第1讲:基督是律法的终向
Lectio 1: Christus finis legis est
10:1 弟兄们,我心里所渴望的和向神所求的,是要以色列人得救。 [n. 813]
10:2 我为他们作证,他们对神有热心,但不是按着真知识。 [n. 815]
10:3 因为不明白神的义,想要立自己的义,他们就不服神的义了。 [n. 817]
10:4 律法的总结就是基督,使所有信他的人都得着义。(译者:「总结」所对应的拉丁词 finis,也指终向、目的;下文主要按此义解释。) [n. 819]
10:5 论到出于律法的义,摩西写着:「行这些事的人,就必因此得生。」 [n. 820]
10:6 但出于信的义却如此说:「你不要心里说:谁要升到天上去呢?」就是说,把基督领下来。 [n. 823]
10:7 或说:「谁要下到阴间去呢?」就是说,把基督从死人中领上来。
10:8 但经上怎么说呢?「这话语就离你近,就在你口中,在你心里。」 [n. 826] 就是说,我们传扬所信的话语。 [n. 829]
10:9 你若口里宣认耶稣为主,心里信神叫他从死人中复活,就必得救。
10:1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. [n. 813]
10:2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. [n. 815]
10:3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. [n. 817]
10:4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. [n. 819]
10:5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. [n. 820]
10:6 Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum? id est, Christum deducere: [n. 823]
10:7 aut, quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
10:8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: [n. 826] hoc est verbum fidei, quod praedicamus. [n. 829]
10:9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
813. 使徒已经说明,外邦人如何借神恩典的拣选蒙召归信,一些犹太人也如此;而犹太民族的大多数人却绊跌而跌倒了。现在他特别讨论犹太人的跌倒。
813. Postquam Apostolus ostendit quomodo per electionem gratiae Dei gentiles sunt ad fidem vocati et etiam aliqui ex Iudaeis de maiori parte populi Iudaici offendentibus et scandalizatis, hic agit specialiter de casu Iudaeorum.
关于这一点,他作三件事。
Et circa hoc tria facit.
首先,他阐明上文曾涉及的、他们跌倒的原因;由这原因可见,他们的跌倒是可怜悯的;
Primo manifestat causam casus eorum quem supra tetigerat; ex qua ostenditur casus eorum esse miserandus;
其次,在第 11 章「那么,我要说,难道……」处,他说明,他们的跌倒并非普遍无遗;
secundo, ostendit casum eorum non esse universalem, ibi cap. XI dico ergo: numquid, etc.;
第三,在「那么,我要说,难道……」处,他说明,他们的跌倒并非无益,也并非无法挽回。
tertio ostendit casum eorum non esse inutilem neque irreparabilem, ibi dico ergo: numquid, et cetera.
关于第一点,他作两件事。
Circa primum duo facit.
首先,他由他们跌倒的原因,说明其可怜悯;
Primo ostendit casum eorum esse miserandum ex sua causa;
其次,在「但我要说,难道他们没有听见吗」处,他说明这跌倒并非全然可以宽宥。
secundo ostendit quod non est totaliter excusabilis, ibi sed dico: numquid non audierunt, et cetera.
关于第一点,他作两件事。
Circa primum duo facit.
首先,他表明自己对犹太人怀有怜悯之情;
Primo ostendit se ad Iudaeos habere miserationis affectum;
其次,在「我为他们作证」处,他说明怜悯的原因。
secundo ostendit causam miserationis, ibi testimonium enim illis, perhibeo, et cetera.
