罗马书注释

与 Super ad Romanos 对照
圣托马斯阿奎那
罗马书注释(Super ad Romanos)

序言

Prooemium

9:15 主对他说:「你只管去。他是我所拣选的器皿,要在外邦人、君王和以色列人面前宣扬我的名。」(译者:下文据拉丁文 portet,即「承载、携带」,阐发「宣扬」的含义。)

9:15 Dixit autem ad eum Dominus: vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.

1. 圣经把人比作器皿,所依据的有四点:塑造、充盈、用途与果效。

1. Homines in Sacra Scriptura inveniuntur vasis comparati propter quatuor, scilicet: propter constitutionem, repletionem, usum et fructum.

首先,就塑造而言,器皿听凭工匠处置。耶 18:4:「他就用它另做别的器皿,照他看为好的去做。」同样,人的塑造也听凭神处置。诗 100:3〔武加大本 99:3〕论到神说:「是他造了我们,不是我们自己。」(译者:此处依作者所引拉丁文;和合本修订版相应处作「也是属他的」。)因此,赛 45:9 说:「泥土岂可对塑造它的说:『你做的是什么?』」本书下文 9:20 也说:「受造之物岂会对造他的说:『你为什么把我造成这样呢?』」所以,按照神这位工匠的意志,器皿的塑造各有不同。提后 2:20:「大户人家不但有金器银器,也有木器瓦器。」

Primo enim quantum ad constitutionem. Vas enim artificis arbitrio subiacet. Ier. XVIII, 4: fecit illud vas alterum, sicut placuerat ei. Sic et constitutio hominum subiacet Dei arbitrio, de quo in Ps. XCIX, 3: ipse fecit nos et non ipsi nos. Unde Isaias XLV, 9 dicit: numquid dicit lutum figulo suo: quid facis? Et infra IX, 20: numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: quid me fecisti sic? Et inde est quod secundum voluntatem Dei artificis diversa invenitur vasorum constitutio. II Tim. II, 20: in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed etiam lignea et fictilia.

至于有福的保罗,既然在前引经文中被称为「拣选的器皿」,他是怎样的器皿,可以由德训篇 50:10 这句话看出:「如坚实的金制器皿,镶有各种宝石。」(译者:思高本作「如镶有各种宝石的金制器皿」;拉丁文另有 solidum,即「坚实的」,下文据此立论。)

Beatus autem Paulus, quia vas electionis nominatur in verbis propositis, quale vas fuerit, patet per id quod dicitur Eccli. L, 10: quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso.

他确是金制的器皿,因为具有智慧的光辉。创 2:12 所说「那地的金子很好」,可以用来理解这智慧;因为箴 3:15 说:「她比一切财富更宝贵。」(译者:此处依拉丁文 cunctis opibus;和合本修订版相应处以「宝石」作比较。)因此,有福的彼得也为他作见证,在彼后 3:15 说:「就如我们所亲爱的弟兄保罗,照着所赐给他的智慧写信给你们。」

Aureum quidem vas fuit propter fulgorem sapientiae, de qua potest intelligi quod dicitur Gen. II, 12: et aurum terrae illius optimum est, quia, ut dicitur Prov. III, 15: pretiosior est cunctis opibus. Unde et beatus Petrus testimonium perhibet ei dicens. II Petr. III, 15: sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis.

他因仁爱的德能而坚实。歌 8:6 论仁爱说:「爱情如死之坚强。」因此,他自己也在罗 8:38–39 说:「因为我深信,无论是死,是活」等等,「都不能使我们与神的爱隔绝。」

Solidum quidem fuit virtute caritatis, de qua dicitur Cant. ultimo: fortis est ut mors dilectio. Unde et ipse dicit Rom. VIII, 38 s.: certus sum enim quia neque mors neque vita, etc. poterunt nos separare a caritate Dei.

他又镶有各种宝石,就是具备一切德行。林前 3:12 论到这些德行说:「若有人用金银、宝石,在这根基上建造」等等。因此,他自己也在林后 1:12 说:「我们所夸的是自己的良心,见证我们凭着心中的纯朴和神的真诚,在世为人,不靠属肉体的智慧,而靠神的恩典。」(译者:此处按作者所引拉丁文译出;其「心中的纯朴和神的真诚」,和合本修订版作「神所赐的坦率和真诚」。)

Ornatum autem fuit omni lapide pretioso, scilicet omnibus virtutibus, de quibus dicitur I Cor. III, 12: si quis superaedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, etc. Unde et ipse dicit II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et in sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo.

