Lectio 3: Mirabilia animalium
38:36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam, aut quis dedit gallo intelligentiam?
38:37 Quis enarravit caelorum rationem, et concentum caeli quis dormire faciet?
38:38 Quando fundebatur pulvis in terram et glebae compingebantur.
38:39 Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum eius implebis,
38:40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur?
38:41 Quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum, vagantes eo quod non habeant cibos?
513. Quis posuit in visceribus hominis sapientiam?, etc. Postquam dominus commemoravit mirabilia suorum effectuum quantum ad principales partes mundi, quae sunt terra, mare et caelum, et quantum ad dispositiones eorum, nunc accedit ad enarrandum mirabilia suorum operum specialiter quantum ad diversas proprietates animalium. Inter quas praepollet cognitio, quae quidem perfectius in homine quam in ceteris animalibus invenitur, et ideo ab homine incipiens dicit quis posuit in visceribus hominis sapientiam? Per viscera hominis intelliguntur intimae vires animae ipsius, scilicet intellectus et ratio, quibus Deus sapientiam indidit inquantum lumen rationis homini dedit: quaedam enim seminaria sapientiae et scientiae naturaliter indidit rationi ipsius in cognitione primorum principiorum.
In aliis autem animalibus multa indicia apparent naturalis cuiusdam prudentiae, sed praecipue hoc manifestatur in gallo quasi in animali noto et domestico, unde dicit aut quis dedit gallo intelligentiam? Intelligentia hic sumitur pro naturali quadam aestimatione secundum quam ad modum intelligentis operatur, quia ipsa eius naturalis aestimatio ab intellectu divino ei datur. In hoc autem videtur gallus quandam intelligentiae similitudinem habere quod determinatis horis in cantum prorumpit ac si cognosceret proportiones caelestium motuum, unde subdit quis enarravit, scilicet gallo, caelorum rationem, idest proportionem caelestium motuum ut possit ex hoc determinatas horas discernere ad cantandum? Solent autem vigiles quodam cantu aut alicuius instrumenti sono propinquitatem diei declarare et certarum horarum noctis; non autem potest dici quod aliquis sonitus caeli determinatis temporibus audiatur et aliis temporibus sileat ut ex hoc gallus discernat ad cantandum, unde subdit et concentum caeli quis dormire faciet? Quasi dicat: concentus caeli non silet sicut vigilis dormientis ut ex eius auditu vel silentio possit gallus instrui ad cantandum. Considerandum autem est hic quod ex motu caelorum Pictagorici posuerunt sonitum harmonizatum provenire propter convenientissimam proportionem caelestium motuum, et quia ponebant corpora caelestia animata ideo talis consonantia sonorum possit concentus caeli vocari;
sed Aristotiles probat in II De caelo quod ex motu caelestium corporum nullus sonitus procedit, et ideo hic concentum accipere possumus metaphorice positum pro sola convenientia caelestium motuum qui numquam requiescunt. Huiusmodi autem inspiratio sapientiae vel intelligentiae aut etiam concentus caeli ab initio fundationis terrae fuit, unde subdit quando fundabatur pulvis in terra, quod refertur ad situm terrae quae in imo ponitur sicut in fundamento, et glebae compingebantur, quod refertur ad humorem continentem in unum partes terrae, ne scilicet terra propter sui siccitatem in pulverem resolvatur.
514. Deinde accedit ad aliam proprietatem animalium quae attenditur secundum acquisitionem nutrimenti, circa quam admirabile aliquid apparet in leaena: cum enim leo multo cibo indigeat, mirabile videtur quomodo in aliqua regione tantum potest de praeda animalium capere quod sibi sufficiat et filiis suis, unde subdit numquid capies leaenae praedam? Idest numquid tantam abundantiam praedae ei praeparabis ut habeat sufficienter sibi et filiis suis, unde subdit et animam catulorum eius implebis? Hoc autem non videtur multum difficile quando per diversa loca discurrunt sed quando in eodem loco manent, vel propter necessitatem nutritionis filiorum, ad quod pertinet quod dicit quando cubant in antris, vel quia insidiantur aliis animalibus: et in specubus insidiantur, scilicet animalibus capiendis.
515. Apparet etiam aliquid mirabile in avibus circa corvum: dicitur enim quod corvus pullos ovis eductos non pascit donec suos esse deprehendens plumis nigrescere viderit, unde septem diebus eis cibos non ministrat sed a Deo sustentantur per naturalem virtutem eis inditam, unde subdit quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes, idest huc et illuc prospicientes, eo quod non habeant cibos, quasi a parentibus derelicti? Hoc autem non est intelligendum quasi pulli corvorum Deum cognoscant, sed hoc dicitur quia quaelibet res naturalis suo desiderio, in hoc ipso quod aliquod bonum appetit, quasi intendit aliquid a Deo acquirere qui est auctor bonorum.