814. 因此,他首先说:前面说过,犹太人未能达到义的律法,因为他们跌在绊脚石上;然而,我并不因此对他们怀怒,反而怜悯他们。所以,我对你们说,「弟兄们」,就是从外邦人和犹太人中归信的你们——太23:8说:「你们都是弟兄」——「我心里所渴望的」,即出于内心深处情意的愿望,是他们得救,使他们也像我得救一样得救。林前7:7说:「我愿众人像我一样。」徒26:29说:「我向神所求的……就是今天所有听我说话的人都要像我一样。」在这一点上,他与神相合;因为提前2:4说,神「愿意人人得救」。
814. Dicit ergo primo: dictum est quod Iudaei in legem iustitiae non pervenerunt propter hoc quod offenderunt in lapidem offensionis, nec tamen contra eos indignor sed eorum misereor. Et ideo dico vobis, O fratres, qui conversi estis tam ex gentibus quam ex Iudaeis. Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis, voluntas quidem cordis mei, id est ex intimo cordis affectu procedens est ad salutem eorum, ut scilicet ipsi salventur sicut et ego salvatus sum. I Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum. Act. XXVI, 29: opto apud Deum omnes qui audiunt tales fieri, qualis et ego sum. Et in hoc Deo conformabatur, qui, ut dicitur I Tim. II, 4, vult omnes homines salvos fieri.
不仅他的意愿指向他们得救,他意愿所产生的行动也是如此。因此,他接着说:「和向神所求的,是要他们得救。」撒上12:23〔拉丁本《列王纪一》〕说:「我如果停止为你们祷告,就得罪耶和华了,我绝不会这样做。」雅5:16说:「你们要彼此祈祷,使你们得救。」(译者:此处依拉丁文 ut salvemini 直译,以保留下文为不信者得救而祈祷的论证。《和合本修订版》作「互相代求,使你们得医治」。)
Nec sola voluntas est in salutem eorum, sed etiam voluntatis effectus; unde subdit et obsecratio, scilicet mea, fit ad Deum pro illis in salutem. I Reg. XII, 23: absit a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis. Iac. ult.: orate pro invicem ut salvemini.
由此可见,应当为不信的人祷告,求他们得救,因为信心本身也是神的恩赐。弗2:8说:「你们得救是本乎恩,也因着信;这并不是出于自己,而是神所赐的。」
Et ex hoc patet, quod orandum est pro infidelibus ut salventur, quia et ipsa fides est donum Dei. Eph. II, 8: gratia salvati estis per fidem, et non ex vobis, Dei enim donum est.
815. 随后,他说「我为他们作证」,指出自己怜悯他们的原因:他们犯罪并非出于明知的恶意,而是出于无知。
815. Deinde, cum dicit testimonium, etc., assignat causam suae miserationis, quia scilicet non ex certa malitia, sed ex ignorantia peccabant.
关于这一点,他作三件事。
Et circa hoc tria facit.
首先,他提出他们的无知;
Primo enim proponit eorum ignorantiam;
其次,在「因为不明白神的义」处,他说明他们所不知道的是什么;
secundo ostendit quid ignorabant, ibi ignorantes enim Dei, etc.;
第三,在「摩西写着」处,他说明他们所不知道之事的真理。
tertio ostendit veritatem eorum quae ignorabant, ibi Moyses enim dicit, et cetera.
816. 因此,他首先说:我愿他们得救,为此祷告,并怜悯他们,因为「我为他们作证,他们对神有热心」;就是说,他们出于对神的热忱,逼迫基督和他的肢体。约16:2说:「时候将到,凡杀你们的还以为是在事奉神。」他能够为此作证,因为他自己也曾处于相似的境况。腓3:6说:「就热心说,我是迫害教会的。」「但不是按着真知识」,因为他们不知道真理,其热忱就没有被正确的知识引导。赛5:13说:「我的百姓因无知就被掳去。」林前14:38说:「若有人不知道,他也将不被知道。」(译者:此处依拉丁引文 ignorat、ignorabitur 保留「知」的关联;《和合本修订版》作「若有不理会的,你们也不必理会他」。)
816. Dicit ergo primo: ideo salutem eorum volo, et propter hoc oro, misertus eorum, quia testimonium perhibeo de illis quod aemulationem quidem Dei habent, scilicet quia zelo Dei Christum et eius membra persequuntur. Io. XVI, 2: veniet hora, in qua omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Et huius rei testis esse poterat, quia et ipse aliquando fuerat in simili causa. Phil. III, 6: secundum aemulationem persecutus sum Ecclesiam Dei. Sed non secundum scientiam, quia scilicet eorum zelus per rectam scientiam non ordinatur dum ignorant veritatem. Is. V, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. I Cor. XIV, 38: si quis autem ignorat, ignorabitur.