2. 这器皿是怎样的器皿,也可以从他所倾注给人的内容看出:他教导关于至高神性的奥秘,这属于智慧;如林前 2:6 所说:「在成熟的人中,我们也讲智慧。」他又在林前 13 以最卓越的方式赞扬仁爱;并且教导人各种德行,如西 3:12 所说:「所以,你们既是神的选民,圣洁、蒙爱的人,要穿上怜悯」等等。

2. Quale autem fuerit istud vas patet ex hoc quod talia propinavit: docuit enim excellentissimae divinitatis mysteria, quae ad sapientiam pertinent, ut patet I Cor. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos, commendavit etiam excellentissime caritatem, I Cor. XIII, instruxit homines de diversis virtutibus, ut patet Col. III, 12: induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae etc.

3. 其次,器皿似乎也有这样的特性:装满某种液体。正如王下 4:5〔拉丁本《列王纪四》〕所说:「他们把器皿拿给她,她就倒油。」

3. Secundo etiam ad vasa pertinere videtur ut liquore aliquo impleantur, secundum illud IV Reg. IV, 5: illi offerebant vasa et illa infundebat.

器皿在这样被充满的内容上也各有不同。有的盛酒,有的盛油;不同的器皿,装着不同种类的东西。同样,人也由神以不同的恩典来充满,犹如盛着不同的液体。林前 12:8:「有人藉着圣灵领受智慧的言语;有人」等等。

Invenitur etiam inter vasa diversitas quantum ad huiusmodi plenitudinem. Nam quaedam inveniuntur vasa vini, quaedam olei, et diversa diversi generis. Sic etiam et homines diversis gratiis, quasi diversis liquoribus, replentur divinitus, I Cor. XII, 8: alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii, etc.

我们现在所论的这个器皿,装满了宝贵的液体,就是基督的名。歌 1:3〔武加大本 1:2〕论到这名说:「你的名如倾泻而出的香膏。」所以经文说:「要承载我的名。」他似乎整个都被这名充满,正如启 3:12 所说:「我又要将我的名写在他上面。」

Hoc autem vas, de quo nunc agitur, plenum fuit pretioso liquore, scilicet nomine Christi, de quo dicitur Cant. I, 2: oleum effusum nomen tuum. Unde dicitur ut portet nomen meum. Totus enim videtur fuisse hoc nomine plenus, secundum illud Apoc. III, 12: scribam super eum nomen meum.

他在理智的认识中具有这名,正如林前 2:2 所说:「因为我曾定了主意,在你们中间不知道别的,只知道基督。」

Habuit enim hoc nomen in cognitione intellectus, secundum illud I Cor. II, 2: non enim iudicavi me scire aliquid inter vos nisi Christum.

他在情意的爱中也具有这名,正如罗 8:35 所说:「谁能使我们与基督的爱隔绝呢?」林前 16:22 又说:「若有人不爱我们的主耶稣基督,他就该受诅咒。」(译者:林前 16:22 的和合本修订版作「若有人不爱主」;这里保留作者所引拉丁文的全称。)

Habuit etiam hoc nomen in dilectione affectus, secundum illud Rom. VIII, 35: quis nos separabit a caritate Christi? I Cor. ultimo: si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema.

他在整个生活行为中也具有这名。所以他在加 2:20 说:「现在活着的不再是我,乃是基督在我里面活着。」

Habuit etiam ipsum in tota vitae suae conversatione. Unde dicebat Gal. II, 20: vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus.

4. 第三,就用途而言,应当考虑,一切器皿都有其指定的用途;有的用途较尊贵,有的较卑下。正如罗 9:21 所说:「难道陶匠没有权从一团泥里拿一块做成贵重的器皿,又拿一块做成卑贱的器皿吗?」同样,按照神的安排,人也被指定作不同的用途。德训篇 33:10–12〔原引 33:10–11〕说:「众人都是从土来的,因为,亚当就是用土造成的。上主以自己的绝大智慧,使众人各有分别,使他们的道路各有不同。他们中有被他祝福而抬举的;但也有被他诅咒和贬抑。」(译者:原引节号止于第 11 节,所引末句见第 12 节;引文按原文节略。)

4. Tertio, quantum ad usum considerandum est quod omnia vasa alicui usui deputantur, sed quaedam ad honorabiliorem, quaedam ad viliorem, secundum illud Rom. IX, 21: an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Sic etiam homines, secundum divinam ordinationem, diversis usibus deputantur, secundum illud Eccli. XXXIII, 10–11: omnes homines de solo et ex terra, unde et creatus est Adam. In multitudine disciplinae Dominus separavit eos et immutavit vias eorum. Ex ipsis benedixit et exaltavit, maledixit et humiliavit.

