Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 36: Solus Deus Iustus Est

Lectio 1: Veritas de tribulationibus Iob

36:1 Addens quoque Eliud haec locutus est:
36:2 Sustine me paululum et indicabo tibi, adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
36:3 Repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum.
36:4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
36:5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens,
36:6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit.
36:7 Non aufert a iusto oculos suos. Et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
36:8 Et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis,
36:9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
36:10 Revelabit quoque aurem eorum ut corripiat, et loquetur ut revertantur ab iniquitate.
36:11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in gloria;
36:12 si autem non audierint, transibunt per gladium et consumentur in stultitia.
36:13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
36:14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
36:15 Eripiet pauperem de angustia sua, et revelabit in tribulatione aurem eius.
36:16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se. Requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
36:17 Causa tua quasi impii iudicata est; causam iudiciumque recipies.
36:18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas, nec multitudo donorum inclinet te.
36:19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
36:20 Ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis.
36:21 Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam.

468. Addens quoque Eliud haec locutus est, etc. Praemiserat Eliud supra duo in verbis Iob contra quae disputare intendebat,

scilicet de hoc quod dicebat se esse iustum et quod Deo imposuerat iniquitatem iudicii, prout Eliud verba Iob interpretatus fuerat, et contra haec duo Eliud in superioribus iam disputaverat;

nunc iterato per aliam viam contra eadem disputare intendit, unde dicitur addens quoque Eliud, scilicet subsequentes rationes ad praemissas, haec locutus est, scilicet quae sequuntur.

Inter quae primo eum ad attentionem excitat dicens sustine me paululum, quia scilicet breviter sub una responsione contra duo praemissa disputare intendit, unde subdit et indicabo tibi, scilicet veritatem rei de qua agitur; et ne videatur superfluus, quia scilicet iam supra ostendisse videbatur quod volebat, subdit adhuc enim habeo quod pro Deo loquar, quasi dicat: adhuc mihi aliae suppetunt rationes quibus aequitatem divini iudicii defendam. Et quia contra utrumque praemissorum iterato intendit rationes inducere, subdit repetam scientiam meam a principio, quasi dicat: contra totum id quod est a principio dictum iterato secundum meam sententiam rationes adducam: et quod huius rei sit debitor subdit et operatorem meum, idest Deum qui me fecit, probabo iustum, excludens scilicet iniquitatem ab eius iudicio quam tu Iob ei imponere videris ut te asseras iustum. Et ne aliquis diceret quod ea quae dicturus erat non ex vera scientia sed ex falsa opinione procedebant, subdit vere enim absque mendacio sermones mei, quasi dicat: non sum dicturus nisi vera quae rectae scientiae conveniunt, unde subdit et perfecta scientia probabitur tibi, idest probationes sequentes tibi concludent ex his quae videntur pertinere ad perfectam scientiam.

469. His igitur quasi prooemialiter praemissis, incipit disputare super praemissis verbis quae Iob imponebat, et primo contra hoc quod Iob dixerat se esse iustum, ad quod excludendum hoc modo procedit. Iob prosperitatis tempore magnae potestatis erat; contingit autem quandoque quod aliqui potentes persequuntur vel propter invidiam vel propter timorem quo timent ne ab eis per potentiam opprimantur, quod quidem proprie est impotentum qui et potentibus invident et eorum oppressionibus timent; sed hoc de Deo dici non potest qui est in potentia excellens, unde subdit Deus potentes non abicit cum ipse sit potens, ex quo datur intelligi quod Deus nihil in homine odit in quo ei similatur, quia cum Deus sit ipsa essentia bonitatis, non potest esse quod aliquid similetur ei nisi in bono: ex quo patet quod Deus non persequitur aliquos quia sunt potentes sed quia in eis quandoque invenitur iniquitas, et pro hac puniuntur a Deo, unde subdit sed non salvat impios, idest damnat eos; et causam damnationis ostendit subdens et iudicium pauperibus tribuit, idest iudicium facit de potentibus iniquis pauperibus qui ab eis sunt oppressi. Non autem propter potentiam desistit a subventione iustorum, unde subdit non aufert a iusto, scilicet homine etiam potente, oculos suos, idest prospectum suae benignitatis et misericordiae, secundum illud Psalmi oculi domini super iustos.

