Lectio 1: Sapientia omnipotentis
36:32 In manibus abscondit lucem, et praecipit ei ut rursus adveniat.
36:33 Annuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere.
37:1 Super hoc expavit cor meum et motum est de loco suo.
37:2 Audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem.
37:3 Super omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae.
37:4 Post eum rugiet sonitus, tonabit vocem magnitudinis suae, et non investigabitur cum audita fuerit vox eius.
37:5 Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia,
37:6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et pluviis hiemis et imbribus fortitudinis suae,
37:7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua.
37:8 Ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur.
37:9 Ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus.
37:10 Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissimae fluunt aquae.
37:11 Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
37:12 Quae lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrae,
37:13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri.
477. In manibus abscondit lucem, etc. Prosecutus est Eliud supra de mutatione aeris quae fit secundum siccitatem et pluviam, et secundum nubium superinductionem ex quibus Deus lumine suo fulgurat; nunc autem de ipso lumine quod a nubibus quandoque occultatur et quandoque reseratur, et de tonitruo quod ex nubibus oritur, latius prosequitur, et incipit a lumine dicens in manibus abscondit lucem, idest per opera virtutis suae facit ut quandoque lux solis et stellarum nubibus occultetur; sed quia haec occultatio non est perpetua sed ad tempus, subdit et praecipit ei ut rursus adveniat, videlicet discedentibus nubibus; vel possunt haec verba referri ad obtenebrationem et illuminationem aeris per solis occasum et reditum. Est autem considerandum quod sensibilia sunt quaedam intelligibilium signa, unde per effectus sensibiles in cognitionem intelligibilium devenimus; inter omnes autem sensibiles effectus spiritualior est lux, unde et efficacior est ad perducendum in intelligibilium cognitionem, inquantum scilicet visus, cuius cognitio per lucem perficitur, plurimum intellectualem cognitionem iuvat: quia igitur ista lux sensibilis ex potestate Dei hominibus occultatur et communicatur, datur per hoc intelligi quod apud ipsum sit quaedam excellentior lux, scilicet spiritualis, quam Deus in praemium virtutis hominibus reservat, unde subdit annuntiat de ea, scilicet luce per corporalem significata, amico suo, scilicet virtuoso, quem Deus amat, quod possessio eius sit, idest quod illa lux spiritualis sit thesaurus quem Deus amicis suis reservat in praemium, et ad eam possit ascendere, scilicet per opera virtutum ipsam promerendo et ad eam possidendam se praeparando;
quamvis etiam hoc posset exponi de luce corporali: posuerunt enim Platonici quod animae hominum derivabantur ab animabus stellarum, unde quando animae humanae suam dignitatem servant secundum rationem vivendo, revertuntur ad claritatem stellarum unde defluxerunt; unde in somnio Scipionis legitur quod civitatum rectores et servatores hinc profecti, scilicet a caelo, huc revertuntur. In quo etiam dat intelligere quod non ponebat ultimam remunerationem virtutis in temporalibus bonis sed in bonis spiritualibus post hanc vitam. Hoc autem est inter omnia maxime admirandum quod homo terrenus et corruptibilis ad spiritualium vel caelestium possessionem promoveatur, et ideo subdit super hoc, scilicet quod homo possit ascendere ad lucem possidendam, expavit cor meum, timore scilicet admirationis et stuporis, et motum est de loco suo, ut scilicet non solum desideret et concupiscat quae videntur ei connaturalia secundum sensibilem vitam sed etiam ad spiritualia et caelestia transferatur.