这个器皿却被指定作尊贵的用途,因为它是承载神之名的器皿;经文说:「要承载我的名。」这名确实需要被携带过来,因为它远离了人。正如赛 30:27 所说:「看哪,耶和华的名从远方来。」

Hoc autem vas ad nobilem usum est deputatum, est enim vas portatorium divini nominis, dicitur enim ut portet nomen meum, quod quidem nomen necessarium erat portari quia longe erat ab hominibus, secundum illud Is. XXX, 27: ecce nomen Domini venit de longinquo.

它因罪而远离我们,正如诗 119:155〔武加大本 118:155〕所说:「救恩远离恶人。」它也因理智昏暗而远离我们;所以来 11:13 论到某些人,说他们「从远处观望」。民 24:17 也说:「我看见他,却不在现时;我望见他,却不在近处。」因此,正如天使把神的光照传给我们这些远离神的人,使徒也把福音的教导从基督那里带给了我们。旧约中,摩西律法之后诵读的是先知;先知将律法的教导传给百姓,正如玛 4:4 所说:「你们当记念我仆人摩西。」同样,新约中,福音之后诵读的是使徒的教导;使徒把从主所听见的传给信徒,正如林前 11:23 所说:「我当日传给你们的是从主所领受的。」

Est autem nobis longinquum propter peccatum, secundum illud Ps. CXVIII, 155: longe a peccatoribus salus. Est etiam nobis longinquum propter intellectus obscuritatem, unde et de quibusdam dicitur, Hebr. XI, 13, quod erant a longe aspicientes, et Num. XXIV, 17, dicitur: videbo eum, sed non modo; intuebor illum, sed non prope. Et ideo sicut angeli divinas illuminationes ad nos deferunt, tamquam a Deo distantes, ita apostoli evangelicam doctrinam a Christo ad nos detulerunt. Et sicut in Veteri Testamento post legem Moysi leguntur prophetae, qui legis doctrinam populo tradebant secundum illud Mal. IV, 4: mementote Moysi servi mei ita etiam in Novo Testamento, post Evangelium, legitur apostolorum doctrina, qui, ea quae a Domino audierunt, tradiderunt fidelibus, secundum illud I Cor. XI, 23: accepi a Domino quod et tradidi vobis.

5. 有福的保罗承载了基督的名:首先在身体上,效法他的生活和受苦。正如加 6:17 所说:「因为我身上带着耶稣基督的印记。」(译者:加 6:17 和合本修订版作「因为我身上带着耶稣的印记」;这里保留作者拉丁引文中的「基督」。)

5. Portavit autem beatus Paulus nomen Christi: primo quidem in corpore, conversationem et passionem eius imitando, secundum illud Gal. ultimo: ego enim stigmata Christi Iesu in corpore meo porto.

6. 其次,在口中承载。这可以从他在书信中极其频繁地提及基督看出;因为太 12:34 说:「心里所充满的,口里就说出来。」

6. Secundo in ore, quod patet in hoc quod in epistolis suis frequentissime Christum nominat: ex abundantia enim cordis os loquitur, ut dicitur Matth. XII, 34.

