第1讲:使徒保罗
Lectio 1: Paulus apostolus
1:1 基督耶稣的仆人保罗,蒙召为使徒,分别出来,传神的福音。(译者:和合本修订版作「奉派传神的福音」;此处按拉丁文 segregatus 译作「分别出来」,以对应下文的解释。) [n. 15]
1:1 Paulus, servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, [n. 15]
15. 这封书信分为两部分:问安与书信的论述;后者从「第一」等语开始。
15. Haec epistola in duas partes dividitur scilicet: in salutationem et epistolarem tractatum, qui incipit ibi primum quidem, etc.
关于第一部分,他做三件事。
Circa primum tria facit.
首先,描述问安者的身份;
Primo describitur persona salutans;
其次,描述受问安者的身份,在「给所有在罗马的人」一处;
secundo personae salutatae, ibi omnibus qui sunt Romae;
第三,说明所祝愿的安好,在「愿恩典归给你们」等语一处。
tertio salus optata, ibi gratia vobis, etc.
关于第一点,他做两件事。首先,描述作者的身份;其次,赞扬他的职分,在「这福音是神从前所应许的」等语一处。
Circa primum duo facit. Primo describitur persona auctoris; secundo commendatur eius officium, ibi quod ante promiserat, etc.
16. 写信者的身份由四个方面加以描述。
16. Persona autem scribens describitur a quatuor.
首先,以名字来描述,就是他说「保罗」。这里有三件事应当考虑。
Primo quidem ex nomine, cum dicit Paulus. Circa quod tria consideranda sunt.
第一,这名字的语源性质。按照这些字母的写法,这名字不可能是希伯来语,因为希伯来人没有 P 这个字母;但它可以是希腊语或拉丁语。然而,如果用一个与 P 相近的字母代替它,这名字也可以是希伯来语。
Primo proprietas eius. Hoc enim nomen, secundum quod his litteris describitur, non potest Hebraicum esse quia apud Hebraeos non invenitur hoc elementum P, sed potest esse Graecum vel Latinum. Si tamen aliquod elementum ei propinquum sumatur id quo est P potest esse Hebraeum.
17. 第二,应当考虑这名字的意义。按它可能属于希伯来语而言,它的意思是「奇妙的」或「蒙拣选的」;按希腊语而言,是「安静的」;按拉丁语而言,则是「微小的」。
17. Secundo, consideranda est eius significatio. Secundum enim quod potest Hebraeum esse idem est quod mirabilis vel electus; secundum autem quod est Graecum idem est quod quietus; secundum vero quod est Latinum idem est quod modicus.
这些意义都适合他。他在恩典方面是蒙拣选的,所以徒 9:15 说:「他是我所拣选的器皿。」他在工作方面是奇妙的,德训篇 43:2:「奇妙的器皿,是至高者的工程。」(译者:此处保留拉丁文 vas「器皿」的意象;思高本相应句为「的确是至高者奇异的化工」。)他在默观中是安静的,智慧篇 8:16:「回到家中,只有在她身旁,我才获得安息。」他因谦卑而微小,林前 15:9:「我原是使徒中最小的。」
Et haec quidem ei conveniunt. Electus quidem fuit quantum ad gratiam, unde Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste. Mirabilis fuit in opere, Eccli. XLIII, 2: vas admirabile opus Excelsi. Quietus in contemplatione, Sap. VIII, 16: intrans in domum meam conquiescam cum illa. Modicus per humilitatem, I Cor. XV, 9: ego autem sum minimus apostolorum.
18. 第三,应当考虑,使徒是在何时得了这个名字的,因为他先前名叫扫罗,如徒 9 所记。
18. Tertio, considerandum est quando sit hoc nomen Apostolo impositum cum tamen ante Saulus vocaretur, ut habetur Act. IX.
关于此事,有三种意见。
Circa hoc triplex est opinio.
耶柔米说,他先前名叫扫罗,后来愿意称为保罗,是因为他所做的一件显著的事:他使总督士求·保罗归信了,如徒 13:7 所记。这就像西庇阿(Scipio)因战胜阿非利加而被称为「阿非利加的西庇阿」(Africanus)一样。
Hieronymus dicit quod cum prius vocaretur Saulus postmodum voluit vocari Paulus, propter quoddam insigne suum quod fecit, scilicet quia convertit Sergium Paulum proconsulem, ut habetur Act. XIII, 7, sicut Scipio dictus est Africanus quia devicit Africam.
另有人说,他得这个名字,是因为德行的长进,而这名字正如前述,表示了这样的长进。神有时在人出生之初就赐给名字,以表示他们起初便领受的恩典;施洗约翰的事就是如此,见路 1:13。有些人却被改了名字,以表示他们德行的长进,正如金口约翰(Chrysostomus)所说;亚伯拉罕和彼得的事就是如此。
Alii vero dicunt quod hoc nomen impositum est sibi propter profectum virtutum qui ex hoc nomine signatur, ut dictum est. Imponuntur enim divinitus quibusdam nomina a principio nativitatis ad designandum gratiam quam a principio consequuntur, sicut patet de Ioanne Baptista, Lc. I, 13; quibusdam vero mutantur nomina ad designandum profectum virtutis eorum, ut Chrysostomus dicit, sicut patet de Abraham et de Petro.
