承认被钉十字架者为耻。上文 1:16:「我不以福音为耻。」其他一切德行的行为也是如此:在适当的场合和时刻,它们是得救所必需的。因为有关这些行为的积极诫命始终具有约束力,却不要求人时时实行。
Haec autem est necessaria ad salutem pro loco et tempore, quando scilicet exposcitur fides alicuius, scilicet a persecutore fidei, vel quando periclitatur fides aliena: sicut praecipue praelati debent praedicare fidem subditis suis. Et ideo baptizati liniuntur chrismate in fronte signo crucis, ut ipsum crucifixum confiteri non erubescant. Supra I, 16: non enim erubesco Evangelium. Ita est autem et de omnibus virtutum actibus, qui pro loco et tempore sunt necessarii ad salutem. Nam praecepta affirmativa quae de his dantur, obligant semper, sed non ad semper.
833. 第二,在「经上说」等语处,他援引权威为证,说:「经上说」,即赛 28:16,「凡信靠他的人」,即以由仁爱成形的信心相信的人,「必不蒙羞」,即不会因未获救恩而蒙羞。德训篇 2:8:「你们敬畏上主的,要信赖他,你们的赏报,就不会落空。」
833. Secundo, ibi: dicit enim Scriptura, etc., probat per auctoritatem, dicens: dicit enim Scriptura, scilicet Is. XXVIII, 16, omnis qui credit in illum, fide scilicet formata, non confundetur, scilicet quasi deficiens a salute. Eccli. II 8: qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.
不过,我们的经文作:「相信的人不可急躁。」如上文已经说过的。(译者:这里照译作者所读拉丁文,保留他所比较的两种措辞。)
Littera vero nostra habet: qui crediderit, non festinet, ut supra dictum est.
834. 第三,在「并没有分别」等语处,他证明这句话应当作普遍的理解,虽然以赛亚提出它时没有明定范围。
834. Tertio, ibi non enim est distinctio, etc., probat hoc esse universaliter intelligendum, cum Isaias indefinite hoc proponat.
首先,他提出主旨,说:所以说「凡信的人」等等,是因为在这事上「犹太人和希腊人并没有分别」。西 3:11:「在这事上并不分希腊人和犹太人,受割礼的和未受割礼的」等等。
Et, primo, proponit quod intendit, dicens: ideo dictum est omnis qui credit, etc., non enim est distinctio quantum ad hoc Iudaei et Graeci. Col. III, 11: ubi non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, et cetera.
其次,他用具有双重依据的理由证明。第一重依据见于「因为人人都有同一位主」。上文 3:29:「难道神只是犹太人的吗?不也是外邦人的吗?」诗 47:7〔武加大本 46:8〕:「神是全地的王。」(译者:原文标作诗 46:7;所引语句对应现行编号 47:7,武加大本计入篇首题记时为 46:8。)因此,照顾所有人的救恩是他的事。第二个论证依据见于「他也厚待求告他的每一个人」,即向他们显为富足。因为,假如他的良善不丰富到足以满足双方,人就可能以为他不会照顾所有相信的人;然而,他良善与怜悯的丰富是无穷无尽的。上文 2:4:「还是你藐视他丰富的恩慈?」弗 2:4:「然而,神有丰富的怜悯」等等。
Secundo probat per rationem quae duplici modo innititur, quorum primum tangit, dicens nam idem Dominus omnium. Supra III, v. 29: an Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Ps. XLVI, 7: rex omnis terrae Deus. Et ideo ad ipsum pertinet providere omnium saluti. Secundum medium tangit, dicens dives est in omnes qui invocant illum. Si enim non esset tantae bonitatis quod sufficeret ad satisfactionem utriusque, posset putari quod non omnibus credentibus provideret, sed divitiae bonitatis eius et misericordiae indeficientes sunt. Supra II, 4: an divitias bonitatis eius contemnis? Eph. II, 4: Deus autem qui dives est in misericordia, et cetera.
第三,他以珥 2:32 的权威证明同一件事:「凡求告耶和华名的就必得救。」求告就是借着爱慕和虔诚敬拜,召请他进入自己里面。诗 91:15〔武加大本 90:15〕:「他若求告我,我就应允他。」
Tertio probat idem per auctoritatem quae habetur Ioel. II, 32: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Est autem invocare, in se vocare per affectum et devotum cultum. Ps. XC, 15: invocabit me, et ego exaudiam eum.