因此,可以用鸽子来象征他。创 8:11 说,鸽子回到方舟,嘴里叼着橄榄枝。橄榄既然象征怜悯,以橄榄枝来表示耶稣基督的名就是适切的;这名也象征怜悯,正如太 1:21 所说:「你要给他起名叫耶稣,因他要将自己的百姓从罪恶里救出来。」

Unde potest significari per columbam, de qua dicitur, Gen. VIII, 11, quod venit ad arcam portans ramum olivae in ore suo. Quia enim oliva misericordiam significat, congrue per ramum olivae accipitur nomen Iesu Christi, quod etiam misericordiam significat, secundum illud Matth. I, 21: vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

保罗把这根带着青绿叶子的枝条送到方舟,就是教会;他以多种方式阐明这名的能力与意义,显明基督的恩典与怜悯,便是在做这件事。因此,他在提前 1:16 说:「我蒙了怜悯,好让基督耶稣在我这罪魁身上显明他完全的忍耐。」所以,正如在旧约诸书中,教会最常诵读大卫的诗篇,而大卫曾在犯罪后蒙了赦免;在新约中,教会也常诵读保罗的书信,而保罗曾蒙了怜悯,为要藉此使罪人兴起盼望。不过,也可以另有一个理由:这两组经书都几乎包含了神学的全部教导。

Hunc autem ramum, virentibus foliis, detulit ad arcam, scilicet Ecclesiam, quando eius virtutem et significationem multipliciter expressit, Christi gratiam et misericordiam ostendendo. Unde iste dicit I Tim. I, 16: ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Iesus Christus omnem patientiam. Et inde est quod sicut inter scripturas Veteris Testamenti maxime frequentantur in Ecclesia Psalmi David, qui post peccatum veniam obtinuit, ita in Novo Testamento frequentantur epistolae Pauli, qui misericordiam consecutus est, ut ex hoc peccatores ad spem erigantur; quamvis possit et alia ratio esse, quia in utraque scriptura fere tota theologiae continetur doctrina.

7. 第三,他藉着传授圣经的含义,把这名不但带给在场的人,也带给不在场的人和后世的人。正如赛 8:1 所说:「你取一卷大书,用人的笔写在上面。」(译者:这里依拉丁文 librum grandem、stilo hominis 直译,以保留作者关于文字传授的论点;和合本修订版作「你取一块大板子,拿人的笔」。)

7. Tertio portavit non solum ad praesentes sed etiam ad absentes et futuros, sensum Scripturae tradendo, secundum illud Is. VIII, 1: sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis.

8. 在承载神之名的这个职分上,他的卓越从三方面显明。首先,是蒙拣选的恩典;所以经文说「拣选的器皿」。弗 1:4:「他从创世以前,在基督里拣选了我们。」其次,是忠信;因为他所求的毫不属于自己,乃属于基督。正如林后 4:5 所说:「我们不是传自己,而是传耶稣基督。」所以经文说:「他是为我所拣选的器皿。」第三,是他独特的卓越;因此,他自己在林前 15:10 说:「我比众使徒格外劳苦。」所以经文特意说:「他是为我所拣选的器皿。」仿佛是说,他独特地超越了别人。

8. In hoc autem officio portandi nomen Dei ostenditur eius excellentia quantum ad tria. Primo quidem, quantum ad electionis gratiam, unde dicitur vas electionis. Eph. I, 4: elegit nos in Christo ante mundi constitutionem. Secundo quantum ad fidelitatem quia nihil sui quaesivit sed Christi, secundum illud II Cor. IV, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed Christum Iesum. Unde dicit: vas electionis est mihi. Tertio quantum ad singularem excellentiam, unde ipse dicit, I Cor. XV, 10: abundantius illis omnibus laboravi. Unde signanter dicit vas electionis est mihi, quasi prae aliis singulariter.

9. 至于果效,应当考虑,有些人因罪或错误,犹如无用的器皿。正如耶 51:34 所说:「使我成为空器皿。」但有福的保罗洁净,脱离了罪与错误,所以是有用的「拣选的器皿」。正如提后 2:21 所说:「人若自洁,脱离这些事」,就是脱离错误与罪,「就必成为贵重的器皿,成为圣洁,合乎主用。」

9. Quantum ad fructum considerandum est quod quidam sunt quasi vasa inutilia, vel propter peccatum vel propter errorem, secundum illud Ier. LI, 34: reddidit me quasi vas inane. Sed beatus Paulus fuit purus a peccato et errore, unde fuit vas electionis utile, secundum illud II Tim. II, 21: si quis emundaverit se ab istis, scilicet erroribus et peccatis, erit vas in honorem sanctificatum utile Domino.