478. Post visum autem qui est cognoscitivus lucis corporalis, maxime deservit intellectui auditus inquantum est perceptivus vocum quibus intellectuales conceptiones exprimuntur; sicut autem per visionem lucis corporalis homo reducitur in cognitionem et expectationem cuiusdam altioris lucis, ita etiam per auditum corporalium sonorum divina virtute formatorum homo manuducitur ad audiendum spiritualem Dei doctrinam, unde subdit audiet, scilicet homo a Deo, auditionem, scilicet spiritualis doctrinae, in terrore vocis eius, idest in signo tonitrui, quod est quasi quaedam terribilis vox Dei. Auditionem autem praedictam exponit subdens et sonum de ore illius procedentem: sonus enim tonitrui corporalis est quasi manu eius, idest potestate, formatus, sed sonus ex ore eius procedens est doctrina sapientiae eius, secundum illud Eccli. XXIV 5 ego ex ore altissimi prodii.
479. Et ne aliquis crederet Deum non habere aliam superiorem lucem quam sit lux corporalis caeli, hoc excludit subdens super omnes caelos ipse considerat, quasi dicat: eius visio non est infra caelum sed supra caelum; nihil autem videtur nisi in aliquo lumine, quia omne quod manifestatur lumen est, ut dicitur Eph. V 13, unde necesse est quod lux Dei sit excellentior ista luce corporali quae primo invenitur in caelis, unde subdit et lumen illius, scilicet intelligibile, est super terminos terrae, idest super omnem corpoream creaturam. Et sicut lux corporea caeli est infra ipsum, ita etiam et sonus tonitrui corporalis est inferior ipso, unde subdit post eum, idest sub ipso, rugiet sonitus, scilicet tonitrui corporalis. Habet autem aliam vocem spiritualem, scilicet sapientiae doctrinam, quae est homini incomprehensibilis, de qua subdit tonabit vocem magnitudinis suae, idest quae docet magnitudinem eius, et hanc vocem non omnes audiunt sicut tonitruum corporale; et illi qui aliqualiter audiunt eam comprehendere non possunt, unde subdit et non investigabitur, scilicet perfecte, cum audita fuerit, idest percepta spiritualiter ab aliquo homine, vox eius, idest sapientiae doctrina.
480. Huiusmodi autem vox non solum ordinatur ad doctrinam hominum qui eam audiunt sed etiam ad perfectionem naturalium operum quae ex praecepto divinae sapientiae fiunt, unde secundo repetit tonabit Deus in voce sua, idest in imperio sapientiae suae, mirabiliter, idest mirabiles effectus producendo, et hoc est quod subdit qui facit magna, scilicet secundum eorum naturam, et inscrutabilia, scilicet rationi humanae. Enumerationem incipiens subdit qui praecipit nivi, scilicet voce sapientiae suae, ut descendat super terram, quia scilicet ex eius imperio nives generantur, et etiam pluviae et imbres, unde subdit et pluviis hiemis, quae scilicet in hieme abundant, et imbribus fortitudinis suae, qui scilicet ex aliqua vehementiori causa generantur et cum impetu venti. Et quia omnia quae in rebus inferioribus fiunt ad homines quodammodo ordinantur, ideo subdit qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua; diversis enim hominum operibus diversae dispositiones aeris congruunt: aliud enim est opus noctis et aliud diei, rursumque aliud opus exercet homo tempore serenitatis et aliud tempore pluvioso; quod autem opus cuilibet tempori congruat discernit homo secundum rationem sibi divinitus datam, et hoc est signum quod Deus posuit in manu, idest in operativa virtute, omnium hominum ut sciant congrue distribuere sua opera diversis temporibus. Et ista providentia usque ad animalia bruta protenditur quae quodam naturali instinctu diversis temporibus diversa operantur, unde subdit ingredietur bestia latibulum suum, scilicet tempore pluvioso, et in antro suo morabitur, scilicet tempore congruo.
