Lectio 1: Deus Iob confortat in infirmitate eius
40:1 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
40:2 Accinge sicut vir lumbos tuos, interrogabo te et indica mihi.
40:3 Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris?
40:4 Si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas,
40:5 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus.
40:6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
40:7 Respice cunctos superbos et confunde eos, et contere impios in loco suo.
40:8 Abscondes eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
40:9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
526. Respondens autem dominus Iob de turbine, etc. In praecedentibus dominus per commemorationem mirabilium quae apparent in eius effectibus demonstravit suam sapientiam et virtutem, ut ex hoc manifestum sit quod nullus homo nec sapientia nec potestate potest cum Deo contendere; nunc autem ulterius procedit ad arguendum Iob de hoc quod suam iustitiam commemoraverat, quod aliquibus sonare videbatur in derogationem divini iudicii. Praemittitur etiam modus divinae locutionis cum dicitur respondens autem dominus Iob de turbine dixit, et excitatio attentionis cum subditur accinge sicut vir lumbos tuos, et petitio responsionis cum subditur interrogabo te et indica mihi: quae quia supra exposita sunt, hic iterare non oportet expositionem eorum.
527. Est autem considerandum quod Iob suam iustitiam commemorando non intendebat imponere iniquitatem divino iudicio, sicut tres amici eius et Eliud perverse intelligebant, sed intendebat ostendere quod non erat punitus in ultionem peccatorum sicut ei imponebant, sed ad probationem sicut supra XXIII 10 dixerat probabit me quasi aurum quod per ignem transit; verum tamen hoc ipsum reprehensibile videbatur, quod sic suam iustitiam commendabat quod aliis videbatur hoc redundare in derogationem divinae iustitiae, unde subdit numquid irritum facies iudicium meum? Quasi dicat: numquid hoc tibi videtur ut commendando tuam iustitiam facias ab hominibus reputari irritum, idest falsum, esse meum iudicium? Falsitas autem iudicii est condemnatio iudicantis qui iniquum iudicium profert vel ex ignorantia vel ex malitia, unde subdit et condemnabis me ut iustificeris? Quasi dicat: numquid intantum vis te ostendere iustum quod ego apud alios condemnabilis videar?
528. Est autem notandum quod si fuerint duo aequales, si oporteat alteri culpam imponi, non est reprehensibile si alter eorum a culpa imposita se expurget quamvis alter culpabilis in aliorum opinione remaneat, quia homo plus se quam alium naturaliter diligit; sed ubi est tanta distantia quanta est Dei et hominis, potius homo debet pati culpam iniuste in se referri quam quod iniuste referatur in Deum: et ideo dominus ad arguendum Iob proponit excellentiam Dei super homines, quae quidem excellentia ex eius effectibus manifestatur. Sed quia nunc agitur de comparatione iustitiae quae proprie non attenditur respectu irrationabilium rerum, ideo ad ostendendum divinam excellentiam accipit effectus quos Deus operatur in rationabilibus creaturis, qui quidem effectus secundum duo considerari possunt: uno modo secundum virtutis suae operationem, et quantum ad hoc dicit si habes brachium sicut Deus: per brachium enim potentia divinae virtutis exprimitur, quo quidem brachio utitur et ad sustentationem bonorum, secundum illud Is. XL 11 in brachio suo congregabit agnos, et ad punitionem malorum, secundum illud Luc. I 51 fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. Alio modo operatur Deus in rationabilibus creaturis per suae sapientiae doctrinam, quam propter eius excellentiam tonitruum nominat, et quantum ad hoc subdit et si voce simili tonas: hoc autem tonitruo utitur Deus ad instructionem bonorum, secundum illud supra XXVI 14 cum vix parvam stillam sermonum eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri? Et ad terribilem increpationem malorum, secundum illud Psalmi vox tonitrui tui in rota, et postea sequitur commota est et contremuit terra.
529. Ex huiusmodi autem effectibus excellentiam divinam demonstrat quantum ad tria:
primo quidem quantum ad decorem cum dicit circumda tibi decorem, quasi dicat: si tam potens es in effectibus sicut Deus, attribuas tibi eius decorem, unde signanter dicit circumda tibi: Deus enim non habet circumdatum decorem quasi superadditum eius essentiae sed ipsa essentia eius est decor, per quem intelligitur ipsa claritas sive veritas, et puritas sive simplicitas, et perfectio essentiae eius; sed homo non potest habere decorem nisi circumdatum, quasi participando ipsum a Deo ut superadditum suae essentiae.
Secundo tangit divinam altitudinem cum subdit et in sublime erigere: attenditur autem divina sublimitas non loco quia Deus loco non comprehenditur, sed perfectione et virtute quia quicquid de eo dicitur convenit ei in summo;
huiusmodi autem sublimitas Deo essentialiter convenit, unde ad eam non erigitur sed in ea immobiliter manet; homo autem secundum suam naturam est infimae condicionis, unde ad illam sublimitatem divinam pervenire non posset nisi se supra se sublevando, et ideo signanter dicit in sublime erigere.
Tertio tangit eius gloriam cum subdit et esto gloriosus: gloria quidem importat notitiam de bonitate alicuius, unde Ambrosius dicit quod gloria est clara cum laude notitia; bonitas autem Dei infinita est, cuius notitia perfecta non est nisi apud Deum, et ideo gloria in solo Deo est inquantum se ipsum cognoscit, ad quam gloriam homo pervenire non potest nisi participando cognitionem divinam, secundum illud Ier. IX 24 in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, et ideo signanter dicit esto gloriosus, quia homo essentialiter hanc gloriam non habet.
