Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 36: Solus Deus Iustus Est

Lectio 2: Hymnus ad omnipotentem

36:22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
36:23 Quis poterit scrutari vias eius? Aut quis audet ei dicere: Operatus es iniquitatem?
36:24 Memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri.
36:25 Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
36:26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram, numerus annorum eius inaestimabilis.
36:27 Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
36:28 qui de nubibus fluunt, quae praetexunt cuncta desuper.
36:29 Si voluerit nubes extendere quasi tentorium suum,
36:30 et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
36:31 Per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus.

474. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, etc. Postquam Eliud improbaverat verba Iob quantum ad hoc quod se iustum dicebat, hic nititur improbare verba eius quantum ad hoc quod credebat eum locutum esse contra iustitiam divini iudicii.

Unde primo proponit sublimitatem divinae potestatis cum dicit ecce Deus excelsus in fortitudine sua, idest habet potestatem ceteris sublimiorem: non est autem rationi consonum ut maior potestas a minori de iniustitia condemnetur.

Secundo proponit eius auctoritatem cum subdit et nullus ei similis in legislatoribus, quia scilicet legum conditores per eius sapientiam iusta decernunt, ut dicitur Prov. VIII 15, unde nullius legibus potest ipse de iniustitia condemnari, quin potius sua sapientia est regula et mensura omnium legum.

Tertio proponit incomprehensibilitatem operum eius cum subdit quis poterit scrutari vias eius, idest sufficienter invenire rationes operum ipsius? Et ex hoc quasi concludit quod non potest de iniustitia condemnari, unde subdit aut quis audet ei dicere: operatus es iniquitatem? Ad hoc enim quod aliquis de iniquitate condemnetur, requiritur quod sit subiectus superiori potestati et quod alienis legibus astringatur et quod eius opera cognoscantur, quae in Deo locum non habent, ut dictum est.

475. Consequenter manifestare incipit quod vias Dei, idest opera eius, homo scrutari non possit, dicens memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri, idest sapientes, quos viros nominat propter animi virtutem; dicit autem cecinerunt, propter antiquam sapientum consuetudinem qui metrice divina et philosophica describebant. Quantumcumque autem homines aliqui sint sapientes non possunt pertingere ad cognoscendam et enarrandam essentiam eius, sed tota hominis cognitio et sermo est de Deo per opera eius, quae tamen neque Iob neque aliquis alius homo perfecte cognoscere potest, et ideo subdit omnes homines vident eum, scilicet per sua opera: nullus enim adeo in sapientia deficit quin aliqua divinorum operum percipiat. Et rursus nullus est adeo sapiens cuius cognitio non multum vincatur ab excellentia claritatis divinae, unde subdit unusquisque intuetur procul, idest cognitio hominis longe distat a perfecta comprehensione divinae essentiae, tum quia non potest homo nisi per opera cognoscere quae in infinitum distant ab excellentia essentiae eius, tum quia etiam opera eius perfecte homo non cognoscit. Et ex hoc concludit quod Deus per suam excellentiam hominis cognitionem excedit, unde subdit ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: quod enim a nobis perfecte Deus cognosci non possit non contingit propter defectum ipsius, sicut contingit de motu et tempore, sed propter eius excellentiam. Posset autem aliquis dicere quod quamvis de Deo non possimus cognoscere quid sit, possumus tamen cognoscere de Deo an est, quod pertinet ad eius durationem; sed quod hoc etiam excedat hominis cognitionem ostendit subdens numerus annorum eius inaestimabilis, quia videlicet aeternitas durationis ipsius humano intellectu comprehendi non potest.

476. Ostendit autem consequenter magnitudinem operum Dei quae humanam rationem excedunt, enumerans diversas aeris transmutationes, qui quandoque per siccitatem disponitur, et quantum ad hoc dicit qui aufert stillas pluviae, scilicet impediendo ne pluat; quandoque vero in aere abundant pluviae, quarum magnitudinem describit dicens et effundit imbres ad instar gurgitum, qui scilicet fluunt in terra. Et huiusmodi abundantia pluviae admirabilis apparet si consideretur pluviarum origo, ut scilicet tanta aqua prorumpat de nubibus quae soliditatem non habent, et quantum ad hoc subdit qui, scilicet gurgites, de nubibus fluunt, non tamen ita quod in actu tanta pluvia in nubibus existat sed quia ipsi vapores nubium successive in pluvias condensantur. Est autem et aliud in pluviis mirabile quod longo spatio terrarum superfunduntur, unde subdit quae praetexunt cuncta desuper, scilicet loca in regione in qua pluit ut nulla pars illius terrae remaneat non compluta.

Consequenter de ipsis nubibus loquitur dicens si voluerit nubes extendere quasi tentorium suum, quia scilicet per nubes occultatur caelum quod est sedes Dei sicut sedes alicuius hominis occultatur tentorio. De nubibus autem procedunt fulgura propter collisionem venti, unde subdit et fulgurare lumine suo desuper; nubes autem quandoque contegunt caelum usque ad horizontem alicuius regionis infra quam extremitates maris claudi videntur: cardines quoque maris operiet, scilicet tentorio nubium. Dicit autem si voluerit ut ostendat divinam voluntatem principium esse naturalium operum; est autem proprium voluntatis ut propter finem operetur, et ideo finem horum operum ostendit subdens per haec iudicat populos, quantum scilicet ad eos qui per haec puniuntur, et dat escas multis mortalibus, quantum ad hoc scilicet quod pluviae sunt utiles ad terrae fecunditatem per quam hominibus cibaria nascuntur.