Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 41: Potestas Magna Satan

Lectio 1: Deus non potest castigari

41:1 Non quasi crudelis suscitabo eum. Quis enim resistere potest vultui meo?
41:2 Et quis ante dedit mihi ut reddam ei? Omnia quae sub caelo sunt mea sunt.
41:3 Non parcam ei verbis potentibus et ad deprecandum compositis.
41:4 Quis revelabit faciem indumenti eius? Et in medium oris eius quis intrabit?
41:5 Portas vultus eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido.
41:6 Corpus eius quasi scuta fusilia, et compactum squamis sese prementibus.
41:7 Una uni coniungitur et nec spiraculum quidem incedit per eas.
41:8 Una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur.

554. Non quasi crudelis suscitabo eum, etc. Postquam dominus enumeraverat virtutem Leviathan quantum ad hoc quod non potest superari ab homine sed solum a Deo, nunc enarrat potestatem ipsius quantum ad hoc quod ipse potest contra alios agere. Et quia non est potestas nisi a Deo, ut dicitur Rom. XIII 1, posset aliquis ad crudelitatem Deo ascribere quod tam noxiae creaturae tantam potentiam dedit, et ideo ad hoc excludendum dicit non quasi crudelis suscitabo eum, idest altum esse permittam per potentiam sibi datam; et videtur hoc respondere ad id quod supra Iob XXX 21 dixerat mutatus es mihi in crudelem.

Quod autem hoc sibi ad crudelitatem ascribi non debeat ostendit triplici ratione:

primo propter potestatem ipsius Dei, cum dicit quis enim resistere potest vultui meo, idest providentiae meae? Quasi dicat: quantumcumque Leviathan iste sit potens non potest providentiae meae resistere, ut potentia sua utatur nisi quantum mihi placuerit, et mea voluntas non ad perniciem sed ad salutem hominum tendit.

Secundo ostendit idem ex largitate bonitatis ipsius qua gratis omnibus bona sua distribuit, unde subdit et quis ante dedit mihi ut reddam ei? Quasi dicat nullus, ex quo patet quod omnia quae feci diligo quibus bona mea gratis communico, unde non habeo contra ipsa quae feci crudelitatis animum; et ad idem pertinet quod subdit omnia quae sub caelo sunt mea sunt, quia scilicet sunt a me creata, conservata et gubernata: nullus autem rebus suis adversatur.

Tertio ostendit se non esse crudelem permittendo Satanam in sua potentia exaltari, per hoc quod in nullo ei defert: videtur enim ad crudelitatem quandam pertinere quod aliquis dum vult alicui tyranno favere patienter tolerat afflictiones multorum. Duplici autem ratione homo alicui potenti favet: uno modo timens comminationes ipsius, sed hoc dominus a se excludit dicens non parcam ei, idest in nullo ei deferam quin ei resistam secundum quod oportet, verbis potentibus, idest propter aliqua comminationis verba quae eius praeferant potestatem; alio modo favet aliquis alicui potenti quasi allectus ab eo blanditiis, et ad hoc excludendum subdit et ad deprecandum compositis, quasi dicat: quamvis potenter vel deprecatorie loqueretur tamen in nullo ei defero, quia non est convenientia lucis ad tenebras, ut dicitur II Cor. VI 14.

555. His igitur praemissis ad removendum opinionem suae crudelitatis, accedit ad describendum virtutem Leviathan, et primo describit figuram eius a capite incipiens. Dicitur autem quod super oculos ceti sunt quaedam additamenta cornea in figura magnae falcis et sunt ducenta quinquaginta super unum oculum et totidem super alterum, et utitur eis cetus pro coopertorio oculi tempore magnae tempestatis, et ad hoc exprimendum dicit quis revelabit faciem indumenti eius? Idest quis homo potest accedere ita prope cetum ut a praedictis operculis possit faciem eius detegere? Per quod datur intelligi quod astutias diaboli nullus homo sufficit aperire. Dicitur etiam quod in gutture habet quandam pellem in modum membranae, et haec multis meatibus perforata non sinit quicquam corpulentia magnum ingredi ventrem eius, quia scilicet per hoc impediretur eius digestio, scilicet si aliquod magnum animal integrum absorberet, et ad hoc designandum subditur et in medium oris eius quis intrabit, ut scilicet perscrutetur strictos illos meatus quibus parvi pisces in eius ventrem descendunt? Per quod designatur quod intentionem daemonis qua ad homines spiritualiter absorbendos movetur, nullus homo potest cognoscere.

Dicitur etiam de ceto quod habet aperturam oris dentatam valde magnis et longis dentibus, et praecipue duo dentes sunt aliis longiores ad modum dentium elephantis vel apri, ergo ad designandum hoc duos dentes extremos maximos dicit portas vultus eius quis aperiet? Videntur enim illi duo dentes maximi quasi duae portae quibus os ceti aperiatur. Per quod designatur quod nullus homo potest os diaboli aperire ad extrahendum de potestate eius peccatores, quos absorbet quasi duabus portis, scilicet violentia et astutia. Quantum autem ad alios dentes ceti subdit per gyrum dentium eius formido, quia scilicet in circuitu oris habet dentes tam magnos ut aspicientibus terrorem incutere possit. Per quod significatur terror quem daemon hominibus incutit ut per hoc eos impellat ad peccandum; et potest dici quod dentes eius sunt ceteri daemones, vel etiam mali homines qui potentia sua alios terrendo ad malum inducunt.

556. His igitur praemissis de dispositione capitis Leviathan, procedit ad dispositionem corporis eius quod describit ad modum piscium habentium squamas, unde secundum magnitudinem sui corporis debet habere maximas squamas ad modum scutorum, unde dicit corpus eius quasi scuta fusilia, quae quidem sunt continua, nam scuta lignea per colligationem adunantur; comparatur autem diabolus ad omnes malos sicut caput ad corpus, unde peccatores qui alios in malitia defendunt sunt quasi scuta corporis diaboli. Ostendit autem consequenter quod squamae eius non solum sunt magnae sed etiam compressae ad modum piscium multas squamas habentium, et hoc est quod subdit compactum squamis sese prementibus, per quod designatur multitudo malorum. Et perversa eorum concordia in malo ostenditur consequenter cum subditur una uni coniungitur, quia scilicet sicut in corpore alicuius piscis non quaelibet squama coniungitur cuilibet sed una uni per ordinem, ita etiam in multitudine malorum non omnes omnibus socialiter concordant sed quidam quibusdam. Quandiu autem piscis est vivus et fortis et squamae eius sunt in suo vigore, ita ad invicem et cuti corporis stricte adhaerent quod nec aer potest inter eas transire; quando vero piscis fuerit vel mortuus vel infirmus aut ex aliqua occasione eius squamae desiccantur, tunc paulatim praedicta coniunctio squamarum remittitur ita quod ipsae squamae incurvantur et potest etiam aliquid grossius inter eas transire:

ad ostendendum ergo vigorem squamarum Leviathan subdit et nec spiraculum quidem incedit per eas, idest per intermedium squamarum; per quod designatur quod ad consensum malitiae non disiunguntur mali per aliquam spiritualem persuasionem aut inspirationem internam. Et ideo ad ostendendum obstinatum eorum consensum in malitia subdit una alteri adhaerebit, per mutuum favorem et consensum, et tenentes se nequaquam separabuntur, propter obstinatum scilicet consensum eorum in malum, sicut nec squamae Leviathan humana virtute possunt ab invicem disiungi.