所以,经文说「在外邦人面前」,便表达了这器皿的用处或果效。他曾作他们的教师,正如提前 2:7 所说:「在信仰和真理上作外邦人的教师。」「和君王面前」:他曾向君王宣告基督的信仰,例如向亚基帕宣讲,记在徒 26:1–29(译者:拉丁原文误引徒 16:38;保罗在亚基帕面前申辩并劝信,实见第 26 章);他也曾向尼禄(Nero)及其显贵宣讲。所以腓 1:12–13 说:「我所遭遇的事反而使福音更兴旺,以致御营全军都知道我是为基督的缘故受捆锁的。」赛 49:7:「君王看见就站起来,领袖也要下拜。」「和以色列人面前」:他曾同他们辩论基督。徒 9:22:「但扫罗越发有能力,驳倒住在大马士革的犹太人,证明耶稣是基督。」

Unde utilitas sive fructus huius vasis exprimitur cum dicitur coram gentibus, quarum doctor fuit secundum illud I Tim. II, 7: doctor gentium in fide et veritate; et regibus, quibus fidem Christi annuntiavit sicut Agrippae, ut habetur Act. XVI, 38, et etiam Neroni et eius principibus; unde dicitur Phil. I, 12–13: quae circa me sunt magis ad profectum venerunt Evangelii, ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio; Is. XLIX, 7: reges videbunt et consurgent principes. Et filiis Israel, contra quos de Christo disputabat, Act. IX, 22: Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.

10. 因此,我们可以从前引经文中得出这部作品,就是我们眼前保罗书信的四种原因。

10. Sic igitur ex verbis praemissis possumus accipere quatuor causas huius operis, scilicet epistolarum Pauli, quas prae manibus habemus.

首先,从「器皿」得出作者。其次,从基督的「名」得出题材:这名是器皿所盛满的内容,因为这里全部的教导,都是关于基督的教导。第三,从「承载」这一用途得出方式;因为这教导是以书信的方式传递的,而书信通常由使者携带。正如代下 30:6 所说:「信差遵着王命,拿着王所发的信」等等。第四,从上述效用得出作品的区分。

Primo quidem auctorem in vase. Secundo materiam in nomine Christi, quae est plenitudo vasis, quia tota doctrina haec est de doctrina Christi. Tertio modum in usu portationis; traditur enim haec doctrina per modum epistolarum, quae per nuntios portari consueverunt, secundum illud II Par. XXX, 6: perrexerunt cursores cum epistulis ex regio imperio, etc. Quarto distinctionem operis in utilitate praedicta.

11. 他写了十四封书信,其中九封教导外邦人的教会;四封教导教会的领袖与首长,就是君王;一封教导以色列百姓,就是希伯来书。

11. Scripsit enim quatuordecim epistolas quarum novem instruunt ecclesiam gentium; quatuor praelatos et principes Ecclesiae, id est reges; una populum Israel, scilicet quae est ad Hebraeos.

因为这全部教导都是关于基督的恩典,而这恩典可以从三个方面来考察。

Est enim haec doctrina tota de gratia Christi, quae quidem potest tripliciter considerari.

第一,就恩典在元首自身,即基督内而言;希伯来书便是这样赞扬恩典。

Uno modo secundum quod est in ipso Capite, scilicet Christo, et sic commendatur in epistola ad Hebraeos.

第二,就恩典在奥秘身体的主要肢体内而言;写给教会领袖的书信便是这样赞扬恩典。

Alio modo secundum quod est in membris principalibus Corporis Mystici, et sic commendatur in epistolis quae sunt ad praelatos.

第三,就恩典在奥秘身体本身,也就是教会内而言;寄给外邦人的书信便是这样赞扬恩典。这些书信的区分如下:基督的恩典本身可以从三个方面来考察。第一,就恩典本身而言,罗马书便是这样赞扬恩典;第二,就恩典在施恩的圣事中而言,哥林多前后书便是这样赞扬恩典,其中前书论圣事本身,后书论施行者的尊严;加拉太书也是如此,其中针对那些想把旧的圣事加在新的圣事之上的人,排除了多余的圣事。第三,就基督的恩典在教会中所产生的合一之果效而言。

Tertio modo secundum quod in ipso Corpore Mystico, quod est Ecclesia, et sic commendatur in epistolis quae mittuntur ad gentiles, quarum haec est distinctio: nam ipsa gratia Christi tripliciter potest considerari. Uno modo secundum se, et sic commendatur in epistola ad Romanos; alio modo secundum quod est in sacramentis gratiae et sic commendatur in duabus epistolis ad Corinthios, in quarum prima agitur de ipsis sacramentis, in secunda de dignitate ministrorum, et in epistola ad Galatas in qua excluduntur superflua sacramenta contra illos qui volebant vetera sacramenta novis adiungere; tertio consideratur gratia Christi secundum effectum unitatis quem in Ecclesia fecit.

