Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 40: Potestas Dei supra Potentes Mali

Lectio 3: Leviathan ut parabolum diaboli

40:20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam eius?
40:21 Numquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis maxillas eius?
40:22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
40:23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
40:24 Numquid illudes ei sicut avi, aut ligabis illum ancillis tuis?
40:25 Concident illum amici, divident illum negotiatores?
40:26 Numquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius?
40:27 Pone manum tuam super eum. Memento belli, nec ultra addas loqui.
40:28 Ecce spes eius frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur.

546. An extrahere poteris Leviathan hamo, etc. Postquam dominus descripsit proprietates diaboli sub similitudine elephantis qui est maximum animalium terrestrium, describit ipsum sub similitudine Leviathan, idest ceti, quod est maximum animalium marinorum et, sicut Plinius dicit, est magnitudinis quatuor iugerum; et Isidorus dicit quod habent corpora aequalia montibus, ad quod refertur nomen Leviathan quod interpretatur additamentum eorum; et ut Isidorus dicit, hoc animal dicitur balena a balyn, quod est emittere, quia altius ceteris animalibus emittit aquas. Et potest dici quod sicut diabolus comparatur elephanti, qui vivit in terris, propter effectus manifestos quos operatur in terrenis et corporalibus creaturis, ita comparatur ceto sive balenae in fluctibus maris degenti propter effectus quos operatur in fluctuatione interiorum motuum.

547. Et quia superius victoriam hominis contra diabolum expresserat sub figura venationis elephantis, ne credatur quod homo sua virtute diabolum possit superare, hoc incipit excludere sub figura Leviathan.

De quo primo ostendit quod non potest superari per modum quo capiuntur pisces, unde dicit an extrahere poteris, scilicet de aquis, Leviathan hamo?

Quod quidem fieri non potest duplici ratione:

primo quia tantae est magnitudinis quod nulla hominis virtute aut instrumento sursum elevari possit, et ad hoc significandum dixit an extrahere poteris?

Secundo quia tantae est fortitudinis quod hamo retineri non possit, et ad hoc significandum subdit et fune ligabis linguam eius? Pisces enim qui capiuntur hamo per funem cui hamus appenditur retinentur. Per quod significatur quod nullus homo potest diabolum neque a malitia sua extrahere neque etiam eum ligare ut in sua malitia non procedat.

548. Secundo ostendit quod non potest superari ab homine per modum quo quaedam animalia terrestria magna superantur: retinetur enim bubalus ab homine per annulum ferreum qui naribus eius imponitur, per quem homo ducit ipsum quo vult, et ad hoc excludendum subdit numquid pones circulum in naribus eius? Subicit etiam homo sibi equum aut asinum vel camelum imponendo frenum vel camum in ore eius, et ad hoc excludendum subdit aut armilla perforabis maxillas eius? Praedictorum enim animalium quasi perforantur maxillae armilla, idest ferro, quod ponitur in ore ipsorum: sicut autem circulo naribus imposito ducitur bubalus, ita etiam freno vel camo maxillis equi imposito regitur gressus equi ut hominem convenienter ferat. Per hoc ergo datur intelligi quod nullus potest diabolum ducere quo vult nec eum dirigere ut suae voluntati deserviat.

549. Tertio ostendit quod Leviathan superari non potest per modum quo homo subicitur homini,

quod quidem fit dupliciter:

uno modo per simplex verbum, puta cum aliquis intantum alteri humiliatur quod eum rogat, et hoc tangit cum dicit numquid multiplicabit ad te preces? Vel etiam cum addit blanditiarum verba, et ad hoc pertinet quod subditur aut loquetur tibi mollia? Idest blanda verba ad te placandum, secundum illud Prov. XV 1 responsio mollis frangit iram.

Alio modo accedente aliqua obligatione, quae fit vel per aliquod particulare pactum, ad quod pertinet quod dicit numquid feriet tecum pactum? Vel per servitutem perpetuam, ad quod pertinet quod dicit et accipies eum servum sempiternum?

Et ista quatuor quandoque per ordinem se habent:

nam quandoque aliquis primo quidem propter timorem preces porrigit victori,

secundo blanditur,

tertio ad pactum suscipitur,

quarto per pactum servituti perpetuo subiugatur.

Per quae omnia datur intelligi quod diabolus non timet hominem ut ei quasi superiori aut fortiori preces ex timore aut blanditias aut pactum aut servitutem exhibeat; et si huiusmodi simulet facit ad hominum deceptiones, ut potius eos sibi subiciat quam eis subiciatur.