481. Deinde ostendit effectus diversorum ventorum; circa quod considerandum est quod meridionales venti pluvias et tempestates producunt, venti autem Septentrionales causant frigus in aere; meridionales autem venti oriuntur nobis ex parte quae est versus polum Antarcticum, qui occultatur a nobis utpote depressus sub nostro horizonte secundum quantitatem qua polus Arcticus super horizontem elevatur, et ideo dicit ab interioribus egredietur tempestas, quasi dicat: tempestas apud nos causatur per ventum procedentem a parte caeli quae semper deprimitur sub nostro horizonte, qui quidem ventus dicitur Auster. Et quantum ad Aquilonem subdit et ab Arcturo frigus: Arctos enim in Graeco dicitur pars Septentrionalis, unde Arcturus vocatur constellatio ursae quae semper elevatur super horizontem, et ex illa parte procedit Aquilo qui causat frigus propter remotionem solis ab illa plaga caeli. Et ut hoc attribuatur divinae sapientiae, subdit flante Deo concrescit gelu, quasi dicat: ventus Aquilo qui causat gelu oritur Deo flante, idest ipsum flatum causante; et rursum, scilicet Deo flante, idest producente ventum Australem, latissimae, idest abundantissimae, fluunt aquae, scilicet pluviarum quae causantur ex Austro.
482. Et ut huiusmodi etiam effectus ad utilitatem hominum referri ostendat, subdit frumentum desiderant nubes, quasi dicat: nubes ordinantur ad frumentum sicut ad quendam finem propter quem sunt utiles; quaelibet autem res desiderat suum finem, et pro tanto dicit quod nubes desiderant frumentum quia videlicet ex nubibus utilitas frumento provenit, vel ratione pluviae ex nube descendentis quae irrigando terram fecundat eam ad productionem frumenti, vel etiam quantum ad hoc quod utile est frumento quod aliquando nubibus obumbretur ne desiccetur continuis solis ardoribus. Subiungit aliam utilitatem nubium cum dicit et nubes spargunt lumen suum, quod potest referri vel ad lumen coruscationum, secundum id quod supra in praecedenti capitulo praedixerat si voluerit extendere nubes et fulgurare lumine suo; vel magis potest referri ad lumen quod resplendet in aere ex radiis solis reverberatis ad nubes et quodammodo contemperatis per ipsas: unde claritas solis apparet in aere ante ortum solis et etiam post occasum propter reverberationem radiorum solis ad nubes quae sunt in loco sublimiori, ad quas citius accedunt radii solares et tardius eas deserunt.
483. Posita autem utilitate nubium describit earum motum dicens quae lustrant cuncta per circuitum: non enim nubes super unam tantum partem terrae resident ex qua vapores sunt elevati, sed ventorum impulsu ad diversas partes transferuntur; solent autem venti ut plurimum gyrum quendam facere sequentes motum solis, unde in mane flant venti Orientales et postea meridionales et tandem versus vespere Occidentales: unde et ex consequenti nubes circuitu quodam moventur. Et ut ostendat hoc ex providentia divina procedere, subdit quocumque eas voluntas gubernantis, scilicet Dei, duxerit, quia scilicet non semper ad omnes partes terrae nubes perveniunt sed quandoque ad hanc quandoque ad illam secundum Dei dispositionem.
Procedunt autem ex nubibus diversi effectus, puta pluviae, nives, grandines, tonitrua et similia; et sicut ex divina dispositione dependet ad quam partem terrae nubes perveniant, ita etiam ex ea dependet quis effectus ex nubibus consequatur, unde subdit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrae, quasi dicat: ex praecepto divino dependet quis effectus sequatur ex nubibus super terram. Et quia dixerat quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, hoc exponit subdens sive in una tribu, quia scilicet contingit quandoque quod in uno territorio nubes apparent et in alio non apparent, secundum illud Amos IV 7 plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui; et hoc dupliciter contingit, quia quandoque nubes apparent in eadem regione ex qua vapores generantur, quod contingit quando ex impulsu venti ad loca remota vapores non transferuntur, et quantum ad hoc dicit sive in terra sua, scilicet nubium unde sunt exortae; quandoque vero transferuntur ad aliam regionem, et quantum ad hoc subdit sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri: ex magna enim Dei misericordia procedit quod nubes et pluvias alicui regioni provideat temporibus opportunis, et praecipue in terris calidis ubi sunt pluviae rariores.