817. 随后,他说「因为不明白」,说明他们缺乏哪一事物的知识。
817. Deinde, cum dicit ignorantes enim, etc., ostendit cuius rei scientiam non haberent.
首先,他提出所要说明的事;
Et primo proponit quod intendit;
其次,在「律法的总结就是基督」处,他阐明所提出的事。
secundo manifestat propositum, ibi finis enim legis Christus, et cetera.
818. 因此,他首先说:我说他们「不是按着真知识」,这是正确的;「因为不明白神的义」,就是神借信心使人称义的义。上文3:22说:「神的义,因信耶稣基督……」这里又说「想要立」,即坚立「自己的义」,就是在律法行为中成立的义;按他们的意见,这义不期待从神获得什么,完全出于行为者的自由抉择。
818. Dicit ergo primo: recte dico quod non secundum scientiam, ignorantes enim Dei iustitiam, scilicet qua Deus per fidem iustificat, supra III, 22: iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi et quaerentes statuere, id est, firmare, suam, scilicet iustitiam, quae consistit in operibus legis, quae secundum eorum opinionem non expectabat aliquid a Deo, sed solum ex arbitrio operantium erat.
因此,他称之为「他们的义」,仿佛那是人的义,而非神的义。正如上文4:2说:「倘若亚伯拉罕是因行为称义,他就有可夸的」,即在人面前可夸,「但是在神面前他一无可夸」。
Et ideo dicit eorum esse iustitiam, quasi humanam et non divinam, secundum illud supra IV, 2: si Abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam, scilicet apud homines, sed non apud Deum.
「他们就不服神的义了」,即不愿顺服基督;人正是借对基督的信心而被神称义。诗62:1〔武加大本61:2〕说:「我的灵魂岂不应当顺服神吗?」(译者:依拉丁引文保留作者所据的「顺服」;《和合本修订版》作「我的心默默无声,专等候神」。所给文本标为诗61:1,按计入诗题的武加大本节数为61:2。)上文3:19说:「使普世的人都伏在神的审判之下。」出10:3说:「你在我面前不肯谦卑要到几时呢?」
Iustitiae enim Dei non sunt subiecti, id est, nolunt subiici Christo, per cuius fidem iustificantur homines a Deo. Ps. LXI, 1: nonne Deo subiecta erit anima mea? Supra c. III, 19: ut subditus fiat omnis mundus Deo. Ex. X, 3: usquequo non vis subiici mihi?
819. 随后,他说「律法的总结就是基督」,阐明前面所说的:他们不知道神的义,不愿顺服它,却又想坚立律法的义。
819. Deinde cum dicit finis legis Christus, etc., manifestat quod dixerat, scilicet eos Dei iustitiam ignorare et quod ei subiici nolunt, cum tamen iustitiam legalem statuere velint.
关于这一点,应当考察:正如哲学家们也说的,每一位立法者的意图都是使人成为义人;因此,神赐给人的旧律法,就更是以使人成为义人为目的。
Circa quod considerandum est, quod sicut etiam philosophi dicunt, intentio cuiuslibet legislatoris est facere homines iustos: unde multo magis lex vetus hominibus divinitus data ordinabatur ad faciendum homines iustos.
然而,律法凭自身不能产生这义,因为「律法本来就不能成就什么」,如来7:19所说;它却引人归向它所应许并预表的基督。加3:24说:「律法是我们的启蒙教师,直到基督来了,好使我们因信称义。」所以这里说:「律法的总结就是基督」,即整部律法都以他为终向。诗119:96〔武加大本118:96〕说:「我看见一切成全的终向。」(译者:此处依拉丁文 omnis consummationis vidi finem 直译,保留作者据 finis 所作的终向解释;《和合本修订版》作「我看万事尽都有限」。)我说,他是「使人得着义」的终向,即使人借基督获得律法所意图的义。上文8:3–4说:「律法……无能为力,神就差遣自己的儿子……在肉体中定了罪,为要使律法要求的义,实现在我们……身上。」我说的是「所有信他的人」,因为他借信心使属他的人称义。约1:12说:「凡接纳他的,就是信他名的人,他就赐他们权柄作神的儿女。」
Hanc tamen iustitiam lex per semetipsam facere non poterat, quia neminem ad perfectum adduxit lex, ut dicitur Hebr. VII, 19, sed ordinat homines in Christum quem promittebat, et praefigurabat. Gal. III, 24: lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. Et hoc est quod dicit Christus enim est finis legis, ad quem scilicet tota lex ordinatur. Ps. CXVIII, 96: omnis consummationis vidi finem. Finis, inquam, ad iustitiam, ut scilicet homines per Christum iustitiam consequantur, quam lex intendebat. Supra c. VIII, 3: quod impossibile erat legi, mittens Deus Filium suum, damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis. Et hoc dico omni credenti, quia per fidem suos iustificat. Io. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius.