835. 接着,在「然而,人怎能求告」等语处,他提出人蒙召进入那出于信心的救恩的次序。
835. Deinde cum dicit quomodo ergo invocabunt, etc. ponit ordinem quo quis vocatur in salutem, quae est ex fide.
这里他做两件事。
Et circa hoc duo facit.
第一,说明在这次序中,后者没有前者便不可能存在;
Primo ostendit quod ea quae sunt posteriora in hoc ordine, sine prioribus esse non possunt;
第二,说明即使前者存在,也不必然就有后者,见「但不是每一个人都听从福音」。
secundo ostendit quod, positis prioribus, non est necessarium posteriora poni, ibi sed non omnes obediunt Evangelio.
对于第一点,他做两件事。
Circa primum duo facit.
第一,提出得救所需各事的次序;
Primo ponit ordinem eorum quae requiruntur ad salutem;
第二,援引权威证实先前的前提,见「如经上所记」。
secundo confirmat quod supposuerat per auctoritatem, ibi sicut scriptum est.
836. 首先,他依次提出五件事,从求告开始;按照先知的权威,救恩随求告而来。
836. Ponit autem primo quinque per ordinem, incipiens ab invocatione ad quam, secundum auctoritatem prophetae, sequitur salus.
因此,他说「然而,人未曾信他,怎能求告他呢?」意思是:毫无疑问,若没有信心在先,求告就不能产生救恩。求告属于口里的承认,而口里的承认出于心里的信。诗 116:10〔武加大本 115:1〕:「我信,所以我说话。」(译者:原文将武加大本篇号与另一套节号并用,标作 115:10;此处为作者所引拉丁文的直译;和合本修订版作「我信,尽管我说」。)林后 4:13:「我们也信,所以也说话。」
Dicit ergo quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt? Quasi dicat: sine dubio invocatio salutem facere non potest, nisi fide praecedente. Pertinet autem invocatio ad confessionem oris quae ex fide cordis procedit. Ps. CXV, 10: credidi, propter quod locutus sum. II Cor. IV, 13: nos credidimus, propter quod et loquimur.
837. 第二,他从相信上溯或进到听见,说「未曾听见他,怎能信他呢?」人相信的,是别人告诉他、而他自己没有看见的事。约 4:42:「现在我们信,不再是因为你的话,而是我们亲自听见了,知道这人真是世界的救主」等等。
837. Secundo a fide ascendit vel procedit ad auditum, dicens aut quomodo credent ei quem non audierunt? Illa enim homo credere dicitur quae sibi ab aliis dicuntur quae ipse non videt. Io. IV, 42: iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi, et cetera.
听见有两种:一种是内在的听见,借此人听到神的启示。诗 85:8〔武加大本 84:9〕:「我要听主神在我里面说什么。」(译者:原文标作 84:8;这里保留拉丁文「在我里面」以对应作者对内在听见的解释。)另一种听见,是听到人在外面说话。徒 10:44:「彼得还在说这些话的时候,圣灵降在一切听道的人身上。」
Est autem duplex auditus: unus quidem interior, quo quis audit a Deo revelante, Ps. LXXXIV, 8: audiam quid loquatur in me Dominus Deus; alius autem auditus est, quo aliquis audit ab homine exterius loquente. Act. c. X, 44: adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
第一种听见并不普遍属于所有人,而是特属于预言的恩典;这是一种白白赐予的恩典,分别赐给某些人,并非赐给所有人,如林前 12:4 所说:「恩赐有许多种。」
Primus autem auditus non communiter pertinet ad omnes, sed proprie pertinet ad gratiam prophetiae, quae est gratia gratis data distincte aliquibus, sed non omnibus, secundum illud I Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt.
但他现在谈的是可以不加区别地属于所有人的事,正如上文所说「并没有分别」,因此这里应当理解为第二种听见。所以他接着说:「没有传道的,怎能听见呢?」因为外在的听见是听者的一种受动,没有说话者的行动便不可能发生。因此,主也曾吩咐门徒,见可 16:15:「你们往普天下去,传福音给万民听。」(译者:原文误标为《马太福音》末章;引文实出《马可福音》16:15。)
Sed quia nunc loquitur de eo quod indistincte ad omnes pertinere potest, secundum illud quod supra dixit non enim est distinctio, ideo relinquitur quod hoc sit intelligendum de secundo auditu. Et ideo subdit: quomodo ergo audient sine praedicante? Auditus enim exterior est passio quaedam audientis, quae absque actione loquentis esse non potest. Unde et Dominus mandavit discipulis, Matth. ult.: euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae.
