Lectio 2: Poena malorum
20:14 Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
20:15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre eius extrahet eas Deus.
20:16 Caput aspidum surget, et occidet eum lingua viperae.
20:17 Non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri.
20:18 Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur. Iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
20:19 Quoniam confringens nudavit donum pauperis, domum rapuit et non aedificavit eam.
20:20 Nec est satiatus venter eius, et cum habuerit quae cupierat, possidere non poterit.
20:21 Non remansit de cibo eius, propterea nihil permanebit de bonis eius.
20:22 Cum satiatus fuerit, artabitur aestuabit et omnis dolor irruet in eum.
20:23 Utinam impleatur venter eius, ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum.
20:24 Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum:
20:25 eductus et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudinem suam. Vadent et venient super eum horribiles.
20:26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius. Devorabit eum ignis qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo.
20:27 Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
20:28 Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Domini.
20:29 Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino.
302. Panis eius in utero illius, etc. Quia dixerat quod ossa impii replenda sunt vitiis adolescentiae eius, ut scilicet pro eis puniatur post mortem, nunc de poenis eius prosequitur latius,
et primo ostendit quod bona quae in hoc mundo habuit ei vertentur in mala. Et utitur similitudine comedentis cui cibus quandoque in malum convertitur, et hoc duobus modis: uno modo quando cibus indigestus interius manet et convertitur in humores venenosos, et quantum ad hoc dicit panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus, quasi dicat: sicut quandoque cibus comestus vertitur in humores venenosos, ita et bona quae in hoc mundo habuit perseveranter usque ad mortem ei vertentur in amaritudinem mortis.
Secundo cibus comestus quandoque si digeri non potest per vomitum extra eicitur cum abominatione et dolore, ita etiam quandoque contingit quod homines peccatores bona temporalia quae in hoc mundo acquirunt, quia eis bene non utuntur, quasi indigesta divino iudicio cum dolore amittunt, unde subdit divitias quas devoravit, idest rapaciter acquisivit, evomet, idest cum abominatione perdet, et de ventre eius, idest de eius dominio, extrahet eas Deus, quia scilicet divino iudicio per quandam violentiam ei auferentur.
303. Nec solum bona quae habuit ei vertentur in malum, sed etiam ab inimicis mala patietur et facto et verbo, et ideo duo exempla ponit:
primum quidem de aspide quae mordendo interficit, unde dicit caput aspidum surget, scilicet contra eum ad eum mordendum, per quod significatur aliquis malefactorum princeps vel etiam diabolus eum invadens;
secundum exemplum ponit de vipera quae lingua sua venena diffundit, unde sequitur et occidet eum lingua viperae, per quam intelligitur quodcumque nocumentum proveniens ex lingua hominis quasi venenum ex lingua viperae.
304. Deinde subiungit poenam ex privatione bonorum cum subdit non videat rivulos fluminis torrentis mellis et butyri. Mel autem et butyrum in hoc conveniunt quod utrumque suave est ad edendum, sed mel officio apum ex floribus colligitur, butyrum autem ministerio hominum ex lacte domesticorum animalium sumitur; unde per mel potest significari quodcumque bonum delectabile proveniens absque industria hominum, per butyrum autem designatur aliquod bonum delectans ex studio humano proveniens. Torrens autem subito supervenit et ex insperato; in flumine abundantia designatur propter aquarum multitudinem; in rivulis autem distributio bonorum designatur: non enim omnes omnia habent neque temporalia neque spiritualia bona, sed quidam haec quidam illa. Datur ergo intelligi quod bonis, secundum Sophar sententiam, suavitas bonorum proveniat abundanter et ex insperato, tum ex humano ministerio tum ex providentia divina sine humana industria, secundum tamen quandam ordinatam distributionem, qua quidem distributione privandum asserit peccatorem. Et quia quandoque ex multitudine poenarum homo deficit ut ulteriores poenas sustinere non possit, subiungit quod peccator quamvis in hac vita multipliciter puniatur tamen ulterius reservatur ad poenas futurae vitae, unde sequitur luet quae fecit omnia, idest pro singulis peccatis suis poenam patietur, nec tamen consumetur, scilicet secundum animam quae futuris poenis reservatur.
305. Consequenter ostendit convenientiam poenarum ad culpas cum subdit iuxta multitudinem adinventionum suarum, idest peccatorum quae sollicite excogitavit, sic et sustinebit, quia scilicet poena per quandam convenientiam culpae respondebit.
Et primo hoc manifestat quantum ad culpam rapacitatis, in qua duo per ordinem ponit,
quorum primum est violenta depraedatio quam significat subdens quoniam confringens nudavit domum pauperis, in confractione quidem violentiam significans, in nudatione rapinam;
secundo ponit restitutionis negligentiam, et quantum ad hoc subdit domum rapuit et non aedificavit eam, quasi dicat: ea quae de domo rapuit vel quae in domo confringendo destruxit recompensare neglexit. Huic autem culpae convenientem poenam subiungit dicens nec est satiatus venter eius, quasi dicat: quia nudavit domum pauperis eum de bonis suis satiari non sinens, ideo appetitus eius non est satiatus neque de bonis quae iure possidet neque de his quae iniuste acquisivit, quia, sicut dicitur Eccl. V 9, avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ab eis, et quantum ad hoc secundum subdit et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit, quia vel ipse subtrahetur eis vel illa subtrahentur ei; et hoc conveniens est, ut quia ea quae rapuit sponte restituere noluit ea invitus amittat.