820. 随后,他说「摩西写着」,借旧律法的立法者摩西本人的权威,证明犹太人所不知道的真理,即神的义比律法的义更加完全。
820. Deinde, cum dicit Moyses enim, etc., probat veritatem eorum quae Iudaei ignorabant, scilicet quod iustitia Dei sit perfectior quam iustitia legalis et hoc auctoritate ipsius Moysi veteris legislatoris.
因此,他首先借摩西的话说明律法之义的状况;
Primo ergo per eius verba ostendit conditionem iustitiae legalis;
其次,在「但出于信的义」处,说明信心之义的状况。
secundo, conditionem iustitiae fidei, ibi quae autem ex fide est, et cetera.
821. 因此,他首先说:我把人的义与神的义区别开来,这是正确的;因为「摩西」在利18:5「写着」,论到「出于律法的义:行这些事的人,就必因此得生」。我们的译本在这里说:「你们要谨守我的律例典章;遵行的人就必因此得生。」结20:13也说:「厌弃我的典章;人若遵行就必因此存活。」就是说,人借遵守律法而获得这样的益处:不至作为违犯律法的人被处死。来10:28说:「任何人干犯摩西的律法……尚且必须处死,不得宽赦。」利20:9说:「凡咒骂父母的,必被处死。」其他情形也是如此。
821. Dicit ergo primo: recte distinxi iustitiam humanam a iustitia Dei, Moyses enim scripsit, Lev. XVIII, 5: quoniam homo qui fecerit iustitiam quae ex lege est, vivet in ea. Ubi sic littera nostra habet: custodite leges meas atque iudicia, quae faciens homo, vivet in eis. Et Ez. XX, 13: iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo, vivet in eis, quia scilicet hoc commoditatis consequebatur homo per legis observantiam, ne occideretur tamquam legis transgressor. Hebr. X, v. 28: irritam quis faciens legem Moysi, absque ulla misericordia moritur. Lev. XX, 9: qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur, et sic de aliis.
822. 我们还可以进一步说,人借遵守律法,在现世生活中得到秩序;因为律法应许属世的福分,也命令人履行一些维持肉身生活秩序的事。来9:10说:「是属肉体的条例,它的功效是直到新次序的时期来到为止。」
822. Possumus ulterius dicere quod per legis observationem homo ordinatur in vita praesenti: promittebat enim lex temporalia bona, et quaedam mandabat, quae ad ordinationem carnalis vitae pertinebant, Hebr. c. IX, 10: iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
然而,主在太19:16及以下所说的话,似乎与此相反。有人问:「我该做什么善事才能得永生?」他回答:「你若要进入永生,就该遵守诫命。」所以,上文5:20「而且加添了律法」一语的一则《注疏》也说:「在律法施行的时代,遵守律法的义,不仅带来属世的福分,也带来永生。」
Sed contra videtur esse quod Dominus dicit, Matth. XIX, 16 ss., quaerenti: quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? Respondit: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Unde et supra V, 20 super illud: lex autem subintravit, dicit quaedam Glossa: iustitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed et vitam conferebat aeternam.