530. His igitur positis quae pertinent ad excellentiam divinae potestatis et naturae, procedit ulterius ad commemorandum divinos effectus in rationabilibus creaturis et quantum ad bonos et quantum ad malos; sed sciendum est quod effectus quos Deus operatur in sublimationem iustorum magis attribuuntur misericordiae, quos autem operatur in punitionem malorum proprie attribuuntur iustitiae: et ideo quia nunc agitur de iustitia, primo breviter tangit effectum divinae operationis quantum ad bonos cum dicit et speciosis induere vestibus. Omnes enim boni tam angeli quam homines speciosi sunt ex participatione divinae sapientiae et iustitiae, et sicut homo ornatur ex specioso vestimento, ita omnis decor sanctorum angelorum et hominum redundat in ornatum Dei inquantum ex hoc Dei bonitas commendatur, per modum quo dicitur Is. XLIX 18 his omnibus velut ornamento vestieris. Est autem considerandum quod hoc ad misericordiam Dei pertinet quod sanctos suos faciat speciosos, sed quod eorum decore utatur ad suam gloriam ad iustitiam pertinet de qua nunc loquitur, et ideo non dicit ‘speciosas fac vestes’ sed speciosis induere vestibus.
531. Deinde diffusius ostendit effectus divinae iustitiae quos exercet in malos, et primo hoc prosequitur quantum ad homines. Sciendum est autem quod omnis malitia hominum a superbia initium habet, secundum illud Eccli. X 15 initium omnis peccati superbia; inter cuncta etiam vitia Deus maxime superbiam detestatur, unde dicitur Iac. IV 6 quod Deus superbis resistit, et hoc ideo quia superbi quasi Deo rebellant dum ei humiliter subdi non volunt, et ex hoc in omnia peccata incidunt divinis praeceptis contemptis—unde et terreni principes maxime detestantur rebelles—, et ideo dominus specialiter commemorat effectum suae potentiae quem contra superbos exercet. Est autem duplex genus superborum: quidam enim ex bonis quae habent se super alios efferunt, sicut ille qui dicebat Luc. XVIII 11 non sum sicut ceteri hominum, et hi proprie superbi dicuntur, ut ipsum nomen sonat;
est autem propria superborum poena discordia, quia dum quilibet alii superesse nititur et subici recusat, ad invicem concordare non possunt, unde dicitur Prov. XIII 10 inter superbos semper iurgia sunt, et ad hoc designandum dicit disperge superbos in furore tuo, quasi dicat: exerce officium Dei quod est dispergere superbos ut in unum convenire non possint; per furorem autem Dei intelligitur gravis vindicta. Aliud autem genus superborum est qui sibi arrogant id quod supra ipsos est, et hi proprie arrogantes dicuntur, unde dicitur Ier. XLVIII 29 arrogantiam et altitudinem cordis illius ego scio, ait dominus, et quod non sit iuxta eam virtus eius; horum autem poena propria est deiectio: cum enim volunt se erigere supra posse, consequens est quod periculose corruant, secundum illud Psalmi deiecisti eos dum allevarentur, unde subdit et respiciens omnem arrogantem humilia, idest deicias ex prospectu tuae providentiae.
532. Communis autem utrorumque prima poena est confusio, quia cum non possint consequi altitudinem quam praetendebant, confunduntur apparente defectu eorum, unde subdit respice cunctos superbos et confunde eos, unde et supra XX 6 dictum est si ascenderit usque in caelum superbia eius, quasi sterquilinium in fine perdetur.
Secunda autem poena eorum est eorum destructio, quam designat subdens et contere impios in loco suo. Superbos impios nominat quia, sicut Eccli. X 14 dicitur, initium superbiae hominis est apostatare a Deo, quod repugnat divino cultui qui pertinet ad pietatem; conveniens autem poena est superborum quod conterantur: quod enim conteritur, quadam violentia fortioris corporis in minimas partes resolvitur; iustum est autem ut superbi qui se inordinate magnos existimant, fortiori virtute, scilicet divina, ad minimum deducantur.
Signanter etiam addit in loco suo, ut ostendatur quod id in quo confidunt eos liberare non potest: unumquodque enim in suo loco conservatur, unde multitudo divitiarum vel status dignitatis, vel si quid aliud huiusmodi est in quo homo confidat, locus eius dici potest; quibus non obstantibus superbus a Deo conteritur, ut quasi in loco suo contritus videatur.
Tertia poena est quod postquam sunt ad minimum redacti claritas famae eorum cessat: iustum est enim ut qui gloriae pompam quaerebant ab hominum memoriis deleantur, secundum illud Prov. nomen impiorum putrescet, unde sequitur abscondes eos in pulvere, idest facies eos obscuros propter statum vilitatis ad quem deducentur.
Quod autem addit simul potest ad duo referri,
videlicet ad hoc quod omnes superbi simul talem finem patiuntur,
et ad hoc quod non successive superbi depereunt sed simul, idest subito, deiciuntur.
Quarta autem poena eorum est ut non solum ipsi ab aliis non cognoscantur sed etiam bona de quibus superbierunt agnoscere non sinantur, unde subdit et facies eorum, per quas scilicet virtutes eorum cognoscitivae significantur eo quod visus hominis in facie ponitur, demerge in foveam, idest in profundum Inferni; et loquitur de damnatione mortis secundae per similitudinem mortis primae, per quam homines in corporalem pulverem reducuntur in foveam demersi.
533. Haec autem dominus praemiserat quasi propria sua opera; eius autem proprium est ut non egeat alieno auxilio, quod homini convenire non potest sicut nec potest praedicta opera exercere, unde subdit et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua, quasi dicat: si praedicta opera facere potes quae sunt Dei solius, potes tibi rationabiliter attribuere quod divino auxilio non egeas ad salutem; sed sicut illud non potes, ita nec hoc; unde non debes de tua iustitia gloriari.