470. Et quod a potentibus si sunt iusti non auferat suam misericordiam, manifestat per beneficia quae potentibus confert,

primo quidem stabiliendo potestatem eorum, unde subdit et reges in solio collocat in perpetuum, scilicet si fuerint iusti.

Secundo quia eos promovet in maius, unde subdit et illi, scilicet in solio collocati, eriguntur, idest ad maiora exaltantur, dum scilicet Deus eis et potentiam et divitias auget.

Tertio per hoc quod, etiam si puniti fuerint propter peccata, miseretur eorum si paenitere voluerint, unde subdit et si fuerint, scilicet reges, in catenis, idest in carcere positi, et vinciantur, idest ligentur, funibus paupertatis, idest si in carcere positi paupertatem patiantur, quae est quoddam vinculum quo homines ligantur ne opera sua possint implere et insuper multis miseriis astringuntur: et tamen eis sic in miseria constitutis primo quidem Deus hoc beneficium confert quod eos recognoscere facit pristina peccata pro quibus puniti sunt, unde subdit indicabit eis opera eorum, idest faciet ut cognoscant ea quae fecerunt esse iniusta, unde subdit et scelera eorum, quasi dicat: faciet cognoscere quod opera quae fecerunt erant scelerata; et quantum ad quid peccaverint ostendit subdens quia violenti fuerunt: hoc enim est peccatum proprium potentum ut subditis violentias inferant, utentes sua potentia quasi lege iustitiae. Nec solum facit eos peccata sua praeterita cognoscere sed etiam ostendit eis quod pro suis peccatis puniuntur, unde subdit revelabit quoque aurem eorum, idest faciet ut intelligant quod eis Deus puniendo loquitur,

quod scilicet propter sua peccata puniuntur, unde subdit ut corripiat, quasi dicat: hoc faciet eos recognoscere quod Deus eos punivit ad correptionem. Et ulterius persuadebit eis quod paeniteant, unde subdit et loquitur, scilicet interius vel per exteriorem admonitorem, ut revertantur ab iniquitate, paenitendo scilicet a pristinis peccatis. Et huius paenitentiae fructum ostendit subdens si audierint, scilicet corde proponentes, et observaverint, scilicet opere implentes, reducentur ad statum pristinum et ita complebunt dies suos in bono, scilicet virtutis vel prosperitatis terrenae, et annos suos in gloria, scilicet terrena; si autem non audierint, idest si non oboedierint interiori inspirationi ut paeniteant, transibunt per gladium, idest de carcere educentur ad occisionem gladii, et consumentur, idest destruentur, in stultitia, idest propter suam stultitiam. Ubi considerandum est quod Eliud in hoc videtur cum amicis Iob convenire quod ponit adversitates praesentes esse poenas peccatorum et quod per paenitentiam aliquis redit ad pristinam prosperitatem: hoc autem etsi aliquando contingat, non tamen semper secundum opinionem Iob.

471. Sed quia quandoque contingit quod aliqui adversitates patiuntur quorum peccata non apparent, ne per hoc praedicta eius sententia elidatur, interpretatur eos simulatores esse quantum ad hoc quod praetendunt iustitiam quam non habent, et callidos inquantum scilicet astutiis quibusdam utuntur ad hoc quod sub colore iustitiae iniustitiam faciant, et ex hoc ipso gravius peccant, unde subdit simulatores et callidi provocant iram Dei, quia scilicet hoc Deus magis detestatur; tales etiam non de facili paenitent etiam inter flagella quia se aestimant iustos sicut ab aliis laudantur, unde subdit neque clamabunt, scilicet ad Deum misericordiam petentes, cum vincti fuerint, scilicet catenis et funibus paupertatis: in quo dat intelligere quod aestimaverit Iob simulatorem et callidum fuisse, et ideo inter poenas peccatum suum recognoscat. Et quia tales non paenitent in poenis ideo ab adversitate non liberantur, unde subdit morietur in tempestate anima eorum, quae scilicet usque ad mortem diversas angustias patietur, et vita eorum, scilicet deficiet, inter effeminatos, quibus scilicet non est virtus ut se de manu opprimentium liberent. Recte autem simulatores effeminatis comparat quia ex parvitate animi contingit quod homines sint simulatores:

est enim proprium magnanimi esse manifestum, ut dicitur in IV Ethicorum. Et quia dixerat quod Deus potentibus in tribulatione constitutis subvenit, ne videatur Deum dicere acceptorem personarum ostendit quod idem etiam beneficium pauperibus confert, unde subdit eripiet pauperem de angustia sua, scilicet eum ab adversitate liberando; et ordinem liberationis ostendit subdens et revelabit in tribulatione aurem eius, idest faciet eum intelligere quod pro peccatis suis punitur et ad paenitentiam eum inducit, sicut et supra de potentibus dixit.