至于信仰的事,传道者不是从自己得来,而是从神领受。赛 21:10:「我从万军之耶和华所听见的,都告诉你们了。」林前 11:23:「我当日传给你们的是从主所领受的。」因此,使徒在第四步接着说「若没有奉差遣,怎能传道呢?」意思是:不能合宜地传道。耶 23:21:「我并未差遣那些先知,他们竟自奔跑。」
Ea vero quae fidei sunt, praedicatores a semetipsis non habent, sed a Deo. Is. XXI, v. 10: quae audivi a Domino Deo exercituum annuntiavi vobis. I Cor. XI, 23: ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Et ideo Apostolus quarto subdit quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? Quasi dicat, non digne. Ier. XXIII, 21: non mittebam eos, et ipsi currebant.
838. 人由主差遣有两种方式。
838. Mittuntur autem aliqui a Domino dupliciter.
一种是借内在的默感,直接由神自己差遣。赛 48:16:「现在,主耶和华差遣了我,带着他的灵而来。」这种差遣的标记,有时是圣经的权威。因此,施洗约翰被问到自己是谁时,就援引先知的权威,说:「我就是那在旷野呼喊的声音:『修直主的道。』正如以赛亚先知所说的。」见约 1:23。有时,这种差遣的标记是所宣告的事确实发生。因此,申 18:22 从反面说:「先知奉耶和华的名说话,所说的若没有实现,或不应验,这话就是耶和华未曾吩咐的。」有时,这种差遣的标记则是行神迹。因此,出 4:1 记载:摩西向主说「他们不会信我,也不会听我的话」,即我奉差遣要去见的那些人;主于是赐他行神迹的能力。
Uno modo immediate ab ipso Deo per inspirationem internam. Is. XLVIII, 16: et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus eius. Huius autem missionis signum quandoque quidem est Sacrae Scripturae auctoritas, unde Ioannes Baptista cum quaereretur ab eo quis esset, auctoritatem prophetae induxit, dicens: ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta, ut legitur Io. I, 23. Quandoque autem signum huius missionis est veritas eorum quae annuntiantur. Unde per contrarium dicitur Deut. XVIII, 22, quod hoc habebit signum: quod in nomine Domini propheta praedixerit et non evenerit, hoc Dominus non est locutus. Quandoque vero signum huius missionis est operatio miraculi. Unde dicitur Ex. IV, 1, quod cum dixisset Moyses Domino: non credent mihi, nec audient vocem, scilicet illi ad quos mittor, Dominus dedit ei potestatem signa faciendi.
不过,后两种标记不足以证明一个人由神差遣,尤其当他宣告违反信仰的事时。因为申 13:1 起说:「你中间若有先知起来,向你显神迹奇事,他对你说的神迹奇事应验了,说:『我们去随从别神吧。』你不可听那先知的话。」
Nec tamen ista duo ultima sufficienter demonstrant Dei missionem, praesertim cum aliquis annuntiat aliquid contra fidem. Dicitur enim Deut. XIII, 1 s.: si surrexerit in medio tui propheta, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, eamus et sequamur deos alienos, non audies verba illius.
另一种方式,是人借着代表神的教会长上的权柄而由神差遣。林后 8:18:「我们还差遣一位弟兄和他同去,这人在传福音的事上得了众教会的称赞。」
Alio modo mittuntur aliqui a Deo mediante auctoritate praelatorum, qui gerunt vicem Dei. II Cor. VIII, 18: misimus cum illo fratrem nostrum, cuius laus est in Evangelio per omnes ecclesias.
839. 接着,在「如经上所记」处,他援引权威,证明刚才最后所说关于传道者奉差遣的事,说「如经上所记」,即赛 52:7:「传和平、报喜讯之人的脚踪何等佳美!」在这里,我们的经文作:「那登山传好信息、报平安、传喜讯之人的脚何等美丽!」鸿 1:15 同样也说:「看哪,在山上有报佳音、传平安之人的脚踪。」(译者:此处保留作者所比较的拉丁文引语形式。)
839. Deinde, cum dicit sicut scriptum est, inducit auctoritatem ad probandum hoc ultimum, quod dixerat de missione praedicatorum, dicens sicut scriptum est, scilicet Is. c. LII, 7: quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ubi littera nostra sic habet: quam pulchri supra montes pedes praedicantis et annuntiantis pacem, annuntiantis bonum. Et similiter habetur Nahum I, 15: ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem.