但这些话应当按照律法的属灵意义理解,这意义关乎对基督的信心。而这里所说的,则指律法的内在意义;按这种意义,律法并未提及永生。(译者:所给拉丁文本作 interiorem,即「内在的」,本译保留原读;此词与上文区别属灵意义、下文认为律法未提永生的说明存在张力。按论证脉络,这里似乎应指律法外在或字面的意义,但未据此径改原文。)
Sed haec intelligenda sunt secundum spiritualem sensum legis, qui pertinet ad fidem Christi. Sed quod hic dicitur, refertur ad interiorem legis sensum, secundum quem lex de vita aeterna mentionem non faciebat.
823. 随后,他说「但出于信的义」,引摩西的权威经文讨论信心的义。
823. Deinde cum dicit quae autem ex fide est iustitia, etc., inducit auctoritatem Moysi de iustitia fidei.
首先,摩西说明人心中应有的信心的确定性;
Et primo Moyses ostendit certitudinem fidei, quae debet esse in corde hominis;
其次,在「但经上怎么说呢」处,说明信心的功效。
secundo fidei effectum, ibi sed quid dicit Scriptura, et cetera.
824. 因此,他首先说:摩西不仅谈到律法的义,也如此谈到出于信心的义:「但出于信的义却如此说」,即在人心中这样说:「你不要心里说」,就是怀疑地说:「谁要升到天上去呢?」仿佛认为这是不可能的。箴30:4也问:「谁升天又降下来?」因为把这事看作不可能,就是「把基督领下来」,即从天上领下来,也就是断言基督不在天上。这违反了约3:13所说的:「除了从天降下、仍在天上的人子,没有人升过天。」(译者:此处依拉丁引文保留「在天上」;《和合本修订版》正文作「除了从天降下的人子,没有人升过天」。)弗4:10也说:「那降下的,就是高升远超越诸天之上的。」(译者:所给拉丁文本标为弗4:9,所引文字实见4:10。)
824. Dicit ergo primo: non solum loquitur Moyses de iustitia legis, sed etiam ipse sic dicit de iustitia quae est ex fide. Quae autem est ex fide iustitia, sic dicit, id est sic loquitur in corde hominis: ne dixeris in corde tuo, scilicet dubitando, quis ascendit in caelum? Quasi hoc impossibile reputans, sicut et Prov. XXX, 4 quaeritur: quis ascendit in caelum atque descendit? Quia scilicet hoc tenere quasi impossibile, est deducere Christum a caelo, id est, asserere quod Christus non sit in caelo, contra id quod dicitur Io. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. Eph. IV, 9: qui descendit, ipse est qui et ascendit super omnes caelos.
或者,也「不要说:谁要下到阴间去呢?」即下到地狱,仿佛认为这是不可能的。因为否定这事,就是「把基督从死人中领上来」,即否认他没有死。因为他死时曾下到深渊。(译者:所给拉丁文本作 negare eum non esse mortuum,含双重否定,本译保留为「否认他没有死」;这与随后肯定基督死亡并下降的解释难以衔接,按上下文可能意在说「否认他已经死了」,但不径行删除原文的 non。)德24:45说:「我要穿透大地的深处。」(译者:此处依拉丁引文直译,以保留关于下降地狱的论证依据;思高译本相应节作「我要浸透世上的一切洼地」。)
Aut etiam ne dixeris: quis descendit in abyssum, id est, in Infernum, quasi reputans hoc esse impossibile; hoc enim negare, est revocare Christum ex mortuis, scilicet negare eum non esse mortuum. Ipse enim moriens in abyssum descendit. Eccli. XXIV, 45: penetrabo inferiores partes terrae.
825. 按这种解释,他禁止人怀疑关于基督的两项信条:一项是他的升天,另一项是他的死亡与下降地狱;第一项关乎基督最大的高举,第二项关乎他最深的降卑。
825. Et secundum hoc prohibet dubitari de duobus articulis fidei Christi, scilicet de eius ascensione, et de eius morte et descensu ad Inferos, quorum primum pertinet ad maximam Christi exaltationem; secundum ad maximam eius humiliationem.
