Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 38: Deus Quaestionem Determinat

Lectio 2: Mirabilia Dei in terra, mare, et aere

38:13 Numquid tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea?
38:14 Restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum.
38:15 Auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur.
38:16 Numquid ingressus es profundis maris, et in novissimis abyssis deambulasti?
38:17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis et ostia tenebrosa vidisti?
38:18 Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica mihi, si nosti omnia,
38:19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit,
38:20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius.
38:21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras?
38:22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti?
38:23 Quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli.
38:24 Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram?
38:25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui?
38:26 Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
38:27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes.
38:28 Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris?
38:29 De cuius utero egressa est glacies, et gelu de caelo quis genuit?
38:30 In similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur.
38:31 Numquid coniungere valebis micantes stellas Pliades, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
38:32 Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facis?
38:33 Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eorum in terra?
38:34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
38:35 Numquid mittes fulgura et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?

500. Numquid tenuisti concutiens, etc. Postquam dominus connumeravit principales partes creaturae corporalis, scilicet terram, mare et caelum, hic incipit prosequi mirabilia divinorum operum quae in dispositione praedictarum trium partium mundi apparent. Et incipit a terra in qua praecipue admirandum apparet quod accidit circa terraemotum, de quo metaphorice loquitur ad similitudinem hominis qui tenens corpus aliquod concutit ipsum, unde dicit numquid tenuisti, idest virtute tua comprehendisti, concutiens extrema terrae? Quod non est sic intelligendum quasi tota terra simul concutiatur in terraemotu, sed quia aliquae extremitates terrae concutiuntur. Omnia vero quae accidunt in corporali creatura in utilitatem hominum redundant: terraemotus autem et alia huiusmodi terribilia utilia sunt ad hoc quod homines territi a peccatis desistant, unde subdit et excussisti impios ex ea? Et loquitur ad similitudinem hominis qui concutit vestimentum ut ex eo excutiat pulverem seu tineam: ita etiam Deus videtur concutere terram ut excutiat peccatores ex ea, quandoque quidem per mortem, quandoque autem per emendationem vitae.

501. Solet autem in terraemotu contingere quod aliqua aperte recluduntur, sicut parietes vel aliquid huiusmodi, et quantum ad hoc subdit restituetur ut lutum signaculum: lutum enim quando dividitur de facili ad eandem dispositionem reintegratur, ita etiam aliquod signaculum, puta in pariete vel in quocumque alio huiusmodi, quod videbatur immutatum per apertionem parietis, quandoque divina virtute restituitur in pristinum statum. Contingit etiam quandoque quod turres et arbores et alia huiusmodi per terraemotum concutiuntur et non cadunt, et quantum ad hoc subdit et stabit sicut vestimentum, quod scilicet si concutiatur pristinam integritatem non perdit. Contingit autem quandoque e contrario quod homines vel absorpti terra vel etiam oppressi parietibus per terraemotum cadentibus moriuntur, et quantum ad hoc subdit auferetur ab impiis lux sua, scilicet per mortem. Contingit etiam quandoque quod munitiones et turres fortissimae per terraemotum deiciuntur, et quantum ad hoc subdit et brachium excelsum confringetur, idest aliqua fortissima munitio vel aliquis potens amicus in quo homo confidit sicut in suo brachio.

502. His igitur praemissis de terraemotu et de effectibus eius, procedit ad dispositionem medii elementi, scilicet maris, in quo videntur hominibus occulta et mirabilia, primo quidem ea quae sunt in profundo maris, puta piscium dispositiones in mari viventium, et quantum ad hoc dicit numquid ingressus es profundum maris, ut scilicet cognosceres animalia quae in eo latent? Aliud autem quod in mari videtur occultum et admirandum est dispositio terrae sub aquis maris existentis, et quantum ad hoc subdit et in novissimis abyssi deambulasti, idest in infimis partibus eius?

503. Post dispositionem autem terrae et maris procedit ad dispositionem caeli sub quo etiam continetur aer, et in hoc latius immoratur propter multa mirabilia quae in eo apparent; et primo incipit a dispositione lucis et tenebrarum quae communiter respicit totum superius corpus. Est autem considerandum quod corpora caelestia per suam lucem agunt in ista inferiora, eo quod lux est quasi qualitas activa caelestium corporum, sicut calor et frigus elementorum, et ideo effectus caelestium corporum in istis inferioribus coniungit cum consideratione lucis et tenebrarum. Inter alios autem effectus caelestium corporum in istis inferioribus communior est generatio et corruptio, et ab hoc incipit dicens numquid apertae sunt tibi portae mortis? Mors enim est corruptio corporis viventis, et sic proprie ad hominem pertinet cui praesens sermo dirigitur; portae autem mortis sunt causae corruptionis quantum ad virtutes caelestium corporum, per quas primo proceditur ad talem effectum; est autem difficillimum cognoscere quis sit periodus vitae et permanentiae cuiuslibet rei, et ideo portae mortis nobis apertae non sunt quia non possumus in corporibus caelestibus cognoscere propriam causam corruptionis cuiusque rei.