还有人说,保罗从一开始就有两个名字;这个说法更好。因为犹太人习惯在希伯来名字之外,又采用他们所服属民族的名字;例如服属希腊人的,就取希腊名字,耶孙(Iason)和墨涅拉俄斯(Menelaus)的事就是如此。
Alii vero dicunt, et melius, quod Paulus fuit a principio binomius. Consuetum enim erat apud Iudaeos ut simul cum nominibus Hebraicis assumerent sibi nomina illarum gentium quibus serviebant, sicut Graecis servientes nominabantur nominibus Graecorum, ut patet de Iasone et Menelao.
19. 而「保罗」这个名字,自古就在罗马人中很有名。因此,他按照希伯来人的习惯名叫扫罗,按照罗马人的习惯又叫保罗。不过,他似乎直到开始向外邦人传道,才使用这个名字。所以徒 13:9 说:「扫罗,又名保罗。」奥古斯丁更赞成这个说法。
19. Hoc autem nomen Paulus ab antiquo celebre fuit apud Romanos, et ideo, cum diceretur Saulus secundum Hebraeos, vocatus est etiam Paulus secundum Romanos, quo nomine non videtur usus nisi postquam coepit gentibus praedicare. Unde, Act. XIII, 9, dicitur: Saulus qui et Paulus. Et hoc magis approbat Augustinus.
20. 其次,从身份状况描述写信者,就是他说「基督的仆人」。
20. Secundo describitur persona scribentis ex conditione, cum dicit servus Christi.
如果仅就奴仆身份本身来看,这似乎是一种卑贱的处境。因此,奴役也因罪而作为咒诅施加于人。创 9:25:「迦南当受诅咒,必给他弟兄作奴仆的奴仆。」但因为加上「耶稣基督的」,这个身份便值得赞扬。
Videtur autem esse abiecta conditio servitutis si absolute consideretur. Unde et sub maledicto pro peccato infligitur, Gen. IX, 25: maledictus Chanaan puer, servus servorum erit fratrum suorum. Sed redditur commendabilis ex eo quod additur Iesu Christi.
因为「耶稣」的意思是救主,太 1:21:「他要救人(译者:此处简引拉丁文;和合本修订版完整句为「因他要将自己的百姓从罪恶里救出来」。)」等等。「基督」的意思是受膏者,正如诗 45:7〔武加大本 44:8〕所说:「神,就是你的神,用喜乐油膏你」等等。这表示基督的尊严:就圣洁而言,因为祭司受膏,见出 29:7;就权能而言,因为君王也受膏,大卫和所罗门就是如此;就知识而言,因为先知也受膏,以利沙就是如此。
Iesus enim interpretatur salvator, Matth. I, 21: ipse salvum faciet etc. Christus interpretatur unctus, secundum illud Ps. XLIV, 8: unxit te Deus, Deus tuus, etc., per quod designatur dignitas Christi et quantum ad sanctitatem, quia sacerdotes ungebantur ut patet Ex. XXIX, 7; et quantum ad potestatem, quia etiam reges ungebantur ut patet de David et de Salomone; et quantum ad cognitionem, quia etiam prophetae ungebantur ut patet de Eliseo.
一物服从使自己得救者,以及恩典在灵性上的膏抹,是值得称赞的;因为一物越服从使自己达到完善者,就越完善,正如身体服从灵魂、空气服从光一样。诗 116:16〔武加大本 115:7〕:「耶和华啊,哦,我是你的仆人。」(译者:原引诗 115:16;此处按相应经文订正武加大本节号。)
Quod autem aliquid subiiciatur suae saluti et spirituali unctioni gratiae, laudabile est, quia tanto aliquid est perfectius quanto magis suae perfectioni subiicitur, sicut corpus animae et aer luci, Ps. CXV, 16: O Domine, quia ego servus tuus sum.
21. 然而,约 15:15 却说:「以后我不再称你们为仆人;但我称你们为朋友。」
21. Sed contra est quod dicitur Io. XV, 15: iam non dicam vos servos sed amicos.
应当说,作仆人有两种情形。一种出于惧怕,这不适合圣徒。罗 8:15:「你们所领受的不是奴仆的灵,仍旧害怕」等等。另一种出于谦卑和爱,这适合圣徒,正如路 17:10 所说:「要说:『我们是无用的仆人。』」
Sed dicendum quod duplex est servitus. Una timoris, quae non competit sanctis, Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc., alia humilitatis et amoris, quae sanctis convenit secundum illud Lc. XVII, 10: dicite: servi inutiles sumus.
