Lectio 1: Quid homo potest intelligere?
38:1 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
38:2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
38:3 Accinge sicut vir lumbos tuos, interrogabo te et responde mihi.
38:4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam,
38:5 quis posuit mensuras eius, si nosti, vel quis tetendit super eam lineam;
38:6 super quo bases illius fundatae sunt, aut quis dimisit lapidem angularem eius,
38:7 cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei.
38:8 Quis conclusit ostiis mare? Quando erumpebat quasi de vulva procedens,
38:9 cum poneret nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem.
38:10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
38:11 et dixi: Hucusque venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos.
38:12 Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum?
491. Respondens autem Dominus Iob de turbine, etc. Praemissa disputatione Iob et amicorum eius de providentia divina, Eliud sibi vices determinantis assumpserat, in quibusdam redarguens Iob, in quibusdam autem amicos ipsius; sed quia humana sapientia non sufficit ad veritatem divinae providentiae comprehendendam, necessarium fuit ut praedicta disputatio divina auctoritate determinaretur; sed quia Iob circa divinam providentiam recte sentiebat, in modo autem loquendi excesserat intantum quod in aliorum cordibus exinde scandalum proveniret dum putabant eum Deo debitam reverentiam non exhibere, ideo dominus, tamquam quaestionis determinator, et amicos Iob redarguit de hoc quod non recte sentiebant, et ipsum Iob de inordinato modo loquendi, et Eliud de inconvenienti determinatione;
unde dicitur respondens autem dominus Iob, quia scilicet propter eum ista responsio fiebat quamvis non fuerit ipse immediate ante locutus. Modum autem respondendi ostendit subdens de turbine, quod quidem potest et ad litteram intelligi ut dicatur formatam esse vocem Dei miraculose in aere cum quadam aeris turbatione, sicut in monte Sinai factum legitur Exodi XX 18, vel sicut ad Christum vox facta est quando quidam dixerunt tonitruum factum esse, ut legitur Ioh XII 29; vel potest intelligi ut sit metaphorice dictum, ut haec responsio domini sit inspiratio interior divinitus facta ipsi Iob, et sic dicitur dominus ei de turbine respondisse tum propter turbationem quam adhuc patiebatur, tum etiam propter turbinis obscuritatem, quia scilicet divinam inspirationem in hac vita non possumus clare percipere sed cum quadam obumbratione sensibilium similitudinum, ut Dionysius dicit I cap. Caelestis hierarchiae; et hoc etiam significavit dominus si de turbine corporali vocem suam sensibiliter fecit audiri.
492. Determinata autem disputatione quasi per sententiam iudicii, nihil ultra restat dicendum nisi determinationis sententia reprobetur, et ideo dominus primo improbavit determinationem disputationis quam Eliud fecerat; improbat autem eam quia veras sententias quas proposuerat involverat multis falsis et frivolis verbis, unde sequitur dixit: quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? Sententias quidem Eliud dixerat arguendo Iob de hoc quod dixerat se velle disputare cum Deo et de hoc quod intantum se iustum dixerat quod quasi videbatur iustitiae divini iudicii derogare, sed istas sententias involverat multis praesumptuosis et etiam falsis sermonibus, ut ex supra dictis patet, qui hic dicuntur sermones imperiti quia omnis inordinatio ex defectu rationis procedere videtur.
493. Sic igitur exclusa determinatione Eliud dominus ipse incipit determinare disputationem, et primo excitat Iob ad attendendum cum dicit accinge sicut vir lumbos tuos, quod metaphorice dicitur: homines enim solent lumbos praecingere ad hoc quod sint prompti ad iter vel ad quamlibet actionem, unde volebat dominus eum esse promptum ad considerandum quae ei dicebantur, remotis quibuslibet impedimentis, unde signanter de praecinctione lumborum facit mentionem, quia per lumbos voluptas carnalis intelligitur quae praecipue impedit spiritualem auditum, secundum illud Is. XXVIII 9 quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
494. Primo autem incipit in sua determinatione Iob arguere de hoc quod praesumptuose videbatur esse locutus dum Deum ad disputandum provocaret; et quia supra XIII 22 videtur Deo dedisse duorum optionem cum dixit voca me et respondebo tibi, aut certe loquar et tu responde mihi, quia Iob iam satis locutus fuerat, dominus quasi alteram partem eligit cum subdit interrogabo te et responde mihi, quae quidem interrogatio Dei non est ut addiscat sed ut hominem de sua ignorantia convincat. Interrogat autem ipsum de suis effectibus qui humanis sensibus praesto sunt, quos cum homo ignorare ostenditur multo magis convincitur sublimiorum scientiam non habere; inter alios autem sensibiles effectus incipit interrogare de principalibus partibus mundi, inter quas terra est nobis notior utpote propinquior, de qua interrogare incipiens dicit ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Recte fundamento terram comparat quia sicut fundamentum est infima aedificii pars, ita etiam terra est infimum corporum quod subiacet omnibus. Et quia terra est praecipue materia humani corporis, materia autem tempore praecedit id quod ex ea fit, et multo magis ratio artificis qui materiam condidit, ideo signanter dicit ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Ac si dicat: cognoscere rationem fundationis terrae non potes, quia cum terra fundata est nondum eras in rerum natura.
