Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 37: Hymnus ad Deum

Lectio 2: Eliud laudationem suam Dei concludit

37:14 Ausculta enim, Iob, sta et considera mirabilia Dei.
37:15 Numquid scis quando praecepit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius?
37:16 Numquid nosti semitas nubium, magnas et perfectas scientias?
37:17 Nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro?
37:18 Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fundati sunt?
37:19 Ostende nobis quid dicamus illi, nos quippe involvimur tenebris.
37:20 Quis narrabit ei quae loquor? Etiam si locutus fuerit homo devorabitur.
37:21 At nunc non vident lucem. Subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas.
37:22 Ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio.
37:23 Digne eum invenire non possumus, magnus fortitudine et iudicio et iustitia, et enarrari non potest.
37:24 Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

484. Ausculta enim, Iob, etc. Postquam Eliud multa mirabilia operum divinorum narraverat, hic invehitur contra Iob qui Deum de iniustitia arguere videbatur cum tamen eius opera comprehendere non posset, et ideo dicit ausculta enim, Iob, quae scilicet a me dicuntur de magnitudine divinorum operum, sta, scilicet per mentis rectitudinem, et considera, scilicet per te ipsum, mirabilia Dei, quae scilicet in eius operibus manifestantur. Inter quae mirabilia a pluviis incipit, quas quidem sensibiliter homines percipiunt, sed tamen earum primam originem secundum quod a Deo sunt institutae scientia comprehendere non potest, unde subdit numquid scis quando praecepit Deus pluviis, quae scilicet ex divina ordinatione super terram cadunt? Et post earum casum aer, qui prius erat tenebrosus ex densitate nubium, eis rarescentibus redditur clarus, unde subdit ut ostenderent, scilicet pluviae cadentes, lucem nubium eius? Idest lucem solis per nubes rarefactas splendentem quae per nubes condensatas occultabatur. De quarum motu subdit numquid nosti semitas nubium, quomodo scilicet et ex qua causa ad diversas partes propellantur flatu ventorum? Nubium autem cognitio est principium cognoscendi omnes aeris permutationes, puta ventos, pluvias, nives, grandines, tonitrua et cetera huiusmodi, et ideo subdit magnas et perfectas scientias? Magnas quidem propter hoc quod huiusmodi impressiones in sublimiori corpore fiunt, perfectas autem quia nubium scientia comprehendit omnem notitiam praedictarum impressionum et effectuum qui ex eis consequuntur in his inferioribus.

Et quia nubes a ventis impelluntur, consequenter de effectu venti subiungit dicens nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro? Ventus enim auster quia procedit ex regionibus calidis aerem calefacit, ex cuius calore vestimenta hominis magis eum calefacere possunt; et signanter facit mentionem de effectu austri quia ipse quasi ab imo veniens vapores congregando condensat in nubes et eas movet, Aquilo vero quasi ab alto veniens magis eas dispergit.

485. Et quia ad omnes huiusmodi effectus virtus caelestium corporum operatur, ideo ulterius procedit usque ad caelestia corpora, unde subdit tu forsitan cum eo fabricatus es caelos? In quo metaphorice causalitatem Dei super caelestia corpora exprimit; nam sicut artifex est causa fabricae ita Deus est causa caelestium corporum, aliter tamen et aliter: nam artifex fabricam constituit ex materia praeiacente, caelestia autem corpora ex materia praecedenti fieri non potuerunt sed simul in eorum productione fuit materia cum forma producta. Et ut distingueret superiores caelos a caelis qui dicuntur aerei, subiungit qui solidissimi quasi aere fundati sunt; sciendum est autem quod apud nos quaedam corpora sunt quae cedunt tangenti et a transeuntibus dividi possunt, sicut aer et aqua et huiusmodi, quaedam vero non cedunt tangenti nec pertransiri possunt, sicut corpora lapidum et metallorum: et ideo ut ostendat superiores caelos non esse divisibiles aut pertransibiles ad modum aeris et aquae, comparat eos aeri praecipue inter cetera metalla quia eo ut plurimum homines ad talia opera utebantur.

486. Et ne forte praesumptuose Iob diceret se Dei opera perfecte cognoscere, irrisorie subicit dicens ostende nobis quid dicamus illi, quasi dicat: si tu es ita sapiens quod omnia Dei opera cognoscas et quod super his etiam possis disputare cum eo, doceas nos ut possimus ei respondere; et necessitatem ostendit subdens nos quippe involvimur tenebris, quasi dicat: multum indigeremus quod praedicta nobis ostenderes quia nos ea penitus ignoramus. Et quia ipse multa de effectibus divinis locutus fuerat, ne hoc ei ad praesumptionem imputaretur quasi ipse aestimaret se praedicta perfecte cognoscere, ad hoc excludendum subdit quis narrabit ei quae loquor? Quasi dicat: haec quae de effectibus eius locutus sum nullus sufficienter narrare potest prout convenit ei, secundum excellentiam scilicet suae virtutis. Et si quis in tantam praesumptionem erigeretur ut sufficienter de Deo loqui se aestimaret, ex hoc ipso sibi periculum immineret, unde subdit etiam si locutus fuerit homo, scilicet quasi volens divinos effectus comprehendere, devorabitur, quasi absorptus a magnitudine materiae de qua loquitur, secundum illud Prov. XXV 27 qui perscrutator est maiestatis opprimetur a gloria. Vel potest aliter intelligi ut sit sensus: non solum homo non potest convenienter enarrare divinos effectus sed etiam si ipse Deus eos locutus fuerit, homini scilicet revelando, homo devorabitur, quasi tantam rem capere non valens, unde dicitur Ioh XVI 12 multa habeo vobis dicere quae non potestis portare modo, et Deut. V 26 dicitur quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis?