Morti autem competit tenebra, tum quia per mortem homo privatur corporali visu cuius cognitio est per lumen, tum etiam quia homo post mortem in oblivionem quasi in tenebras quasdam vadit, et ideo subdit et ostia tenebrosa vidisti? Ut intelligatur idem appellare ostia tenebrosa propter proprietatem mortis, quod prius appellaverat portas mortis; vel hoc quod dicit ostia tenebrosa potest referri ad alium effectum caelestium corporum qui est obtenebratio aeris, ut sic hoc quod dixit de portis mortis referatur ad sola viventia corpora, quod autem dixit de ostiis tenebrosis ad corpora perspicua.

504. Subdit autem de diversitate caloris et frigoris circa terram, dicens numquid considerasti latitudinem terrae? Ubi considerandum quod secundum astrologos longitudo terrae attenditur secundum progressum ab oriente in occidentem, latitudo autem eius attenditur a meridie in septentrionem, eo quod in qualibet re maior dimensio vocatur longitudo, minor autem dimensio vocatur latitudo; est autem experimento probatum quod dimensio terrae a nobis habitatae maior est ab oriente usque in occidentem quam a meridie usque in septentrionem, unde latitudo terrae accipitur secundum progressum a meridie usque in septentrionem, in quo quidem progressu diversitas caloris et frigoris est, quia quanto magis appropinquatur ad meridiem in nostro habitabili tanto locus calidior est propter solis propinquitatem: unde quod de latitudine terrae dicitur potest referri ad diversitatem locorum calidorum et frigidorum.

505. His ergo praemissis quae pertinent ad effectum caelestis lucis in his inferioribus, facit mentionem de ipsa luce cum subdit indica mihi, si nosti omnia, ut scilicet sis idoneus ad disputandum cum Deo qui omnia novit, in qua via lux habitet; ubi considerandum est quod lux in luminaribus mundi invenitur, quae propter hoc luminaria dicuntur quia sunt luminis vasa; sed quia via ad motum refertur, quaestio de via in qua lux habitet refertur ad luminarium motum; excedit autem humanam cognitionem qualiter luminaria moveantur, quod ostenditur ex diversis opinionibus hominum circa motus eorum, dum quidam asserunt ea moveri per excentricos et epicyclos, quidam autem per motus diversarum sphaerarum. Et sicut lux ex motu luminarium causatur prout in superiori hemisphaerio moventur, ita etiam tenebrae procedunt ex motu eorum prout moventur in hemisphaerio inferiori, quod etiam habet eandem difficultatem, unde subdit et tenebrarum quis locus sit. Non potest autem perfecte mensurari motus alicuius corporis nisi via per quam ambulat cognoscatur,

quia magnitudo mensuratur motu et motus magnitudine, ut dicit philosophus in IV Physicorum, et ideo quia per certitudinem via motus luminarium cognosci non potest ab homine, consequens est quod nec mensura motuum eorum perfecte sciri possit, unde subdit ut ducas unumquodque, scilicet lucem et tenebras, ad terminos suos, ostendendo scilicet rationem apparitionis et occultationis uniuscuiusque luminarium quantum ad principium et finem; et etiam quantum ad medium, ad quod pertinet quod subdit et intelligas semitas domus eius, scilicet lucis: quando enim in meridie circa summum caeli movetur, tunc quasi perambulat semitas domus suae; termini autem eius sunt apud ortum et occasum.

506. Secundum autem motus caelestium corporum mensurantur durationes inferiorum corporum et tempora generationis et corruptionis, ut Dionysius dicit IV cap. De divinis nominibus, et ideo ignoratis illis causis consequens est ut hi effectus ignorentur, et ideo subdit sciebas tunc quod nasciturus esses? Quasi dicat: numquid praenoscere potuisti per considerationem motus caeli tempus tuae nativitatis? Et tu quidem hoc non potuisti quia antequam nascereris non eras, sed nec alius homo hoc praenoscere potuit propter debilitatem cognitionis humanae: loquitur enim Deus ad Iob in persona omnium hominum. Et sicut non potuisti praenoscere tempus nativitatis tuae ita non potes praenoscere terminum vitae tuae, unde subdit et numerum dierum tuorum noveras? Quasi dicat: cognoscere hoc non potes ex computatione caelestium motuum, quorum certam mensuram ignoras.