495. Est autem considerandum quod quidam antiquorum situm terrae et aliorum elementorum non attribuerunt alicui rationi ordinanti sed necessitati materiae, secundum quod gravia levibus succident; ut autem haec opinio excludatur, dominus consequenter comparat fundationem terrae fundationi aedificii quae fit secundum aedificatoris rationes: et similiter fundatio terrae facta est secundum providentiam divinam quam humana intelligentia comprehendere non valet, et hoc significat cum subdit indica mihi, si habes intelligentiam, quasi dicat: ideo horum rationem indicare non potes quia ad haec capienda intelligentia tua non sufficit. Est autem considerandum quod artifex in aedificii fundatione quatuor disponit:
primo quidem quantum debeat esse fundamentum, et similiter divina ratione dispositum est quod tanta debeat esse quantitas terrae, et non maior vel minor, et quantum ad hoc subdit quis posuit mensuras eius, scilicet secundum omnes dimensiones; et signanter dicit posuit: non enim species terrae ex necessitate talem quantitatem requirit, sed haec quantitas est terrae imposita ex sola ratione divina, quam homo cognoscere non potest, et ideo subdit si nosti, quia scilicet hoc homo nec nosse nec indicare potest.
Secundo artifex per suam rationem disponit determinatum situm fundamenti, quem comprehendit per extensionem lineae mensuralis, unde subdit vel quis tetendit super eam lineam, per quam scilicet significatur ratio divinae dispositionis designans determinatum situm terrae in partibus universi.
Tertio excogitata quantitate fundamenti et ubi collocandum sit, disponit artifex in quo possit fundamentum firmiter collocari, et quantum ad hoc subdit super quo bases illius, scilicet terrae, fundatae sunt, quia fundata est super centrum mundi.
Quarto autem praedictis tribus excogitatis, artifex iam incipit iacere lapides in fundamentum, et primo lapidem angularem ad quem diversi parietes congregantur, et quantum ad hoc subdit aut quis demisit, idest deorsum misit, lapidem angularem eius, per quem scilicet significatur ipsum centrum terrae cui diversae partes terrae connectuntur.
496. Solet autem homo fundamentum aedificii collocare propter necessitatem habitationis, sed ut ostendatur Deus non ex indigentia fundamenta terrae iecisse, subiungit cum me laudarent singula astra matutina, quasi dicat: quamvis adesset mihi habitatio caeli cuius astra me laudant, terram tamen fundavi, non ex indigentia famulantium qui eam inhabitarent sed ex sola voluntate. Non autem hoc dicitur quasi caelum prius sit factum quam terra, praesertim cum in Genesi legitur in principio Deum creasse caelum et terram, astra autem de quibus hic fit mentio leguntur facta fuisse quarta die, sed hoc dicitur ad ostendendum quod ordine naturae caelum et astra priora sunt terra sicut incorruptibile corruptibili et movens moto. Dicit autem astra matutina, idest de novo condita, sicut apud nos astra matutina dicuntur quae in principio diei solent apparere. Quod autem dicuntur astra matutina Deum laudare potest uno modo intelligi materialiter, inquantum scilicet propter sui claritatem et nobilitatem erant materia divinae laudis, etsi non hominibus qui adhuc non erant, saltem angelis qui iam erant;
alio modo secundum illos qui dicunt corpora caelestia animata, astra in suae institutionis initio Deum laudabant non laude vocali sed mentali; quod etiam potest referri ad angelos quorum ministerio caelestia corpora moventur, ut quod subditur et iubilarent omnes filii Dei referatur ad angelos supremae hierarchiae, quos Dionysius dicit esse collocatos in vestibulis deitatis: et ideo signanter illis tamquam inferioribus laudem, istis autem tamquam superioribus attribuit iubilationem quae excellentiam quandam laudis importat.