840. 这些话首先赞美传道者的前行,说「脚踪何等佳美」;这可以有两种理解。一种是以「脚」理解为他们的行进,因为他们按着秩序前行,没有擅自僭取传道的职务。歌 7:1:「尊贵的女子啊,你的脚在鞋中何等秀美!」(译者:拉丁文所引意为「你穿鞋而行的步履何其美丽」。)
840. In his autem verbis, primo, commendatur processus praedicatorum, cum dicit quam speciosi pedes, quod dupliciter potest intelligi. Uno modo ut per pedes intelligantur eorum processus, quia scilicet ordinate procedunt, non usurpantes sibi praedicationis officium. Cant. VII, 1: quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis.
另一种是以「脚」理解为意向:当他们宣讲神的道,是为了人的救恩和神的荣耀,而非意在获得赞誉或利益时,他们的意向就是正直的。结 1:7:「他们的腿是直的。」
Alio modo possunt intelligi per pedes affectus qui rectitudinem habent, dum non intentione laudis aut lucri verbum Dei annuntiant, sed propter hominum salutem et Dei gloriam. Ez. I, 7: pedes eorum, pedes recti.
841. 第二,他论及宣讲的内容;这内容有两种。
841. Secundo tangit praedicationis materiam, quae quidem est duplex.
他们宣讲有益于现世生命的事,这是「传和平」所表明的;这和平又有三种。第一,他们宣告基督在人与神之间所成就的和平。林后 5:19:「这就是:神在基督里使世人与自己和好,并且将这和好的信息托付了我们。」上文 5:1:「我们就当借着耶稣基督与神和好。」(译者:作者在此所引拉丁文用劝勉式「就当」,故照译。)第二,他们宣告人应与所有人和平相处。下文 12:18:「若是可行,总要尽力与众人和睦。」第三,他们宣告使人能够在自己里面享有和平的事。诗 119:165〔武加大本 118:165〕:「喜爱你律法的人大有平安。」这三种之下,包含今生一切有助于救恩的事,不论是对神、对邻舍,还是对自己。
Praedicant enim ea quae sunt utilia ad vitam praesentem, quod designat cum dicit: evangelizantium pacem, scilicet triplicem. Primo quidem annuntiant pacem quam Christus fecit inter homines et Deum. II Cor. V, v. 19: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Et posuit in nobis verbum reconciliationis. Supra V, 1: pacem habeamus per Iesum Christum ad Dominum. Secundo annuntiant pacem habendam cum omnibus hominibus. Infra XII, 18: si fieri potest quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Tertio annuntiant ea per quae homo potest habere pacem in semetipso. Ps. CXVIII, v. 165: pax multa diligentibus legem tuam, Domine. Et sub his tribus continentur omnia quae in hac vita sunt utilia ad salutem, vel quantum ad Deum, vel quantum ad proximum, vel quantum ad semetipsum.
他们还宣讲我们盼望在来世获得的事。因此他说「报喜讯」,即宣告美善。路 12:44:「主人要派他管理所有的财产。」
Praedicant etiam ea quae speramus habere in alia vita. Et quantum ad hoc dicit evangelizantium bona. Lc. XII, 44: super omnia bona sua constituet eum.
842. 接着,在「但不是每一个人都听从福音」等语处,他说明后者并不总是从前者随之而来。
842. Deinde, cum dicit sed non omnes obediunt Evangelio, etc., ostendit ex prioribus non semper sequi posteriora.
虽然一个人若不听传道者,就不可能相信,但并非凡听见传道者的人都相信;因此,他接着说「但不是每一个人都听从福音」。帖后 3:2:「因为不是人人都有信仰。」
Licet namque non possit esse quod quis credat nisi audiat a praedicante, non tamen quicumque audit a praedicante credit, et hoc est quod subdit sed non omnes obediunt Evangelio. II Thes. III, 2: non enim omnium est fides.
他说这话,是要表明外在说话者的话语并不是信心的充分原因,除非说话的神以大能在内里吸引人心。约 6:45:「凡听了父的教导而学习的,都到我这里来。」因此,人的相信不能归功于传道者的才干。
Hoc autem dicit ideo ut ostendatur quod verbum exterius loquentis non est causa sufficiens fidei, nisi cor hominis attrahatur interius virtute Dei loquentis, Io. VI, 45: omnis qui audivit a Patre meo et didicit, venit ad me. Et sic quod homines credunt, non est attribuendum praedicatoris industriae.