507. His autem propositis quae pertinent ad immutationem lucis et tenebrarum, procedit ad diversas immutationes aeris secundum quod aer variatur per tempestatem et serenitatem, et incipit a nive et grandine dicens numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti? Thesauros nivis et grandinis vocat vapores sursum elevatos ex quibus nives et grandines generantur; sed quia grandines grossioris substantiae sunt et in loco magis propinquo nobis generantur, frigore ad interiora nubis expulso a circumstante calore, ideo circa grandines facit mentionem de visu quia magis visui subici possunt, circa nives autem de ingressu quia magis propter eorum tenuitatem possunt penetrari. Huiusmodi autem quandoque Deus utitur ad hominum correctionem, sicut supra XXXVI 31 habitum est per haec iudicat populos, unde subdit quae praeparavi in tempus hostis, idest in tempus quo est ultio sumenda de hostibus; contra quos Deus his utitur quasi bellicis armis, unde subdit in diem pugnae, idest actualis conflictus, et belli, idest guerrae in qua fit praeparatio ad pugnam.

508. Finita autem tempestate nivis et grandinis, subsequitur serenitas in qua claritas et calor aeris praeparatur, unde subdit per quam viam spargitur lux, quod pertinet ad claritatem, dividitur aestus super terram? Quod pertinet ad calorem. Ubi considerandum quod supra, ubi de luce loquebatur quantum ad ipsa luminaria in quibus habitat, fecit mentionem solum de via eius, quia scilicet lux per motum luminarium viam suam peragit sive sit tempestas sive serenitas, sed ad nos ex ea non pervenit claritas et calor nisi tempestate cessante; non autem sensibiliter diversificatur claritatis intentio in diversis terris cum aer fuerit serenus, sensibiliter autem diversificatur intentio caloris, et ideo lucem spargi dixit quasi indifferenter effusam, aestum autem dividi quasi pro diversitate locorum diversimode distributum.+

509. Consequenter autem procedit ad effectus quosdam ventorum in aere, ex quibus dum pluvia impellitur causatur imber, unde dicit quis dedit vehementissimo imbri cursum? Est enim vehementia cursus imbris ex forti impulsu ventorum quos divina virtus producit. Similiter autem dum ex ventis nubes impelluntur causatur sonus tonitrui, propter quod non auditur huiusmodi sonus in uno loco, sed quasi alicuius corporis transeuntis, unde subdit et viam sonantis tonitrui? Subdit autem rationem quare pluviae et nubes a ventis impellantur, cum dicit ut plueret super terram absque homine in deserto, quod scilicet habitari non potest propter terrae ariditatem: vapores autem pluviosi elevantur maxime ex locis humidis, unde si nubes et pluviae non impellerentur a ventis sequeretur quod numquam in locis siccis plueret. Contingit autem quandoque quod aliqua loca humana industria irrigantur, idest cessantibus pluviis, sed hoc ibi accidere non potest, unde subdit ubi nullus mortalium commoratur, et sic illi terrae per humanam industriam provideri non potest. Et propter hoc Deus ordinavit ut ventis impellerentur nubes et pluviae ut etiam in locis desertis plueret, unde subdit ut impleret, scilicet pluviis, inviam, idest terram per quam nec transire potest homo, et desolatam, idest destitutam humana procuratione; et sic sola procuratione divina produceret herbas virentes, scilicet ad decorem terrae et ad pastum animalium silvestrium quae etiam divina providentia procurantur.

510. Consequenter autem facit mentionem de pluviis absque vento cum dicit quis est pluviae pater? Idest efficiens causa non ex necessitate sed ex ordine providentiae quae convenit patri: a Deo enim movetur sol et alia caelestia corpora quae sunt proxima causa efficiens generationis pluviarum. Ros autem ex eadem causa generatur ex qua et pluvia, nec differt nisi secundum multitudinem et paucitatem materiae, unde subdit vel quis genuit stillas roris? Signanter stillas nominat ad designandum parvitatem guttarum. Est autem considerandum quod sicut pluviae congelatae sunt nives, ita ros congelatus est pruina, unde subdit de cuius utero egressa est glacies? Ubi notandum est quod glaciei causa est frigus quae est qualitas feminina, pluviarum autem et roris causa est calor resolvens et non permittens congelari vaporem: calor autem est qualitas masculina, et ideo signanter circa generationem pluviae et roris usus est nomine patris,

circa generationem autem glaciei usus est nomine uteri qui pertinet ad matrem. Ex frigore autem duplex glacies causatur: una quidem in aere, quod pertinet ad pruinam de caelo cadentem, unde subdit et gelu de caelo quis genuit? Quod adhuc attribuit patri quia non apparet tanta virtus frigoris in pruina sicut in ulteriori glacie; alia vero est glacies quae generatur in inferioribus aquis, in qua maior vis frigoris apparet, unde subdit in similitudinem lapidis aquae durantur, scilicet per vehemens frigus in glaciem condensatae, et hoc quandoque intantum procedit quod in frigidissimis terris etiam maria congelantur, et hoc est quod subditur et superficies abyssi constringitur, scilicet aqua quae est in eius superficie per frigus condensata: non autem frigus aeris irrumpere potest usque ad maris profundum.

