Lectio 2: <i>Vehemot</i> aut elephas ut parabolum diaboli
40:10 Ecce Vehemoth quem feci tecum. Fenum quasi bos comedet.
40:11 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius;
40:12 stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt.
40:13 Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago ipsius quasi laminae ferreae.
40:14 Ipse principium est viarum Dei. Qui fecit eum applicabit gladium eius.
40:15 Huic montes herbas ferunt, omnes bestiae agri ludent ibi.
40:16 Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus.
40:17 Protegunt umbrae umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis.
40:18 Absorbebit fluvium et non mirabitur, habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
40:19 In oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius.
534. Ecce Vehemot quem feci tecum, etc. Supra dominus narraverat effectus virtutis suae quos in malis hominibus operatur, nunc autem accedit ad describendum malitiam diaboli. Manifestum est autem ex praemissis quod apud Iob et amicos eius eadem erat opinio de daemonibus quam nunc Ecclesia Catholica tenet, ut scilicet ex angelica dignitate per peccatum corruerint, unde supra IV 18 dictum est ecce qui serviunt ei non sunt stabiles. Et sicut homo per peccatum decidit a dignitate rationis et contra rationem agens irrationabilibus comparatur, ita etiam diabolus per peccatum avertens se a supremis et intelligibilibus bonis, dum principatum super inferiora et terrena appetiit, animalibus brutis comparatur, in quorum effigie frequenter daemones apparent hominibus, Deo id providente ut tales figuras corporum sinantur assumere per quas eorum condicio designetur.
535. Est autem considerandum quod sicut angeli in sua dignitate remanentes excellentiam quandam habent supra hominum dignitatem, unde et in fulgentiori quadam claritate apparent hominibus, ita etiam daemones excellentiam quandam et principatum in malitia supra homines habent, et ideo sub figura quorundam excellentium et quasi monstruosorum animalium describuntur. Inter omnia autem animalia terrestria excellit elephas magnitudine et virtute, inter animalia vero aquatica excellit cetus: et ideo dominus describit diabolum sub figura elephantis et ceti, ut hoc nomen Vehemot, quod significat animal, referatur ad elephantem qui inter cetera animalia terrestria, quae communius animalia dicuntur, quendam principatum tenet propter corporis magnitudinem; nomen autem Leviathan, quod significat additamentum eorum, referatur ad cete grandia quae habent magnitudinis additamentum supra omne animalium genus.
536. Posset autem forte alicui videri quod dominus ad litteram intenderet exprimere proprietates elephantis et ceti propter magnitudinem qua reliqua animalia superant; sed quod proprietates horum animalium in figuram alterius describantur manifestum est ex hoc quod, proprietatibus positis ad figuram pertinentibus, subditur veritas. Nam praemissis proprietatibus Vehemot, idest elephantis, quasi exponendo veritatem subdit ipse est principium viarum Dei; praemissis autem proprietatibus Leviathan, idest ceti, subdit ipse est rex super universos filios superbiae. Et satis convenienter in descriptione diaboli terminatur disputatio Iob, quae est de adversitate ipsius, quia etiam supra commemoratur Satan fuisse principium adversitatis ipsius; et sic dum amici Iob causam adversitatis eius ad ipsum Iob referre niterentur putantes eum propter sua peccata fuisse punitum, dominus, postquam Iob redarguerat de inordinata locutione, quasi finalem determinationem disputationi adhibens, agit de malitia Satan quae fuit principium adversitatis Iob et est principium damnationis humanae, secundum illud Sap. I invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.
537. Primo ergo incipiens describere Satan sub figura Vehemot, assignat convenientiam eius ad hominem dicens ecce Vehemot quem feci tecum. Et si quidem hoc referatur ad tempus inchoationis utriusque quantum ad figuram, veritas apparet: nam sexto die simul cum homine terrena animalia sunt producta; si referatur ad diabolum, de quo figuraliter sive metaphorice haec dicuntur, non videtur simul diabolus factus cum homine: nam homo factus legitur die sexto, Satan autem inter angelos factus creditur in principio quo creavit Deus caelum et terram. Sed si illa dierum enumeratio non designat temporis successionem sed diversa genera rerum productarum, secundum sententiam Augustini, nulla repugnantia invenitur; si autem, secundum aliorum expositionem, angelorum creatio duratione praecessit hominis productionem, potest dupliciter hoc verbum intelligi: uno modo ut sit sensus quem feci tecum idest quem feci sicut et te, et hoc dicit ad excludendum errorem eorum qui considerantes malitiam diaboli aestimaverunt eum non esse Dei boni creaturam; alio modo ut sit sensus quem feci tecum idest similitudinem tecum habentem quantum ad naturam intellectualem. Et huius etiam similitudinis aliquod vestigium in elephante apparet: dicit enim Aristotiles in VIII De animalibus quod maxime domesticabile silvestrium est elephas: ad multa enim eruditur et intelligit quoniam et adorare reges docentur, quod non dicitur quia habeat intellectum sed propter bonitatem naturalis aestimativae.