487. Sed ne aliquis crederet quod cognitio veritatis divinae in perpetuum esset homini subtrahenda, ad hoc excludendum subdit at nunc, idest in praesenti tempore, non vident, scilicet homines, lucem, idest claritatem divinae cognitionis: amico tamen Dei annuntiatur quod ad eam quandoque possit ascendere, ut supra dictum est; et ad hoc similitudinem inducit dicens subito aer cogetur in nubes, propter congregationem vaporum ab Austro, et ex hoc redditur aer tenebrosus; sed huiusmodi tenebrae postmodum transeunt nubibus fugatis, unde subdit et ventus transiens, scilicet Aquilo, fugabit eas, quasi dicat: per hunc modum, licet nunc tenebris involvatur, tamen superveniente morte quae est quasi quidam transitus venti, praedictae tenebrae fugabuntur.

488. Contingit autem quandoque quod in aliquo loco tenebroso aliquid fulgidum invenitur, sicut pars Septentrionalis tenebrosa dicitur propter elongationem eius a sole et tamen in Septentrionalibus regionibus multum auri invenitur quod est inter cetera metalla fulgidius, et hoc ideo quia calore propter circumstans aeris frigus recurrente ad interiora viscera terrae efficacius ibi operatur ad auri generationem, et hoc est quod subdit ab Aquilone aurum veniet, quasi dicat: in regione aquilonari aurum magis abundat. Et sicut in tenebris Septentrionis invenitur fulgor auri, ita etiam inter tenebras ignorantiae huius vitae invenitur aliqua licet obscura refulgentia divinae cognitionis, unde subdit et a Deo formidolosa laudatio: si enim nihil divinae lucis in nobis fulgeret, nullatenus eum laudare possemus; rursus si fulgeret nobis divina veritas manifeste sicut in meridie, eum secure laudaremus, sed quia in nostra cum quadam obscuritate nobis aliquid de divina luce fulget, cum formidine ipsum laudamus, sicut cum formidine homo facit illud quod scit se perfecte facere non posse, unde subdit digne eum invenire non possumus, ut scilicet per nostram inventionem perveniamus ad eum cognoscendum sicuti est; quod quidem ex eius excellentia contingit, unde subdit magnus fortitudine, quia scilicet eius virtus in infinitum excedit omnes suos effectus, unde ex eis inveniri digne non potest.

Et ne credatur propter virtutis magnitudinem sola violentia uti in hominum gubernatione, subdit et iudicio, scilicet magnus est, quia scilicet incomprehensibilia sunt iudicia eius; nec hoc est propter iustitiae defectum sed propter excellentem iustitiam, unde subdit et iustitia, scilicet magnus est. Et propter suam magnitudinem nec mente cogitare nec ore sufficienter de eo loqui possumus, unde subdit et enarrari non potest, scilicet digne ab homine. Et haec est causa quare est eius laudatio formidolosa, unde subdit ideo timebunt eum viri, scilicet quantumcumque fortes, propter fortitudinis magnitudinem, et non audebunt contemplari, quasi praesumentes ad plenum cognoscere, omnes qui sibi videntur esse sapientes: et hoc signanter dicit quia sapientia hominis, quantacumque eis vel aliis videatur, divinae sapientiae comparata quasi nihil est.

489. Est autem considerandum ex praemissis Eliud verbis quod partim cum Iob conveniebat, partim cum amicis eius: in hoc enim conveniebat cum Iob quod credebat remunerationem bonorum futuram post hanc vitam et punitionem malorum, cum amicis autem Iob conveniebat in hoc quod credebat omnes adversitates praesentis vitae pro peccatis provenire, de quibus si quis paeniteat ad prosperitatem redibit. Conveniebat etiam cum amicis Iob quantum ad personam ipsius Iob, quia putabat eum pro peccato punitum et quod iustitia quae in eo primitus videbatur fuerit simulata. Verba etiam Iob prave accipiebat sicut et alii. Circa prosperitatem malorum in hoc mundo solus tangit hanc causam quod prosperantur pro peccatis aliorum; similiter etiam solus manifeste tangere videtur angelos esse medios inter Deum et homines.

490. Iob autem verbis eius non respondet,

primo quidem quia in principalibus dogmatibus cum eo concordabat, in quibus amici eius errabant, quos supra XIII 4 vocaverat perversorum dogmatum cultores. Quid autem de sua persona sentiret Eliud, non tantum cura erat ei quod propter hoc cum Eliud vellet contendere, praesertim quia puritatem conscientiae suae non aliter quam supra poterat probare, scilicet divino testimonio;

secundo quia ex iuvenili quadam praesumptione, more contentiosorum, Iob imponebat verba quae non dixerat vel quae aliter dixerat quam ipse acciperet: et ideo ut se a contentionibus separaret decrevit magis esse silendum et divino iudicio committendum.