511. His ergo enarratis de variis mutationibus aeris, procedit ulterius ad immutabiles immutationes caelestium corporum,

circa quae primo in stellis fixis consideratur immobilitas figurae, quia quaelibet earum conservat situm suum ita quod una alteri non appropinquat magis vel minus; et hoc praecipue apparet in stellis vicinis quae numquam coniunguntur, unde subdit numquid coniungere valebis micantes stellas Pliades? Stellae Pliades dicuntur quaedam stellae quae lucent in capite tauri, quarum sex apparent valde propinquae, septima autem obscurior.

Secundo consideratur in caelestibus corporibus uniformitas primi motus, quo revolvitur totum caelum et omnes stellae in eo semel in die et nocte super polos mundi; hic autem motus sensibilius percipitur ex stellis propinquis polo septentrionali, quae sunt nobis perpetuae apparentiae propter elevationem poli super nostrum horizontem, inter quas stellas maxime notatur constellatio Arcturi, qui est ursa maior, cuius stellae manifeste apparent uniformiter moveri in gyro circa polum mundi, et quantum ad hoc subdit aut gyrum Arcturi poteris dissipare, ut scilicet non circueat polum?

Tertio admirabilis apparet in caelestibus corporibus motus planetarum, in quo cum sit omnino uniformis quaedam irregularitas ad sensum videtur, et hoc maxime deprehendi potest in stella Veneris quae quandoque oritur ante solem et tunc vocatur Lucifer, quandoque autem occidit post solem et tunc vocatur Vesperus. Manifestum est autem quod stellae quae semper sunt tardioris motus quam sol incipiunt primo apparere in mane ante ortum solis, eo quod sol suo proprio motu quo movetur ab occidente in orientem deserit eas, sicut patet in Saturno, Iove et Marte; luna autem quae habet velociorem motum quam sol semper incipit apparere in sero quasi deserens solem et praecedens ipsum versus orientem; Venus autem et Mercurius quandoque incipiunt apparere de mane, quandoque autem de sero, sed de Mercurio quia raro videtur et est parvae quantitatis non ita est manifestum; in Venere autem omnibus apparet, unde manifestum est quod quandoque habet velociorem motum quam sol, quandoque tardiorem. Ex quo manifeste apparet irregularitas in motu planetarum, et ad hoc designandum subdit numquid produces Luciferum, idest Venerem mane apparentem, in tempore suo, idest in determinato tempore, quia haec diversitas semper certo contingit; et vesperum, idest eandem Venerem sero apparentem, super filios terrae consurgere facis? Et notandum est quod per hoc quod dicit produces et consurgere facis designatur nova apparitio stellae.

Quarto autem admirabilis videtur in caelestibus corporibus ordo, situs et motus ipsorum, unde dicit numquid nosti ordinem caeli, qui scilicet ab homine comprehendi non potest?

Quintum autem admirabile est dispositio inferiorum corporum secundum superiora, et quantum ad hoc subdit et pones rationem eorum in terra, ut scilicet cognoscas effectus proprios singularum causarum caelestium?

512. Praedicti autem effectus divinae virtutis maximi quidem sunt, non tamen in eis apprehenditur a multitudine vulgi ita magnitudo virtutis divinae sicut in tonitruo et fulgure, et ideo istos effectus ultimo ponit; unde quantum ad tonitruum dicit numquid elevabis in nebula vocem tuam? Tonitruum enim generatur in nube, cuius sonitus videtur quasi vox Dei. Post tonitrua autem ut plurimum pluviae magnae subsequuntur propter condensationem nubium ex commotione ventorum ex quibus tonitruum causatur, unde subdit et impetus aquarum operiet te? Videtur enim multitudo pluviae quasi Deum operire inquantum nobis occultatur caelum quod dicitur sedes Dei. Consequenter subiungit de fulgure dicens numquid mittes fulgura, idest numquid per tuam virtutem erit motus eorum? Et ibunt, quasi scilicet oboediant tuo imperio? Solent autem motus fulgurum repercuti ab uno loco in alium, et hoc designat subdens et revertentia dicent tibi: adsumus, quasi in sua reversione parata esse ut iterum oboediant divino imperio, ut ad alium locum mittantur? Haec autem omnia inducuntur ad ostendendum quod homo non potest attingere neque ad sapientiam neque ad virtutem divinam.