因为,自由的人是为自己而存在的人;仆人却是为他人而存在的人,仿佛由另一个推动者所推动。如果一个人为他人行事,是以受他人推动的方式行事,那么这就是出于惧怕的奴役,它迫使人违背自己的意志而行动。如果一个人为他人行事,是把他人作为目的,那么这就是出于爱的服事;因为朋友的特性,就是为了朋友本身而善待并服事他,正如哲学家在《伦理学》(Ethica)第九卷所说。
Cum enim liber est qui est causa sui, servus autem qui est causa alterius, sicut ab alio movente motus: si quis sic agat causa alterius, sicut ab alio motus, sic est servitus timoris, quae cogit hominem operari contra suam voluntatem; si vero aliquis agat causa alterius, sicut propter finem, sic est servitus amoris, quia amicorum est bene facere et obsequi amico propter ipsum, ut Philosophus dicit in IX Ethic.
22. 第三,从尊位来赞扬他,就是说「蒙召为使徒」。
22. Tertio commendatur a dignitate cum dicitur vocatus apostolus.
使徒的尊位在教会中居于首位,正如林前 12:28 所说:「神在教会所设立的:第一是使徒。」因为「使徒」就是奉差遣者,正如约 20:21 所说:「父怎样差遣了我,我也照样差遣你们。」就是说,出于同样的爱,带着同样的权柄。
Dignitas apostolatus est praecipua in Ecclesia, secundum illud I Cor. XII, 28: quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum apostolos. Apostolus enim idem est quod missus, secundum illud Io. XX, 21: sicut misit me Pater et ego mitto vos, scilicet ex eadem dilectione et cum eadem auctoritate.
他说「蒙召为使徒」,是为表示恩典,就是蒙召成为使徒。来 5:4:「没有人可擅自取得大祭司的尊荣」等等。也可以是为表示卓越:正如「城」这个称呼特别用来指罗马,「使徒」这个称呼也特别用来指保罗;正如林前 15:10 所说:「我比众使徒格外劳苦。」又可以是为表示谦卑,意思是:我不敢自称使徒,但人们这样称呼我。正如林前 15:9:「不配称为使徒。」
Dicit autem vocatus apostolus ad designandum gratiam, id est vocatus ad hoc quod sit apostolus; Hebr. V, 4: nemo assumit sibi honorem, etc.; vel ad designandum excellentiam, ut sicut urbs antonomastice vocatur ipsa Roma, ita apostolus vocatur Paulus, secundum illud I Cor. XV, 10: abundantius illis omnibus laboravi; vel ad designandum humilitatem, ut sit sensus: non audeo me dicere apostolum sed homines me ita vocant. Sic, I Cor. XV, 9, non sum dignus vocari apostolus.
23. 第四,从职分描述写信者,就是他说「分别出来,传神的福音」。(译者:和合本修订版作「奉派传神的福音」;此处按拉丁文 segregatus 译作「分别出来」,以保留以下解释。)
23. Quarto describitur persona scribentis ex officio cum dicit segregatus in Evangelium Dei.
我说「分别出来」,或者指藉归信而从不信者中分别出来,正如加 1:15 所说:「然而,那位把我从母腹里分别出来的神,既然乐意」;这里的母腹,就是犹太会堂。或者指藉拣选而从其他门徒中「分别出来」,正如徒 13:2 所说:「要为我分别扫罗」等等。(译者:和合本修订版用「分派」;此处保留拉丁文 segregate 的「分别」一义。)
Segregatus, inquam, vel per conversionem ab infidelibus, secundum illud Gal. I, 15: cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, scilicet synagogae; vel segregatus per electionem ab aliis discipulis, secundum illud Act. XIII, 2: segregate mihi Saulum, etc.
而「福音」就是好消息。因为其中宣告人与神结合,而这结合是人的善,正如诗 73:28〔武加大本 72:28〕所说:「但我亲近神是于我有益。」
Evangelium autem idem est quod bona annuntiatio. Annuntiatur enim in ipso coniunctio hominis ad Deum, quae est bonum hominis, secundum illud Ps. LXXII, 28: mihi autem Deo adhaerere bonum est.
24. 福音所宣告的人与神的结合,有三种。
24. Triplex autem coniunctio hominis ad Deum annuntiatur in Evangelio.
第一,藉联合的恩典,正如约 1:14 所说:「道成了肉身。」第二,藉收纳为儿女的恩典,正如诗 82:6〔武加大本 81:6〕所引:「我曾说:『你们是诸神,都是至高者的儿子。』」第三,藉享见神的荣耀。约 17:3:「这就是永生。」赛 52:7:「在山上报佳音,那人的脚踪何等佳美啊!」
Prima quidem per gratiam unionis, secundum illud Io. I, 14: Verbum caro factum est. Secunda per gratiam adoptionis, prout inducitur in Ps. LXXXI, 6: ego dixi: dii estis et filii Excelsi omnes. Tertia per gloriam fruitionis, Io. XVII, 3: haec est vita aeterna. Is. LII, 7: quam pulchri super montes pedes annuntiantis.
这个宣告并非出于人,而是出于神。赛 21:10:「我从万军之耶和华,以色列的神那里所听见的,都告诉你们了。」所以他说「传神的福音」。
Haec autem annuntiatio non humanitus sed a Deo facta est, Is. XXI, 10: quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. Unde dicit in Evangelium Dei.