也可以另作解释,认为这里向我们表明两项信条的确定性。首先是道成肉身,基督借此从天上降到地上;意思便是:「你不要心里说:谁要升到天上去呢?」补上「就是说,把基督领下来」,便构成解释,仿佛是说:谁升到天上,把基督领到我们这里来呢?这原是不必要的,因为他凭自己的能力降下了。
Potest autem et aliter exponi, ut dicatur nobis certitudo duorum articulorum; primo quidem incarnationis, qua de caelis ad terram descendit; ut sit sensus ne dixeris in corde tuo, quis ascendit in caelum? Et exponitur supplendo, id est, Christum deducere; quasi dicat: quis ascendit in caelum ad deducendum Christum ad nos? Quod quidem non fuit necessarium, quia ipse propria virtute descendit.
其次是复活,他接着说:「或」也不要说:「谁要下到阴间去呢?」又补充说:「就是说,把基督从死人中领上来。」仿佛是说:谁下到那里,使自己能从那里把基督领回来呢?正如智2:1以愚昧人的口吻说:「也从不见有人从阴府回来。」
Secundo autem, resurrectionis, cum subdit aut etiam ne dixeris quis descendet in abyssum? Et supplendo additur hoc est Christum a mortuis revocare, quasi dicat: illuc descendit, ut inde posset Christum revocare, sicut ex persona insipientium dicitur Sap. II, v. 1: non est qui agnitus sit reversus ab Inferis.
这种解释与摩西的话相合。因为申30:11–12在我们的译本中说:「我今日所吩咐你的诫命,对你并不困难,也不太远;不是在天上,使你说:『谁为我们上天去取来给我们?』」
Et hic sensus congruit verbis Moysi; dicitur enim Deut. XXX, 11 s. secundum litteram nostram: mandatum quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, neque in caelo situm, ut possitis dicere: quis nostrum valet ad caelum conscendere, ut deferat illud ad nos?
摩西就律法诫命所说的话,使徒将之归于基督,并无不妥;因为基督是神的道,神的一切诫命都在他里面。
Nec est inconveniens si quod Moyses dixit de mandato legis, hoc Apostolus attribuit Christo: quia Christus est Verbum Dei, in quo sunt omnia Dei mandata.
因此,他所说的「谁要升到天上去呢?就是说,把基督领下来」,应当这样理解,仿佛是说:谁能升到天上,从那里把神的道带到我们这里来呢?后面另一句话,也应作同样的解释。
Sic ergo intelligendum est quod dixit: quis ascendit in caelum, id est, Christum deducere? Ac si dicat: quis potest in caelum conscendere, ut verbum Dei inde deferat ad nos? Et idem est dicendum in alio quod sequitur.
826. 随后,他说「但经上怎么说呢」,借同一位作者的权威经文,说明信心的果实。
826. Deinde cum dicit sed quid dicit Scriptura, etc., ostendit fructum fidei per eiusdem auctoritatem.
首先,他提出权威经文;
Et primo proponit auctoritatem;
其次,在「就是说,我们传扬所信的话语」处,他解释它;
secundo exponit eam, ibi hoc est verbum fidei, etc.;
第三,在「因为,人心里相信」处,他证明这一解释是恰当的。
tertio probat expositionem esse convenientem, ibi corde enim creditur, et cetera.
827. 因此,他首先说:「但经上怎么说呢?」我要说的是:「这话语就离你近,就在你口中,在你心里。」因为申命记在上述话语之后,便这样接着说:「因这话离你很近,就在你口中,在你心里。」
827. Dicit ergo primo: sed quid dicit Scriptura? Hoc, inquam, prope est verbum in ore tuo et in corde tuo. Sic enim post praemissa verba Deut. sequitur: iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo.
仿佛是说:不要因为基督按神性在天上,或因为他在人性中的死亡而下降地狱,就担忧自己缺少那使人称义的信心之道;因为他亲自从天降下,并从阴府复起,把信心的话语铭刻在你口中和心里。
Quasi dicat: non solliciteris quod tibi desit verbum fidei iustificantis, propter hoc quod Christus est in caelo secundum naturam divinam, aut quod descendit in infernum propter mortem humanitatis, quia ipse descendens de caelo et resurgens ab Inferis, impressit verbum fidei in ore tuo et in corde tuo.
828. 因此,他所说的「离你近」,可以指我们借着成为肉身并复活的基督,获得了神的道。来2:3说:「这拯救起先是主亲自讲的。」耶1:9说:「看哪,我已将我的话放在你口中。」
828. Unde quod dicit prope est, potest referri ad hoc quod verbum Dei sumus adepti per Christum incarnatum et resurgentem. Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset enarrari per Dominum. Ier. I, 9: ecce dedi verba mea in ore tuo.
或者,按照《注疏》,他所说的「近」应当指益处;正如我们把于己有利、有益的事说成「与我们亲近」。因为我们的心借神的道得到洁净。约15:3说:「现在你们因我讲给你们的道已经洁净了。」
Vel, secundum Glossam, quod dicit, prope, referendum est ad utilitatem, secundum quod dicimus, prope apud nos esse quod nobis est commodum et utile. Verbo enim Dei cor nostrum mundatur. Io. XV, 3: iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
或者,它可以指信心的话语虽然超越理性——德3:25说:「你已见到许多,人类不能理解的事」——却并不违反理性,因为真理不可能与真理相反。诗93:5〔武加大本92:5〕说:「你的法度最为确定。」(译者:所给拉丁文本误标为诗92:7;其引文 credibilia facta sunt nimis 意为「极其可信」,对应此处「最为确定」。)
Vel potest referri ad hoc quod verba fidei etsi sint supra rationem, Eccli. III, 25: plurima supra sensum hominis monstrata sunt tibi, non tamen sunt contra rationem, quia veritas non potest esse veritati contraria. Ps. XCII, 7: testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
829. 随后,他说「就是说……话语」,解释上述权威经文。
829. Deinde cum dicit hoc est verbum, etc., exponit auctoritatem praedictam.
首先,他说明摩西所说的那话语是什么,说:「就是说,我们传扬所信的话语。」提后4:2说:「务要传道。」耶23:28说:「领受我话的人可以诚实讲我的话。」
Et primo ostendit quid sit illud verbum de quo Moyses loquitur, dicens hoc est verbum fidei quod praedicamus. II Tim. IV, v. 2: praedica verbum. Ier. XXIII, 28: qui habet sermonem meum, loquatur sermonem vere.
其次,他解释这话语如何借宣认而在口中,借信心而在心里。所以他接着说:「你若口里宣认主耶稣基督」,就是承认他为主,使自己的情意顺服他;正如林前12:3说:「若不是被圣灵感动的,也没有人能说『耶稣是主』。」又说:「心里信」,即怀有由仁爱成形的信心;这信心借仁爱而行动,如加5:6所说;相信「神叫他从死人中复活」。诗41:10〔武加大本40:11〕说:「耶和华啊,求你怜悯我,使我起来。」(译者:所给拉丁文本标为诗40:10;按计入诗题的武加大本节数为40:11。)因为,正如林后13:4所说,「他借神的能力复活了」,而这能力是他与父共有的。(译者:此处保留本书引文 resurrexit「复活了」;《和合本修订版》相应处作「却因神的大能仍然活着」。)「就必得救」,就是获得永远的救恩;赛45:17论此说:「以色列必蒙耶和华拯救,得永远的救恩。」
Secundo exponit quomodo hoc verbum est in ore per confessionem, et in corde per fidem. Et hoc est quod subdit quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum Christum scilicet recognoscens eum Dominum, subiiciendo sibi tuum affectum, secundum quod dicitur I Cor. XII, 3: nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto; et iterum si credideris in corde tuo, scilicet fide formata, quae per dilectionem operatur, ut dicitur Gal. V, 6, quod Deus illum suscitavit a mortuis, Ps. XL, 10: tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, quia, ut dicitur II Cor. ult.: resurrexit ex virtute Dei, quae est communis sibi et Patri; salvus eris, scilicet salute aeterna, de qua dicitur Is. XLV, 17: salvatus est Israel in Domino salute aeterna.
他所说的「主耶稣」,指道成肉身的奥秘;随后所说的「基督」,则显然指复活。他在上文已经提过这两项信条。
Quod autem dicit Dominum Iesum, ad mysterium Incarnationis refertur. Quod autem sequitur Christum, manifeste ad resurrectionem refertur. De quibus duobus articulis supra fecerat mentionem.