550. Quarto ostendit quod non potest superari per modum quo aves ab homine superantur,

circa quas considerandum est quod aves primo quidem aliqua deceptione capiuntur per retia vel viscum vel aliquid huiusmodi, et hoc excludens subdit numquid illudes ei sicut avi, ut scilicet decipiendo ipsum in tuam redigas potestatem?

Secundo postquam iam captae fuerint ligantur ne avolare possint, et exhibentur pueris et ancillis ad ludum, et hoc significatur cum subditur aut ligabis eum ancillis tuis? Per quae datur intelligi quod homo non potest sua industria decipiendo diabolum superare, nec eum aliis despiciendum exponere.

551. Sic igitur ostenso quod non potest subici per modum quo alia animalia subiciuntur, ostendit consequenter quod homo non potest uti eo, etiam si subiceretur, per modum quo utitur aliis animalibus magnis quando sunt in potestate hominis redacta.

Et primo hoc ostendit assumens modum quo homines utuntur animalibus terrestribus captis, puta cervis et apris et aliis huiusmodi, quorum carnes dividuntur dupliciter: uno modo gratis distribuendo amicis, et hoc excludit subdens concident illum amici? Ut hoc interrogative legatur; alio modo vendendo diversis, et quantum ad hoc subdit divident illum negotiatores? Quasi dicat non: tanta est enim huiusmodi animalis magnitudo quod si quandoque capiatur toti regioni sufficiat, unde nec particulariter dividitur inter amicos nec venditur in macello ad modum aliorum animalium. Per quod designatur quod homo non potest auxilium daemonis vel alteri gratis communicare vel etiam vendere.

552. Secundo ostendit quod non potest homo uti Leviathan ad modum quo utitur piscibus captis, quorum maioribus piscatores implent magnas sagenas, et quantum ad hoc dicit numquid implebis sagenas pelle eius? Et forte signanter dicit pelle ad exprimendum modum quo maximi ceti capiuntur, qui longissimis culmis quos habent quando dormiunt in rupibus pendunt ad saxa, ut dicitur, et tunc piscator appropinquans quantum potest de pelle solvit a lardo iuxta caudam: est enim animal valde pingue, ita quod propter pinguedinem talem incisuram non sentit; et sic immissis funibus quos ligat ad saxa vel arbores, excitat cetum lapidibus fundae, qui volens recedere pellem dimittit. Minoribus autem piscibus implent quaedam alia minora instrumenta, et quantum ad hoc subdit et gurgustium piscium capite illius? Dicitur enim gurgustium quoddam instrumentum de viminibus factum quod piscatores in gurgite ponunt ad capiendum pisces; est autem tanta magnitudo ceti quod nec totus nec etiam una pars eius, puta caput, potest in gurgustio quantumcumque magno contineri: dicitur enim habere tam magnum caput quod ab ipso quadraginta lagenae sagiminis effluant. Et hoc ponitur ad figuraliter ostendendum quod diabolus virtute humana includi non potest, sicut quidam nigromantici se eum posse includere opinantur, sed hoc totum provenit ex eius astutia qua utitur ad homines decipiendos; et si quis recte consideret, omnia praemissa videntur pertinere ad praesumptionem nigromanticorum confutandam, qui nituntur cum daemonibus pactum inire aut eos sibi subicere vel qualitercumque constringere.

553. Ostenso ergo quod homo non potest ullo modo sua virtute diabolum superare, quasi ex omnibus praemissis concludit subdens pone manum tuam super eum, subaudi si potes, quasi dicat: nullo modo tua virtute potes manum tuam ponere super eum ut eum tibi subicias. Sed quamvis non possit ab homine superari, superatur tamen virtute divina, unde subdit memento belli, quo scilicet ego contra eum pugno, nec ultra addas loqui, scilicet contra me, dum scilicet vides eum mea virtute superari quem tua virtute superare non potes. Et de superatione qua superatur a Deo subditur ecce spes eius frustrabitur eum, quod quidem si referatur ad cetum manifestum est: dum enim cetus persequitur pisces sperans eorum capturam, impingit ad aliquod litus unde propter parvitatem aquae se eruere non potest, frustratus spe sua quam habebat de piscium captura, et sic super aquam apparens praecipitatur in mortem, et hoc est quod subditur et videntibus cunctis praecipitabitur, quia undique homines eum videntes concurrunt ad eum occidendum. Per quod significatur quod spes diaboli quam habet de subversione sanctorum frustrabitur, et ipse cum omnibus suis sequacibus, sanctis videntibus, in die iudicii praecipitabitur in Infernum.