Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 20: Responsio Sophar: Est Vita Futura Atque Poenae in Mundo

Lectio 1: Fortuna peccatoris brevis est

20:1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
20:2 Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
20:3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.
20:4 Hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram,
20:5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
20:6 Si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit,
20:7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant dicent: Ubi est?
20:8 Velut somnium avolans non invenietur, transibit sicut visio nocturna.
20:9 Oculus qui eum viderat non videbit, nec ultra intuebitur eum locus eius.
20:10 Filii eius atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
20:11 Ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius et cum eo in pulvere dormient.
20:12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.
20:13 Parcet illi et non relinquet illud et celabit in gutture suo.

298. Respondens autem Sophar Naamathites dixit: idcirco cogitationes meae, etc. Sophar, audita sententia Iob de spe futurae vitae, acquievisse videtur, unde et post hanc responsionem secundam eius tertio nihil contradixit. Sed tamen adhuc erat aliquid in corde eius quod a priori sententia eum non permittebat omnino recedere: putabat enim quod etsi in futura vita fierent retributiones et punitiones pro meritis, ut a Iob didicerat, nihilominus tamen adhuc ei videbatur quod prosperitates et adversitates huius vitae hominibus dispensarentur a Deo pro merito virtutum vel peccatorum, et ideo quasi in parte convictus et in parte adhuc primam sententiam retinens dicit idcirco, scilicet propter verba quae dicis de spe futurae vitae, cogitationes meae variae succedunt sibi. Et ut non intelligantur huiusmodi variae cogitationes ad eandem sententiam pertinere, sicut cum aliquis ad eandem conclusionem varias rationes excogitat, subdit et mens in diversa rapitur, scilicet violentia rationum quae induci possunt pro utraque sententia nunc ad unum nunc ad aliud ducor, quasi non sufficeret ad contrarias rationes solvendas. Videbatur enim ei quod sententiam Iob de spe futurae vitae repudiare non deberet, et ideo subdit doctrinam qua me arguis audiam, credendo scilicet quod dixisti de resurrectione futura, sed tamen adhuc totaliter primam sententiam non dimitto, et hoc est quod subdit et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi, quasi dicat: adhuc intellectus meus habet quid pro sententia sua respondeat.

299. Hoc autem videbatur ei certissimum et experimento probatum quod mali etsi aliqua prosperitate gaudeant, tamen illa sit brevis et cito in hac vita etiam finiatur vel per festinam mortem vel per aliquam subsequentem adversitatem, et hoc est quod subdit hoc scio, considerans scilicet a principio ex quo est positus homo super terram, quasi diceret a principio humani generis, quod laus impiorum brevis sit: laudantur enim quandoque ad modicum propter aliqua bonitatis signa et initia quae in eis apparent, sed illa statim obnubilantur ex iniquis operibus quae in eis apparent, et ideo gaudium quod habent de favore quem capiunt ex sua simulatione in brevi pertransit,

et hoc est quod subdit et gaudium hypocritae ad instar puncti, quasi in momento pertransiet, quia postea ex fructibus suis cognoscitur, ut dicitur Matth. VII 16. Contingit enim quandoque quod ex illo favore quem brevi tempore ex sua simulatione captavit ad aliquem altum statum sublimatus est, unde consequenter ostendit quod nec hoc ei stabile erit, dicens si ascenderit usque in caelum superbia eius, idest si propter altum statum quem adeptus est in tantam ascendat superbiam quod non reputet se caducum quasi terrenum sed immobilem quasi caelestem, et caput eius nubes tetigerit, ut scilicet ultra communem statum hominum promoveatur, quasi sterquilinium in fine perdetur, vel per festinam mortem ex qua redditur humanum cadaver vile et abominabile quasi stercus, secundum illud Ier. IX 22 cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, vel per hoc quod eius malitia detegetur et ab omnibus reputabitur vilis, secundum illud Eccli. IX 10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcabitur. Eius autem superbia deiecta, stupor in cordibus hominum orietur de tam subita deiectione, et reverentia quae habebatur ad ipsum cessabit, unde subditur et qui eum viderant dicent: ubi est? Vel mirantes vel contemnentes.

300. Et ut ostendat eius deiectionem irreparabilem esse, subdit velut somnium avolans non invenietur: sicut enim avis faciliter avolando aufertur ab oculis hominum, ita etiam somnia de facili auferuntur a cognitione humana; et quia eorum nullum manet vestigium vel debile, neque ad aliquem testimonium per quod si perdatur possit requiri, ideo irreparabiliter transit eius cognitio: et similiter dat intelligere quod casus impiorum sit irreparabilis.

Et huius irreparabilitatis causam ostendit multiplicem:

primo quidem ex parte ipsius peccatoris qui perit, unde dicitur transibit sicut visio nocturna, quae quidem est visio phantasmatis non permanentis, et ideo postquam desierit ad eam reditus haberi non potest; visio autem diurna est alicuius rei permanentis, quam si aliquis videre desierit ad eam videndam rursus recurrere potest; et similiter quandiu peccator manet, si adversitas ei adveniat potest reparatio sperari, sed quando ipse ex hac vita transierit nulla ulterius reparatio speratur.

Secundo autem ex parte aliorum hominum ostendit casum eius irreparabilem, cum subdit oculus qui eum viderat non videbit: ea enim quae ab oculis recedunt de facili etiam a memoria transeunt, unde mortui qui subtrahuntur humanis aspectibus de facili oblivioni traduntur, ut sic nec in memoriis hominum gloriam habeant nec amici eorum amplius auxilium praestare curent.

Tertio ostendit causam irreparabilitatis eius, quia non potest redire ad priorem statum, unde subdit nec ultra intuebitur eum locus eius: non enim potest redire homo post mortem ad eundem modum vivendi. Et non solum ipse deicietur et in propria persona transiens et oculis hominum subtractus proprio loco numquam restituendus, sed etiam filii pro peccato eius punientur, unde sequitur filii eius atterentur egestate, iusto scilicet Dei iudicio, ut quia pro divitiis filiorum peccavit in hoc etiam spe sua frustretur, filiis eius pauperibus effectis.

301. Deinde quasi acquiescens iam sententiae Iob, subiungit etiam de poenis futurae vitae dicens et manus illius reddent ei dolorem suum, idest pro operibus peccatorum quae fecit dolorem patietur in poenis. Et quod ista retributio doloris sit intelligenda post mortem, apparet per hoc quod subditur ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius et cum eo in pulvere dormient, quasi dicat: etiam post mortem quando carnes eius in pulverem resolventur, solis ossibus in sepulcro remanentibus, poenam patietur pro peccatis, non solum quae in senectute sed etiam quae in adolescentia commisit quae est magis praeceps ad peccandum. Et causam quare etiam post mortem puniatur pro peccatis, ostendit subdens cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondit illud sub lingua sua, et loquitur ad similitudinem hominis dulcem cibum comedentis, qui non cito illum absorbet sed diu tenet in ore ut diutius delectetur. Unde hanc similitudinem exponens subdit parcet illi, scilicet malo vel peccato quod est ei dulce, nolens illud destruere; quod quidem destrueret deserendo, unde sequitur et non relinquit illud; quare autem non relinquat, ostendit subdens et celabit in gutture suo, idest nulli manifestabit, et propter hoc nullus ei peccatum occultum dissuadebit neque aliquod remedium adhibebit quod adhibetur peccata sua confitentibus: haec est ergo causa quare peccata alicuius puniuntur post mortem quia ea in vita relinquere noluit.