因此,使徒首先在以弗所书论教会合一的建立;其次在腓立比书论这合一的坚固和长进;第三论这合一的保护:歌罗西书论防御错误,帖撒罗尼迦前书论防御当前的迫害,后书则论防御将来的迫害,尤其在敌基督时代的迫害。

Agit ergo Apostolus, primo quidem, de institutione ecclesiasticae unitatis in epistola ad Ephesios; secundo, de eius confirmatione et profectu in epistola ad Philippenses; tertio, de eius defensione, contra errores quidem, in epistola ad Colossenses, contra persecutiones vero praesentes, in I ad Thessalonicenses, contra futuras vero et praecipue tempore anti-Christi, in secunda.

至于教会的领袖,他教导属灵的,也教导属世的。关于属灵的领袖,他在提摩太前书教导教会合一的建立、训诲与治理,在后书教导如何坚固地抵御迫害者,第三在提多书教导如何抵御异端。至于属世的主人,他则在腓利门书中教导。

Praelatos vero Ecclesiarum instruit et spirituales et temporales. Spirituales quidem de institutione, instructione et gubernatione ecclesiasticae unitatis in prima ad Timotheum, de firmitate contra persecutores in secunda, tertio de defensione contra haereticos in epistola ad Titum. Dominos vero temporales instruit in epistola ad Philemonem.

这样,一切书信的区分与次序的理由便清楚了。

Et sic patet ratio distinctionis et ordinis omnium epistolarum.

12. 然而,罗马书似乎并不是第一封。因为他似乎先写信给哥林多人;罗马书末章说:「我对你们推荐我们的姊妹非比,她是坚革哩教会中的执事。」坚革哩就是哥林多的港口。

12. Sed videtur quod epistola ad Romanos non sit prima. Prius enim videtur scripsisse ad Corinthios secundum illud Rom. ultimo: commendo autem vobis Phoeben, sororem nostram, quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris, ubi est portus Corinthiorum.

对此应当说,哥林多书信在写作时间上较早;但罗马书列在前面,一方面是因为罗马人的尊位,他们统治其他民族,而在这封信中,骄傲受到驳斥;骄傲是「一切罪恶的起源」,如德训篇 10:15〔原引 10:14〕所说(译者:原引第 14 节;「骄傲是一切罪恶的起源」见第 15 节);另一方面,教导的次序也要求先考察恩典本身,再考察恩典如何存在于圣事之中。

Sed dicendum quod epistola ad Corinthios prior est in tempore Scripturae. Sed epistola ad Romanos praemittitur, tum propter dignitatem Romanorum qui aliis gentibus dominabantur quia hic confutabatur superbia quae est initium omnis peccati; ut dicitur Eccli. X, 14; tum quia etiam hoc exigit ordo doctrinae ut prius gratia consideretur in se quam ut est in sacramentis.

13. 又有人问,使徒是从何处写这封信的。奥古斯丁(Augustinus)说,是从雅典;耶柔米(Hieronymus)说,是从哥林多。这并无矛盾,因为他可能在雅典开始写,在哥林多完成。

13. Item quaeritur unde Apostolus hanc epistolam scripsit. Augustinus dicit quod de Athenis; Hieronymus quod de Corintho. Nec est contradictio, quia forte Athenis incepit eam scribere sed Corinthi consummavit.

14. 又有人反对《注疏》(Glossa)所说的:在彼得以前,已有一些信徒向罗马人传道。因为《教会史》(Historia ecclesiastica)说,彼得是首先向他们传道的。但这应理解为,他在使徒中是第一位,而且传道有丰硕果效相随。在他以前,巴拿巴曾在罗马传道,见《克勉行记》(Itinerarium Clementis)。

14. Item obiicitur contra id quod in Glossa dicitur quod aliqui fideles, antequam Petrus, Romanis praedicaverunt. In Ecclesiastica vero historia dicitur quod Petrus primus praedicavit eis. Sed intelligendum est primus inter apostolos et cum sequela magni fructus. Ante vero praedicaverat Romae Barnabas ut habetur in Itinerario clementis.