497. Praemisso igitur de fundatione terrae subiungit consequenter de aquis quae immediate superponuntur terrae; videtur autem naturalis ordo elementorum requirere ut aqua ex omni parte circumdaret terram sicut aer ex omni parte circumdat terram et aquam, sed divina dispositione factum est ad generationem hominum, animalium et plantarum ut aliqua pars terrae discooperta remaneret ab aquis, Deo sua virtute aquas maris sub certis limitibus retinente, unde subdit quis conclusit ostiis mare, idest certis terminis? Fuerunt autem aliqui qui putaverunt per actionem solis aliquam partem terrae exsiccatam esse, sed dominus ostendit hoc a principio ita fuisse dispositum ut mare non undique terram operiret. Describit autem productionem maris sub similitudine nativitatis rei viventis, scilicet pueri, quia aqua est maxime formabilis in res vivas, unde et omnium semina humida sunt;
puer autem primo quidem de utero matris egreditur, et hoc significat cum dicit quando erumpebat quasi de vulva procedens. Utitur autem in productione maris verbo erumpendi, quia scilicet proprium est aquae quasi continue moveri;
dicitur autem quasi de vulva procedere non quod ortum habuerit ex alia materia corporali, sed quia ex occulto divinae providentiae procedebat quasi ex utero quodam.
Secundo autem puer natus induitur, et quantum ad hoc subdit cum poneret nubem vestimentum eius: quia enim nubes ex vaporibus resolutis ex aqua generantur, consequens est ut in locis maritimis huiusmodi nubes magis multiplicentur.
Tertio autem puer natus quibusdam fasciis involvitur, et quantum ad hoc subdit et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem; et possunt per caliginem designari vapores non elevati neque condensati in nubes sed super maris superficiem aerem obscurantes, et forte alludit ei quod dicitur Gen. I 2 quod tenebrae erant super faciem abyssi.
498. His igitur positis quae pertinent ad novam maris productionem, explicat eius conclusionem ac si dicat: quando mare de novo factum est, tunc circumdedi illud terminis meis;
et videtur tria ponere pertinentia ad conclusionem maris,
quorum primum significatur cum dicit terminis meis, idest a me positis,
secundum significatur cum dicit et posui vectem,
tertium cum dicit et ostia.
Haec autem tria pertinent ad imperium divinae virtutis, unde quasi exponens praedicta subdit et dixi: hucusque venies, quod pertinet ad rationem terminorum, nam terminus est ultimum motus, et non procedes amplius, quod scilicet pertinet ad vectem quo processus alicuius impeditur, et hic confringes tumentes fluctus tuos, quod pertinet ad ostia quae ad hoc ponuntur quod aliquis non passim egrediatur aut ingrediatur sed secundum certam regulam: ita etiam mare non passim transgreditur litus sed secundum quandam mensuram fluctuum intumescentium.
499. Post terram autem et aquas ulterius procedit ad aerem qui secundum aspectum caelo continuatur; prima autem dispositio communis ad totum corpus quod superiacet aquae et terrae est variatio noctis et diei, quae fiunt secundum motum diurnum qui est primus motuum, et ideo consequenter dicit numquid post ortum tuum praecepisti diluculo? Quasi dicat: numquid ex praecepto tuo alternantur nox et dies super terram? Diluculum enim est quoddam confinium diei et noctis. Et signanter dicit numquid post ortum tuum, sicut et supra quando de terra loquebatur dixerat ubi eras? Quia sicut terra est principaliter materiale principium hominis, ita etiam supremum caelum, quod suo motu variat diem et noctem, est principale principium humani corporis inter causas corporales.
Est autem considerandum quod claritas diluculi sive aurorae diversificatur secundum diversas partes elevationis signorum quae sol perambulat, quia quando est in signo velocis ascensionis, quo scilicet cito oritur, parum durat aurora, quando autem est sol in signo tardae ascensionis amplius durat; et est determinata mensura loci ex quo, sole ibi existente, incipit claritas diluculi apparere, et hoc est quod subdit et ostendisti aurorae locum suum? Quasi dicat: numquid tu dispensasti loca in caelo ex quibus aurora illucescat? Quasi dicat non. Et ex his omnibus datur intelligi quod tua ratio deficit a comprehensione divinorum operum, unde patet quod tu non es idoneus ad disputandum cum Deo.