472. Ea autem quae supra communiter dixerat applicat ad personam Iob; et primo quidem, quia dixerat quod Deus in tribulatione salutem affert et pauperibus et potentibus, concludit quod etiam Iob huiusmodi salutem sperare potest a Deo cum subdit igitur salvabit te de ore angusto latissime, idest de tribulatione quae est sicut quoddam foramen angustum per quod homo in quandam latitudinem diversarum miseriarum intrat: unum enim malum fit homini causa diversorum malorum, et huiusmodi malorum multiplicatio procedere potest usque ad infinitum ut numquam sit pervenire ad statum quietis, et hoc est quod subdit et non habente fundamentum, scilicet in quo homo possit quiescere, subter se, idest cum descenderit in profundum malorum, quod praecipue pertinere videtur ad poenas quae sunt post mortem, quae in perpetuum durant sine quiete. Non solum autem promittit ei liberationem a malis si peccatum recognoscere et paenitere voluerit, sed etiam abundantiam bonorum, unde subdit requies autem mensae tuae erit plena pinguedine, quasi dicat: cum securitate et quiete comedere poteris abundanter de bonis quae tibi divinitus restituentur.

473. Et quia ostenderat quod Deus potentes non abicit sed iniquos, Iob autem videbatur a Deo abiectus per multiplices adversitates, subdit causa tua quasi impii iudicata est, quasi dicat: non es punitus quia potens eras sed quasi impius; et contra hoc recompensationem sibi promittit si paenituerit, cum subdit causam iudiciumque recipies, idest causa et iudicium restituetur tibi ut possis aliorum causas discutere et de eis iudicare. Et quasi iam hoc factum esset monet eum qualiter in statu illo se debeat habere: contingit autem quandoque quod iudices a iustitia declinant propter iram, et quantum ad hoc dicit non te ergo superet ira ut aliquem opprimas iniuste, quando scilicet causam iudiciumque recipies.

Quandoque vero iudices a iustitia declinant propter cupiditatem munerum, et quantum ad hoc subdit nec multitudo donorum inclinet te, in illo scilicet statu futurae auctoritatis. Contingit etiam quandoque quod aliquis ex sola superbia aliis iustitiam facere contemnat, et quantum ad hoc subdit depone magnitudinem tuam, idest superbiam animi tui, absque tribulatione, idest antequam tibi tribulatio immittatur a Deo ad tuam humiliationem. Quandoque vero contingit quod iudices a iustitia declinant deferentes aliquibus potentibus propter timorem, et quantum ad hoc subdit et omnes robustos fortitudine, scilicet tua, deponas; vel quantumcumque robustos in sua fortitudine tu non dubites deponere per iustitiam. Quandoque autem contingit quod aliqui iudices a iustitia deficiunt parcentes propter suam quietem, unde subdit ne protrahas noctem, idest ne velis nimis dormire ut expeditioni iustitiae non intendas; vel ne protrahas noctem, idest non permittas diu latere iustitiam causae sed festina ut veritas manifestetur; et causam ostendit subdens ut ascendant populi pro eis, scilicet robustis, quasi dicat: non ita protrahas iudicium quousque totus populus concitetur ex violentiis robustorum et pro eorum iniuriis ad te inquietandum accedant;

vel aliter ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis, quasi dicat: ne differas iudicium contra robustos exercere, ne forte per suam potentiam inveniant multos fautores qui pro eorum defensione consurgant, et sic tuum iudicium impediatur. Omnia autem ista ad hoc tendunt ut in statu futurae prosperitatis iniustitiam vitet, unde subdit cave ne declines ad iniquitatem, scilicet per aliquem praedictorum modorum vel aliquos alios. Posset autem Iob dicere hanc admonitionem esse superfluam quia ipse solebat iustitiam diligenter exequi, sicut dixerat supra XXIX 14, et ideo Eliud subiungit hanc enim, scilicet iniquitatem, coepisti sequi post miseriam, scilicet in hoc quod te reputas Deo iustiorem, et ideo cavendum est tibi ne ad iniustitiam declines si te contingat ad statum prosperitatis redire.