由此也表明,并非所有不信的人都可以免除罪责,只有那些没有听见而不信的人才可以。约 15:22:「我若没有来教导他们,他们就没有罪;但如今他们的罪无可推诿了。」
Per hoc etiam ostenditur quod omnes increduli non excusantur a peccato sed illi qui non audiunt et non credunt. Io. XV, 22: si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
这也更符合使徒以下所要说的话。
Et hoc etiam magis consonat his quae Apostolus posterius dicet.
843. 第二,他为此援引权威,接着说「因为以赛亚说:『主啊,我们所传的有谁信呢?』」意思是:信的人很少。结 2:6:「不信和叛逆的人与你同在。」(译者:此句依作者所引拉丁文;现行中文经文在这里说「荆棘和蒺藜在你那里」。)弥 7:1:「我好像夏日收割后的果子,又如收成之后剩余的葡萄。」以赛亚这样说,是预见了犹太人将来的不信。德训篇 48:27:「他因伟大的精神,看见了最后要来的事」等语。
843. Secundo, ad hoc inducit auctoritatem, cum subdit Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Quasi diceret: rarus. Ez. II, 6: increduli et subversores sunt tecum. Mich. VII, 1: factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Quod quidem Isaias dixit praevidens Iudaeorum infidelitatem futuram. Eccli. c. XLVIII, 27: spiritu magno vidit ultima, et cetera.
他说「我们所传的」,字面为「我们的听闻」,或者是指他们从神所听到的,如俄 1 节说:「我们从耶和华那里得到消息,有使者被差往列国去」;或者是指人们从使徒所听见的。结 33:32:「他们听了你的话,却不实行。」
Dicit autem auditui nostro, vel propter id quod a Deo audierunt; sicut dicitur in Abdia v. 1: auditum audivimus a Domino, et legatos ad gentes misit; vel propter id quod homines ab apostolis audiebant. Ez. XXXIII, v. 32: audiunt verba tua, et non faciunt ea.
844. 接着,在「可见,信心是从听来的」等语处,他从以上的话推出结论,说:既然人若没有听见便不相信,「可见」,「信心是从听来的」。诗 18:44〔武加大本 17:45〕:「他们一听见我的名声就必顺从我。」
844. Deinde, cum dicit ergo fides ex auditu, etc., infert conclusionem ex dictis, dicens: ergo ex quo aliqui non credunt nisi audierint, fides est ex auditu. Ps. XVII, 45: in auditu auris obedivit mihi.
不过,这似乎与信心是由神灌注的德行这一点相反。腓 1:29:「你们蒙恩,得以信服基督。」
Sed contra videtur esse quod fides est virtus infusa divinitus. Phil. I, 29: vobis datum est, ut in ipsum credatis.
所以应当说,信心需要两件事:其一是内心趋向相信,这不出于听见,而出于恩典的赏赐;另一件是确定所应相信的内容,这就出于听见。因此,哥尼流虽然已有趋向相信的心,仍然需要彼得奉差遣到他那里,向他确定什么是应当相信的。
Dicendum est ergo, quod ad fidem duo requiruntur: quorum unum est cordis inclinatio ad credendum et hoc non est ex auditu, sed ex dono gratiae; aliud autem est determinatio de credibili et istud est ex auditu. Et ideo Cornelius qui habebat cor inclinatum ad credendum, necesse habuit ut ad eum mitteretur Petrus, qui sibi determinaret quid esset credendum.
又从他先前所说的「没有传道的,怎能听见呢?若没有奉差遣,怎能传道呢?」,他得出「所听的是借着话」,即相信者所听的是借着传道者的话,而这话是「基督的话」:或者因为它讲论基督,林前 1:23:「我们宣讲基督耶稣。」(译者:依作者此处的引述照译;该节通常作「我们却是传被钉十字架的基督」。);或者因为他们的奉差遣出于基督,林前 11:23:「我当日传给你们的是从主所领受的。」
Ex eo vero quod dixerat: quomodo audient sine praedicante? Et quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Concludit auditus autem, scilicet credentium, est per verbum praedicatorum quod est verbum Christi, vel quia est de Christo, I Cor. I, 23: nos praedicamus Christum Iesum, vel quia a Christo habent quod mittantur I Cor. XI, 23: ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis.