罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)第1章:问安与主题的引入

第2讲:福音的应许

Lectio 2: Promissum Evangelii

1:2 这福音是神从前藉众先知,在圣经上所应许的。 [n. 26]
1:3 论到他儿子,按肉体说,是为他从大卫后裔而成的。(译者:和合本修订版作「是从大卫后裔生的」;此处依拉丁文 factus est ei 译出「为他」「而成」,以保留以下关于子之永恒生出与道成肉身的区别。) [n. 29]

1:2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis [n. 26]
1:3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, [n. 29]

25. 在描述了写信者的身份以后,这里赞扬交托给他的使命,就是福音。此前已经提出了对福音的两方面赞扬:一方面关乎福音从题材而有的益处,这由「福音」一名本身表示,使人明白其中宣告的是美善的事;另一方面,关乎福音从其创始者而有的权威,这由「神的」一语表达。

25. Descripta persona scribentis, hic commendatur negotium sibi commissum scilicet Evangelium, cuius, in praemissis, duplex commendatio posita est, quarum una pertinet ad utilitatem quam habet ex materia, quae significatur ex ipso Evangelii nomine, ex quo datur intelligi quod in eo bona annuntientur; alia vero ex auctoritate quam habet ex parte auctoris quae est expressa in eo quod dictum est Dei.

因此,使徒进一步阐述这两方面的赞扬:

Utramque ergo commendationem prosequitur Apostolus:

首先,阐述出于创始者这一方面的赞扬;

primo quidem illam quae est ex parte auctoris,

其次,阐述出于题材这一方面的赞扬,在「论到他儿子」一处。

secundo illam quae est ex parte materiae, ibi de Filio suo.

26. 关于第一点,福音从四方面受到赞扬。

26. Circa primum commendatur Evangelium quadrupliciter.

首先,从其古老性受到赞扬。这是为反驳异教徒所必需的,因为他们毁谤福音,仿佛福音的宣讲是在漫长岁月之后突然兴起的。为了排除这一说法,他说「从前」;因为福音虽然到某个特定时期才开始宣讲,神却早已预告了它。赛 48:5:「在事未成以先指示你。」(译者:原文误作以赛亚书第六十八章;引文实见 48:5。)

Primo quidem ex antiquitate quod fuit necessarium contra Paganos qui Evangelio detrahebant quasi post longa tempora subito eius praedicatio esset exorta. Et ad hoc excludendum dicit quod ante, quia licet ex tempore certo praedicari inceperit, ante tamen pronuntiatum fuit divinitus. Is. LXVIII, 5: antequam venirent indicavi tibi.

其次,从其坚确性受到赞扬,这由「应许了」一语表示,因为预先应许的正是那不说谎者。徒 13:32:「我们报好信息给你们,就是那应许祖宗的话。」

Secundo, ex eius firmitate quae designatur in hoc quod dicit promiserat, quia ipse ante promisit qui non mentitur. Act. XIII, 32: nos vobis annuntiamus eam quae ad patres nostros repromissio facta est.

第三,从服事者或见证人的尊贵受到赞扬,就是他说「藉众先知」;关于成了肉身的道所成就的事,先前就向这些先知启示了。摩 3:7:「主耶和华不会使道成为现实」,就是使道成为肉身,「除非先将奥秘指示他的仆人众先知。」(译者:和合本修订版作「主耶和华不会做任何事情」。这里保留拉丁引文 faciet verbum 的「道」及作者据此作的道成肉身解释。)徒 10:43:「众先知也为这人作见证」等等。

Tertio, ex dignitate ministrorum sive testium cum dicit per prophetas, quibus ante fuerat revelata quae sunt completa circa Verbum incarnatum. Amos III, 7: non faciet Dominus Deus verbum, scilicet incarnari, nisi revelaverit secretum ad servos suos prophetas. Act. X, 43: huic omnes prophetae, etc.

他特意说「他的」。(译者:拉丁经文为「藉他的众先知」;和合本修订版作「藉众先知」。)因为有些先知凭人的灵说话,正如耶 23:16 所说:「他们所说的异象是出于自己的心,不是出于耶和华的口。」因此,多 1:12 说:「克里特人中有一个本地的先知说。」还有些是鬼魔的先知,受污灵的鼓动,例如以利亚所杀的先知,如王上 18:40〔拉丁本《列王纪三》〕所记。至于神的先知,则是那些受神的灵默示的人。珥 2:28:「我要将我的灵浇灌」等等。

Signanter autem dicit suos. Sunt enim aliqui prophetae spiritu humano loquentes, secundum illud Ier. XXIII, 16: visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini. Unde dicit ad Titum I, 12: dixit quidam ex illis proprius illorum propheta. Sunt etiam quidam prophetae daemonum qui immundo spiritu inspirantur, sicut prophetae quos interfecit Elias, ut dicitur III Reg. XVIII, 40. Sed prophetae Dei dicuntur qui divino Spiritu inspirantur. Ioel II, 28: effundam de Spiritu meo, etc.

第四,从传递的方式受到赞扬;因为这些应许不仅用言语宣告,而且以文字写下。所以他说「在经书上」。哈 2:2:「将这默示清楚地写在看板上。」通常,人只把那些值得记念、应传给后世的重大事情写下。因此,奥古斯丁在《天主之城》(De civitate Dei)第十八卷说,以赛亚和何西阿开始写下关于基督的预言,正是在罗马建立之时;因为基督将要生在罗马的统治之下,而对他的信仰将传给外邦人。约 5:39:「你们查考圣经」等等。

Quarto, ex modo tradendi quia non solum sunt huiusmodi promissa verbo edicta, sed litteris scripta, unde dicit in Scripturis. Hab. II, 2: scribe visum et explana illum. Non autem consueverunt scribi nisi magna quae sunt digna memoria et quae oportet ad posteros devenire. Et ideo ut Augustinus dicit, XVIII de Civitate Dei, tunc inceperunt scribi prophetiae de Christo per Isaiam et Oseam, quando Roma est edita sub cuius imperio Christus erat nasciturus et fides eius gentibus praedicanda. Io. V, 39: scrutamini Scripturas, etc.

27. 他又加上「圣的」,以区别于外邦人的著作。经书被称为圣的,首先,因为如彼后 1:21 所说,是「被圣灵感动」;提后 3:16:「圣经都是神所默示的。」其次,因为其中包含圣的事;诗 97:12〔武加大本 96:12〕说:「当颂扬他神圣的名字。」第三,因为它们使人成圣;所以约 17:17 说:「求你用真理使他们成圣;你的道就是真理。」因此,马加比一书 12:9 说:「有我们手中的圣经作安慰」等等。

27. Addit autem sanctis, ad differentiam scripturarum gentilium. Dicuntur autem sanctae, primo quidem, quia, ut dicitur II Petr. I, 21: Spiritu Sancto inspirati, II Tim. III, 16: omnis Scriptura divinitus inspirata; secundo quia sancta continent, Ps.: confitemini memoriae sanctificationis eius; tertio quia sanctificant; unde Io. XVII, 17: sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Unde dicitur I Mach. XII, 9: habentes solatio sanctos libros qui in manibus, etc.

28. 其次,他进一步阐述从福音所宣告的美善而来的赞扬。这些美善关乎福音的题材,就是基督。他从三方面赞扬基督:

28. Secundo, prosequitur commendationem quae sumitur ex bonis in Evangelio denuntiatis, quae pertinent ad materiam Evangelii, quae est Christus, quem quidem commendat tripliciter:

首先,从其起源赞扬;

primo quidem ex origine,

其次,从其尊严或能力赞扬,在「他被预定」一处;

secundo ex dignitate sive virtute, ibi qui praedestinatus.

第三,从其慷慨赞扬,在「我们藉着他领受了」一处。

Tertio ex liberalitate, ibi per quem accepimus.

29. 他从两方面描述基督的起源。

29. Originem autem Christi describit dupliciter.

首先,是永恒的起源,就是他说「论到他儿子」。藉此,他表明福音的卓越,因为永恒生出的奥秘先前深为隐藏。所以所罗门在箴 30:4 说:「他名叫什么?他儿子名叫什么?你知道吗?」但在福音中,这奥秘藉父的见证显明了。太 3:17:「这是我的爱子。」

Primo quidem aeternam cum dicit de Filio suo, in quo excellentiam Evangelii designavit. Nam mysterium generationis aeternae ante erat valde absconditum unde Salomon dicit quodnomen eius et nomen filii eius si nosti? Sed in Evangelio Patris testimonio est declaratum. Matth. III, 17: hic est Filius meus dilectus.

神的儿子被称为圣经的题材,这是合宜的,因为圣经阐明神的智慧,正如申 4:6 所说:「这就是你们在万民眼前的智慧和聪明。」

Convenienter autem Filius Dei materia Sanctarum Scripturarum esse dicitur, quae divinam sapientiam exponunt secundum illud Deut. IV, 6: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis.

而子被称为道,以及受生的智慧。林前 1:24:「基督总是神的大能,神的智慧。」

Filius autem dicitur esse Verbum et sapientia genita, I Cor. I, 24: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.

30. 然而,关于这儿子身份,有些人犯了三种错误。

30. Sed circa hanc filiationem tripliciter aliqui erraverunt.

有些人说,他所具有的是被收纳的儿子身份;例如阜提努(Photinus)主张,基督的存在从童贞马利亚才开始,只是一个人;他藉其生活的功德而达到这样的崇高地位,使他超过其他圣徒,被称为神的儿子。

Quidam enim dixerunt eum filiationem habere adoptivam, sicut Photinus qui posuit Christum initium sumpsisse ex Maria Virgine quasi hominem purum, qui, per vitae meritum, ad hanc celsitudinem pervenit ut, prae ceteris sanctis, Filius Dei diceretur.

但按此说法,基督就不是降下而具有人性,反而是上升而获得神性了。这违反约 6:38 所说:「我从天上降下来。」

Sed secundum hoc Christo non competeret descensus ad humanitatem sed magis ascensus ad divinitatem contra id quod dicitur Io. VI, 38: descendi de caelo.

31. 另有人主张,这儿子身份只是在称呼上有的;例如撒伯流(Sabellius)说,是父自己成为肉身,并因此被称为子;于是位格是同一个,只是名字不同。

31. Quidam vero posuerunt huiusmodi filiationem solummodo nuncupativam sicut Sabellius dixit ipsum Patrem incarnatum et ex hoc Filium nominari, ita quod eadem sit persona et solum nomina sint diversa.

但按此说法,子就不可能被父差遣;这显然是错的,因为他自己在约 6:38 说,他降下来,是为遵行那差他来者的旨意。

Sed secundum hoc non competeret Filio mitti a Patre quod falsum est cum ipse dicat, Io. VI, 38, se descendisse ut faciat voluntatem eius qui misit eum.

32. 还有人,如亚略(Arius),主张这儿子身份是受造的:神的儿子虽然是最卓越的受造物,却仍是先前不存在,后来从无中产生的。

32. Alii vero posuerunt, sicut Arius, huiusmodi filiationem esse creatam ita quod Filius Dei sit excellentissima creatura ex nihilo tamen producta postquam prius non fuerat.

但按此说法,万物就并非都藉着他造了;这违反约 1:3 的话。因为万物藉着他造成的那一位,必定不是被造成的。

Sed secundum hoc omnia non essent per ipsum facta, contra id quod dicitur Io. I, 3. Oportet enim esse non factum per quem facta sunt omnia.

33. 他特意加上「他自己的」,就是亲生、本性上的儿子,便排除了这三种说法。希拉里(Hilarius)说:「他是真实且亲生的儿子,出于起源,而非收纳;出于真实,而非称呼;出于生出,而非创造。他从父而出,正如言语从心而出。」这意味着具有同一的本性,尤其在神内,因为神内不可能附加任何偶性。因此,他自己在约 10:30 说:「我与父原为一。」奥古斯丁说:「他说『一』,使你免于亚略的错误;他说『我们是』,使你免于撒伯流的错误。」

33. Et haec tria excluduntur per hoc quod signanter addit suo, id est proprio et naturali. Dicit enim Hilarius: hic verus et proprius est Filius origine et non adoptione, veritate, non nuncupatione, nativitate, non creatione; procedit enim a Patre sicut verbum a corde, quod pertinet ad eandem naturam praesertim in Deo, in quo non potest aliquid accidentaliter advenire. Unde ipse dicit Io. X, 30: ego et Pater unum sumus. Quod dicit ‘unum’ liberat te ab Ario; quod dicit ‘sumus’ liberat a Sabellio, ut Augustinus dicit.

34. 其次,他涉及时间中的起源,就是说「他成为」。

34. Secundo tangit temporalem originem cum dicit qui factus est.

在这里,前述三种错误似乎立刻就能从「他为父而成为」取得为自己辩护的根据;因为他们承认他是被造成的,不承认他是永恒的。但随后补充的词语,排除了他们的意图。

Ubi statim videntur patrocinium sui erroris assumere tres praedicti errores per hoc quod dicit qui factus est ei. Non enim confitentur aeternum sed factum. Sed per ea quae adduntur tollitur eorum intentio.

因为他说「他为父而成为」,就排除了撒伯流的说法。如果子与父是同一个位格,就不能说子为父而成为了什么;但藉道成肉身,他将成为童贞女的儿子。

Quia enim dicit qui factus est ei, excludit dictum Sabellii. Non enim potest esse Filius factus Patri si sit eadem persona cum ipso, sed per Incarnationem erit Filius Virginis.

他接着说「从大卫后裔」,就排除了阜提努的意图。如果他是藉收纳而成为神的儿子,就不应说是从大卫后裔成为,而应说是从灵而成为;这灵就是罗 8:15 所说「儿子名分的灵」,并且是约壹 3:9 所说「从神的种子」而来。(译者:此处保留拉丁文 semen「种子」,以对应上文「大卫后裔」;和合本修订版正文作「神的道」,其注释将「道」直译为「种」。)

Quod vero subdit ex semine David, tollit intentionem Photini. Si enim per adoptionem esset factus Dei Filius non diceretur factus esse ex semine David sed magis ex Spiritu, scilicet qui est Spiritus adoptionis filiorum, ut dicitur Rom. VIII, 15, et ex semine Dei, ut dicitur I Io. III, 9.

随后说「按肉体」,就排除了亚略的意图;亚略主张,他不仅按肉体是被造成的,按神性也是被造成的。

Quod vero sequitur secundum carnem, tollit intentionem Arii qui ponit eum factum non solum secundum carnem sed etiam secundum divinam naturam.

35. 还应当进一步考虑,有些人关于道成肉身这奥秘本身,犯了多种错误。

35. Est etiam considerandum ulterius quod circa ipsum Incarnationis mysterium multipliciter aliqui erraverunt.

聂斯托利(Nestorius)主张,道与人的联合仅仅是在居住的意义上发生的;就是说,神的儿子以比住在其他人内更卓越的方式,住在那个人内。

Nestorius enim posuit unionem Verbi ad hominem esse factam solum secundum inhabitationem, scilicet prout Filius Dei hominem illum inhabitavit excellentius caeteris.

显然,居住者与被居住者是不同的实体,例如人与房屋。按此说法,他便主张道与人的位格或自立体各不相同;于是,按位格而言,神的儿子是一位,人子又是另一位。

Manifestum est enim quod alia est substantia inhabitantis et inhabitati, sicut hominis et domus; secundum hoc ponebat aliam esse personam vel hypostasim Verbi et hominis, ita quod alius esset, secundum personam, Filius Dei et alius Filius hominis.

但这明显是错的,因为使徒在腓 2:7 称这样的联合为虚己。父与圣灵也住在人内,正如约 14:23 所说:「我们要到他那里去,与他同住。」因此,就会推得父与圣灵也虚己了,而这是荒谬的。所以,使徒说「论到他儿子」,就是神的儿子,「按肉体」,即具有肉体,「从大卫后裔」而成,便排除了这种说法。如果这联合仅在居住的意义上发生,这种说法就不成立。

Sed hoc manifeste apparet falsum esse, per hoc quod Apostolus, Phil. II, 7, unionem huiusmodi vocat exinanitionem. Pater autem et Spiritus Sanctus inhabitant homines secundum illud, Io. XIV, 23: ad eum veniemus et apud eum mansionem faciemus. Sequeretur igitur quod Pater et Spiritus Sanctus essent exinaniti, quod est absurdum. Hoc ergo excluditur per hoc quod Apostolus dicit de Filio suo, qui, scilicet Filius Dei, est factus secundum carnem, id est habens carnem, ex semine David. Qui modus loquendi locum non haberet si haec unio facta esset solum secundum inhabitationem.

因为,关于道所居住的其他人,不会说道成为了这个人或那个人;只会说道临到了耶利米或以赛亚。

De aliis enim, quos Verbum inhabitat, non dicitur quod Verbum factum est hic vel ille, sed quod factum est ad Ieremiam vel Isaiam.

所以,使徒说了「论到他儿子」,又加上「他为父从大卫后裔而成」,便清楚排除了上述错误。

In hoc ergo quod Apostolus cum dixit: de Filio suo, addidit qui factus est ei ex semine David, manifeste excludit errorem praedictum.

36. 又有另一些人,虽然不承认基督内有两个位格,却承认有两个自立体,或两个独立主体;这其实是同一回事,因为位格无非是理性本性的自立体和独立主体。因此,基督内既然只有一个自立体、一个独立主体,就是永恒之道的独立主体或自立体,就不能说这个自立体成为了神的儿子,因为他并非开始才是神的儿子。所以,严格而言,不能说人成为了神,或人成为了神的儿子。不过,如果发现某位圣师这样说,就应当解释为:事情如此发生,以致人是神。

36. Rursus aliqui alii, licet duas personas non concedant in Christo, concedunt tamen duas hypostases vel duo supposita quod in idem redit, quia nihil aliud est persona quam hypostasis et suppositum rationalis naturae. Cum ergo sit una solum hypostasis et unum suppositum in Christo, quod est suppositum vel hypostasis Verbi aeterni, non potest dici quod illa hypostasis sit facta Filius Dei, quia non incepit esse Filius Dei. Et ideo non proprie dicitur quod homo sit factus Deus vel Filius Dei. Sed tamen, si inveniatur ab aliquo doctore dictum exponendum est sic: factum est, ut homo esset Deus.

按照这一点,严格而言,可以说神的儿子成为了人,因为他并非一直就是人。因此,阅读此处时,应当把「他」作为主词来理解,意思是:他,就是神的儿子,「从大卫后裔」而成;不应把「神的儿子」作为谓词来理解,否则意思便成了:一个出自大卫后裔的人,成为了神的儿子。如前所述,这种说法并不真实、确切。

Secundum hoc proprie dicitur Dei Filius factus est homo quia semper non fuit homo. Et ideo legendum est quod hic dicitur ut qui accipiatur ex parte subiecti, ut sit sensus: Qui, Filius Dei, factus est ex semine David; non autem ex parte praedicati, quia sensus esset quod aliquis existens ex semine David, factus est Filius Dei: quod non dicitur vere et proprie, sicut dictum est.

37. 又有一些人主张,这联合是道转变为肉体,犹如说空气变成火。所以欧迪奇(Eutyches)说,道成肉身以前有两种本性,道成肉身以后却只有一种。

37. Fuerunt autem alii qui posuerunt unionem esse factam secundum conversionem Verbi in carnem, sicut dicitur aer fieri ignis. Unde Eutyches dixit quod etiam ante Incarnationem fuerunt duae naturae, post Incarnationem vero una.

但这显然是错的,因为神既然是不变的,正如玛 3:6 所说:「我—耶和华是不改变的」,他就不可能转变为其他任何东西。

Sed hoc est expresse falsum quia, cum Deus sit immutabilis, secundum illud Mal. III, 6: ego Deus et non mutor, non potest in aliquid aliud converti.

所以,说「成为了」,不应按转变来理解,而应按联合来理解;神本身并无改变。

Unde cum dicitur factus est non intelligitur secundum conversionem sed secundum unionem, absque divina mutatione.

因为,一物可以在自身不发生变化的情况下,新近被赋予一个关系性的称谓。例如,一个人坐着不动,由于另一人的移位,他便成了在右边的人。同样,神由于受造物的变化,而在时间中被称为主或创造者;基于同一道理,也可以说他新近成为了某种关系中的一方,正如诗 90:1〔武加大本 89:1〕所说:「主啊,你成为了我们的避难所。」(译者:和合本修订版作「主啊,你世世代代作我们的居所」;此处按拉丁文 factus es 译出「成为了」,以保留作者关于关系性称谓的论证。)所以,联合既是一种关系,由于受造物的变化,神便被称为新近成为了人,就是在位格上与人性联合。

Potest enim aliquid de novo dici relative de aliquo absque eius immutatione, puta: aliquis, immobiliter sedens, fit dexter, per mutationem eius qui transfertur. Et sic Deus dicitur ex tempore Dominus vel Creator per mutationem creaturae; et eadem ratione dicitur de novo factus, secundum illud Psalmi: Domine refugium factus es nobis. Quia igitur unio relatio quaedam est, per mutationem creaturae Deus dicitur de novo factus homo, scilicet unitum in persona humanae naturae.

38. 还有一些人说,基督没有灵魂,而是由道处于灵魂的位置;就是亚略和亚波里拿留(Apollinaris)。

38. Fuerunt enim et alii qui dixerunt animam Christum non habuisse sed ibi fuisse Verbum loco animae: scilicet Arius et Apollinaris.

反对他们的,是约 10:18 这句话:「没有人夺去我的灵魂。」(译者:此处依作者所引拉丁文 animam 译作「灵魂」,以保留其论证;和合本修订版作「没有人夺去我的命」。)至于「按肉体」一语,并不排除基督具有灵魂;而是以「肉体」代表整个人,正如赛 40:5 所说:「凡有血肉之躯的都一同看见」等等。

Contra quos est illud Io. X, 18: nemo tollit animam meam. Quod vero dicitur secundum carnem non excluditur a Christo anima, sed caro ponitur pro toto homine, secundum illud Is. XL, 5: videbit omnis caro, etc.

39. 然而,有人问:既然我们宣认基督由童贞女所生,为什么使徒说他是由女子而成的?

39. Quaeritur autem, cum nos confitemur Christum natum ex Virgine, quare Apostolus dicat eum esse factum ex muliere.

应当说,凡按自然秩序产生的,称为「生出」,例如果实从树而生,子女从父母而生。至于出于行动者的意志、并非按自然秩序产生的,例如工匠所造的房屋,就不能称为「生出」,而应称为「造成」。

Et dicendum quod illud nascitur quod naturali ordine producitur, sicut fructus ex arbore vel proles a parente. Quod autem ex voluntate agentis producitur, non secundum naturae ordinem, sicut domus ab artifice, non potest dici nasci, sed factum.

因此,基督从童贞女而出,就某一方面说是按自然秩序,即他在女子内受孕,经过九个月,所以说他「出生」;但就另一方面说,并非按自然秩序,而是只凭神的能力,没有男子的种子,所以说他「被造成」。至于夏娃,则说她从亚当而成,不说她从亚当而生;以撒却是从亚伯拉罕而生,不是从他而成。

Quia igitur Christus ex Virgine processit naturali ordine quantum ad aliquid, scilicet quod conceptus est ex foemina, spatio novem mensium, dicitur natus; quia vero quantum ad aliquid, non naturali ordine, sed sola virtute divina processit, absque virili semine, dicitur factus. Eva autem dicitur ex Adam facta non nata, Isaac autem ex Abraham natus non factus.

40. 又问:为什么特别说「从大卫后裔」,而不说从亚伯拉罕后裔?关于基督的应许,本是给亚伯拉罕的,正如加 3:16 所说:「那些应许原是向亚伯拉罕说的。」

40. Item, quare specialiter dicitur ex semine David et non ex semine Abrahae, cui promissio facta fuit de Christo, secundum illud Gal. III, 16: Abrahae factae sunt promissiones.

应当说,这样说是为了给予罪人蒙赦免的盼望,因为基督从其后裔而生的大卫曾是罪人,亚伯拉罕却是义人;也是为了向执掌列国统治权的罗马人,表明基督作为君王的尊严。

Et dicendum est quod factum est ad dandam spem veniae peccatoribus, quia David peccator fuit ex cuius semine nascitur Christus, Abraham vero iustus; ad commendandam etiam dignitatem regiam Christi Romanis, regnum gentium tenentibus.

41. 这些话也排除了摩尼教徒的三种错误。

41. Excluditur etiam per verba ista triplex error Manichaeorum.

首先,他们说,旧约的神与我们主耶稣基督的父不是同一位神。使徒所说「这福音是神从前藉他的众先知,在圣经上所应许的,论到他儿子」,排除了这一说法;这里圣经就是旧约。

Primo quidem, quod dicunt non eumdem esse Deum Veteris Testamenti et qui est Pater Domini nostri Iesu Christi, quod excluditur per hoc quod dicit Apostolus: quod Deus ante promiserat per prophetas suos de Filio suo in Scripturis sanctis, scilicet: Veteris Testamenti.

其次,他们谴责旧约经书,但使徒在这里称这些经书为圣的。因为在福音以前,并没有其他圣的经书。

Secundo vero, quod damnant scripturas Veteris Testamenti, quas Apostolus hic dicit sanctas. Non enim aliae Scripturae fuerunt sanctae ante Evangelium.

第三,他们说,基督具有的是幻影般的肉体。但使徒说,基督「按肉体,从大卫后裔」为父而成,便排除了这一说法。「为父」就是为了父的荣耀,正如约 8:50 所说:「我不寻求自己的荣耀」,而是「寻求差我来那位的荣耀。」(译者:前句引约 8:50;后句据约 7:18「寻求差他来那位的荣耀」,由作者改为第一人称。)

Tertio, quod dicunt Christum habuisse carnem phantasticam, quod excluditur per hoc quod dicit Christum factum ex semine David secundum carnem ei, id est ad gloriam Patris, secundum illud Io. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero sed gloriam eius qui misit me.