306. Deinde manifestat idem in culpa voracitatis quam ponit subdens non remansit de cibo eius, quia scilicet quicquid habuit in suos usus convertit, nihil in aliorum necessitatem reservans. Et subiungit convenientem poenam dicens propterea nihil permanebit de bonis eius, scilicet ei quia omnia perdet, et hoc est conveniens poena quantum ad hoc quod de bonis suis aliis noluit reservare: unde iustum est ut nihil ei reservetur. Quantum vero ad hoc quod superflua in suos usus consumpsit, subiungit aliam convenientem poenam dicens cum satiatus fuerit, artabitur, et loquitur ad similitudinem hominis qui nimis comedit, cuius viscera artantur ex nimio cibo compressa, per quod significatur quod homo qui superflua in suos usus expendit vel qui superflua sibi acquisivit artationem quandam patietur, non valens omnia acquisita recte disponere, sicut patet Luc. XII 18 de divite cuius ager uberes fructus protulerat, quod voluit horrea sua destruere ut faceret ampliora. Ex artatione autem viscerum sequitur inordinatus calor et anxietas, unde subdit et aestuabit, et similiter illi qui multa sibi inordinate congregant nimia sollicitudine affliguntur; demum ex superfluo cibo ad omnia membra solet dolor pervenire, unde subdit et omnis dolor irruet in eum: similiter etiam his qui superflua congregaverunt multiplex dolor exoritur dum in pluribus dispendia patiuntur.
307. Considerans ergo Sophar quod saturitas impii est ei nociva, quasi ex zelo iustitiae optat ei saturitatem bonorum temporalium ut poenam patiatur, unde sequitur utinam impleatur venter eius, scilicet abundantia temporalium bonorum, ut emittat in eum, scilicet Deus, iram furoris sui, idest vindictam sine misericordia. Et modum irae ostendit subdens et pluat super illum bellum suum; et in hoc quod dicit pluat designat malorum abundantiam; in hoc quod dicit super illum, idest supra vires peccatoris, designat impotentiam resistendi; in hoc autem quod dicit bellum suum ostendit quod mala non inferuntur ei ad correctionem per modum disciplinae qua pater castigat filium, sed per modum exterminii quo hostes perduntur;
unde subdit fugiet arma ferrea, idest poenas praesentes, impatienter eas sustinendo, quae ad modum gladii ferrei feriunt de propinquo; et irruet in arcum aereum, idest in poenas futurae vitae quae quasi feriunt a remotis ad modum arcus aerei, qui est infrangibilis, ut futurarum poenarum interminabilitas designetur. Exponit autem consequenter huius arcus processum dicens eductus et egrediens de vagina sua, supple erit arcus ille: quandiu enim arcus est in vagina non percutit, et similiter ultio futurae damnationis quandiu est in Dei praescientia quasi in quadam vagina non damnat, sed educitur de hac vagina per malitiam provocantem Deum, et tunc egreditur per dispositionem divinam. Et eius effectum ostendit subdens et fulgurans in amaritudinem suam: sicut enim fulgur de supernis et subito et cum violentia et claritate venit, ita illa ultio inferetur peccatori a Deo ex improviso cum tanta violentia quod resisti non poterit, et cum tanta claritate iustitiae quod excusationis locus non erit, et ex hoc peccator replebitur amaritudine.
308. Deinde poenas ultionis explicat per partes,
et primo quantum ad hoc quod sub potestate daemonum tradetur, et quantum ad hoc subdit vadent et venient super eum horribiles, idest liberam potestatem super eum accipient daemones.
Deinde ponit poenam damni cum subdit omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, quia scilicet perfectas tenebras interiores et exteriores patietur, elongatus a claritate Dei; quod quidem in occulto dicit esse quia sicut sanctorum claritas in hac vita nobis occulta est, ita et tenebrositas impiorum.
Deinde ponit poenam sensus cum dicit devorabit eum, non quidem consumendo sed sua afflictione absorbendo, ignis, scilicet Gehennae, qui non succenditur, scilicet humano studio sed divina virtute, secundum illud Is. XXX 33 flatus domini sicut torrens sulphuris succendens eam. In his autem poenis nullum auxilium sibi aderit, unde subdit affligetur relictus in tabernaculo suo, idest ex hoc quod relinquetur sine auxilio in loco poenarum sibi deputato.
309. Positis ergo poenis quas in se ipso patietur, subiungit poenas quae pertinent ad ipsum secundum quod post mortem remanet in hac vita,
et primo quidem quantum ad hoc quod remanet in memoriis hominum, dicens revelabunt caeli iniquitatem eius, idest caelesti virtute fiet quod iniquitas eius reveletur post mortem quae latebat in vita, et terra consurget adversus eum, quia manifestata eius iniquitate, homines terreni etiam contra mortuum turbabuntur qui forte vivum reverebantur.
Deinde ponit poenam eius quantum ad hoc quod remanet in filiis, cum dicit apertum erit germen domus illius, idest filii eius expositi erunt tribulationibus; et hoc germen detrahetur, scilicet de hac vita, in die furoris domini, idest in die vindictae divinae; quamvis possit et hoc ad finale iudicium referri, in quo sancti revelabunt iniquitatem peccatoris et totus mundus pugnabit contra insensatos et germina, idest opera peccati, manifestabuntur et tandem impius detrahetur in Infernum.
310. Deinde epilogando subdit haec est pars hominis impii a Deo, idest quam sibi acquisivit impiis operibus, et hereditas verborum eius a domino, quam scilicet sibi acquisivit pravis verbis. Et considerandum quod inter praemissa praesentibus poenis futuras commiscuit.