538. Descripta igitur convenientia Vehemot cum homine, describit proprietates ipsius, et ut hoc primo ad figuram referamus, tria videtur circa Vehemot describere:
primo quidem cibum ipsius cum dicit fenum quasi bos comedet: ad litteram enim non est animal comedens carnes sed herbas et alia huiusmodi ad modum bovis. Et quia herbae nascuntur in terra, per hoc figuratur quod Satan pascitur, idest delectatur, in terrenorum dominio, unde et iactanter de se dicit Luc. IV 6 mihi tradita sunt, scilicet regna orbis terrae, et cui voluero do illa.
539. Secundo describit coitum eius: in cibo enim et coitu praecipuae delectationes animalium consistunt.
Describit autem coitum elephantis primo quidem quantum ad principium libidinis ex qua animalia commoventur ad coitum, cum dicit fortitudo eius in lumbis eius: nam ex lumbis sive ex renibus semen ad membra genitalia derivatur.
Secundo describit figuram coitus: nam, sicut philosophus dicit in V Animalium, patitur coitum femella elephantis considens, et masculus ascendit, et hoc significat subdens et virtus illius in umbilico ventris eius, qui scilicet umbilicum superponit in coitu dorso femellae; et oportet quod sit in umbilico magna virtus ne frangatur propter collisionem corporum tam magnorum. Animalia autem in quibus talis figura coitus invenitur, dum coeunt caudam inter tibias posteriores stringunt, unde subdit stringit caudam suam quasi cedrum, quod dicitur propter magnitudinem eius.
Tertio describit organa coitui deservientia cum subdit nervi testiculorum eius perplexi sunt, idest revolutiones quasdam habent, ut philosophus describit in III Animalium de testiculis omnium animalium gressibilium et generantium animal.
540. Haec autem ad diabolum litteraliter referri non possunt, quasi ipsi daemones ad modum animalium corporaliter coeant quasi ipso coitu delectati: etsi enim, ut Augustinus dicit in XV De civitate Dei, quidam incubi saepe dicantur extitisse mulieribus improbi et earum appetiisse ac peregisse concubitum, non tamen hoc agunt quasi coitu delectati, sed delectantur ad hoc quod homines ad peccata talia inducunt ad quae maxime sunt proni; unde Augustinus dicit in II De civitate Dei quis non intelligat quantum moliantur maligni spiritus exemplo suo auctoritatem praebere sceleribus? Et propter hoc, ut ipse in eodem libro alibi dicit, huiusmodi spiritus luxuriae obscenitatibus delectantur, quae quidem eorum delectatio metaphorice in verbis praemissis exprimitur. Et quia propter concupiscentiam carnis secundum hoc vitium maxime possunt homines superare, ideo dicit fortitudo eius in lumbis eius, ut hoc referatur ad viros, et virtus illius in umbilico ventris eius, ut hoc referatur ad mulieres; stringit caudam suam quasi cedrum, quia quos in hoc peccatum deicit dulcedine voluptatis finaliter ligatos tenet, nervi testiculorum eius perplexi sunt, quia si aliquis in hoc vitium deiectus evadere nititur, diversis occasionibus iterato irretitur.
541. Tertio describit motum elephantum, de quibus dicitur quod habent inflexibiles pedes, tibias et crura propter pondus corporis sustentandum, et habent ossa solida sine iuncturis; et ad hoc designandum dicit ossa eius velut fistulae aeris, quia flecti non possunt sicut nec fistulae aeris, et hoc refertur ad exteriora organa motus quae sunt tibiae et crura; interiora autem organa motus sunt cartilagines quaedam et nervi, quae etiam in elephantibus non facile flectuntur, et quantum ad hoc subdit cartilago ipsius quasi laminae ferreae, quae scilicet incurvari et extendi non possunt: et per hoc significatur obstinatio diaboli qui a proposito suae malitiae retrahi non potest, et crudelitas eius per quam ab exteriori hominum nocumento non cessat.
542. Haec autem quae figuraliter dicta sunt exponit dominus subdens ipse, scilicet Satan de quo praedicta metaphorice dicta sunt, est principium viarum Dei, idest operum eius. Et si quidem hoc referatur ad opera creationis, hoc ea ratione dicitur quia Satan inter primas creaturas est conditus, vel etiam quia secundum quosdam fuit excellentior inter ceteras creaturas; sed convenientius proposito videtur ut per vias Dei intelligamus opera providentiae eius. Considerandum est autem quod Deo unum solum opus est proprium suae bonitati conveniens, scilicet benefacere et miserere; quod autem puniat et adversitates inducat, hoc contingit propter malitiam creaturae rationalis, quae primo est in diabolo inventa et per eius suggestionem est ad homines derivata, et ideo signanter dicit quod ipse est principium viarum Dei, idest quod Deus diversis viis utatur, scilicet benefaciendo et puniendo. Et ne credatur sic esse principium viarum Dei quod per se ipsum sit potens ad nocendum, hoc excludit subdens qui fecit eum, scilicet Deus, applicabit gladium eius, idest noxiam operationem ipsius; voluntas autem nocendi est diabolo a se ipso, propter quod dicitur gladius eius,
sed effectum nocendi non habet nisi ex voluntate vel permissione divina. Et quia dixerat quod fenum sicut bos comedit, ostendit unde fenum accipiat ad edendum, unde subdit huic montes herbas ferunt, per quod intelligitur quod sublimes in hoc saeculo et superbi afferunt diabolo suae delectationis seu refectionis materiam. Et quomodo hoc sit, ostendit subdens omnes bestiae agri ludent ibi: sicut enim ad litteram in montibus silvestria animalia congregantur ad securitatem et otium, ita sub quadam sublimium virorum protectione homines bestialiter saevientes securi requiescunt, quod significatur Dan. IV 9 ubi dicitur quod subter arborem, per quam significatur regia dignitas, habitabant animalia et bestiae.
543. Deinde describit mansionem ipsius. Ubi considerandum est quod, sicut Aristotiles dicit in V Animalium, elephantes in solitudinibus manent et maxime circa fluvios; et quia circa fluvios solent esse arundineta et salices et loca umbrosa, ideo ad designandam elephantis mansionem dicit sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Et quia hoc animal non qualemcumque umbram quaerit sed condensam, subdit protegunt umbrae umbram eius, ut scilicet inferior umbra per superiorem umbram contra aestum defendatur; et causam facientem umbram designat subdens circumdant eum salices torrentis, nam salices densiorem umbram faciunt et frigidiorem quam arundines. Inhabitat autem ad litteram hoc animal umbrosa loca, quia est animal melancholicum et siccae complexionis et habitat in terris calidis, unde contra calorem et siccitatem aestus quaerit refrigerium humiditatis et umbrae. Per quod designatur quod gladius diaboli non solum effectum habet in montibus, idest in superbis, qui ei et ipsi herbas ferunt et bestias agri ludentes sustinent, sed etiam in hominibus qui in otio quasi in umbra vivunt, quam sibi multiplici studio continuare procurant ut sic umbrae protegant umbras, et qui in deliciis quasi in locis humentibus nutriuntur.
544. Propter eandem autem causam propter quam hoc animal humentia et umbrosa loca quaerit, etiam multum de aqua potat, unde Aristotiles dicit in VII De animalibus quod iam quidam elephas bibit aquae metretas Macedonicas quatuordecim pro semel et iterum sero alias octo; et ideo ad describendum magnitudinem potus eius subdit absorbebit fluvium et non mirabitur, quia scilicet consuevit multum bibere, et iterum postquam multum bibit expectat alium multum potum, unde subdit habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius, qui scilicet est fluvius notus in terra illa ubi haec dicebantur. Et haec quidem hyperbolice dicuntur secundum quod referuntur ad elephantem; secundum autem quod referuntur ad diabolum, in cuius figura haec dicuntur, significatur eius praesumptio qua se confidit de facili sibi incorporare per consensum omnes homines instabiles, etiam si habeant aliquam Dei cognitionem; ad quod significandum inducitur specialiter de Iordane, qui est fluvius in terra in qua vera Dei cognitio habebatur: in his enim tribus generibus hominum maxime gladius diaboli habet effectum, scilicet in superbis, voluptuosis et instabilibus seu curis saeculi deditis, qui possunt per fluvium designari.
545. Aliqui tamen sunt qui a diabolo non superantur sed potius contra ipsum victoriam obtinent, quod quidem principaliter competit Christo, de quo dicitur Apoc. V 5 ecce vicit leo de tribu Iuda; consequenter autem convenit aliis per gratiam Christi, secundum illud I ad Cor. XV 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per dominum nostrum Iesum Christum. Et hanc quidem victoriam describit dominus sub similitudine venationis elephantis, dicens in oculis eius quasi hamo capiet eum, scilicet venator, per quem Christus et sui significantur. Dicitur esse unus modus venationis elephantum quod fit fovea subterranea in via elephantis, in quam incidit ignoranter, ad quam veniens unus venator percutit et pungit ipsum; alter autem venatorum veniens percutit primum venatorem et amovet eum ne percutiat elephantem et dat ei comedere hordeum, quod cum ter vel quater fecerit diligit se liberantem et ei deinceps oboediens mansuescit, et sic capiuntur per cibum eis oblatum sicut pisces hamo.
Est autem et alius modus venationis elephantum, ut Aristotiles dicit in VIII De animalibus, ubi dicit quod homines venatores domesticos elephantes equitant et persequuntur elephantes silvestres et pungunt eos cum quibusdam instrumentis; et ad hoc potest pertinere quod subditur et in sudibus perforabit nares eius, in quibus scilicet habent carnem magis sensibilem, et ideo magis ibi punguntur a venatoribus. Per hoc autem mystice designatur quod Christus diabolum superavit, ostendens ei naturam infirmam ut sic quasi hamo ab eo caperetur, et postmodum virtutem suam in eum exercuit, secundum illud Col. II 15 expolians principatus et potestates, traduxit confidenter.