Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 19: Iob Respondit ad Baldath

Lectio 2: Professio fidei Iob: Salvator eius vivit

19:23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? Quis mihi det ut exarentur in libro
19:24 stilo ferreo, et lamina plumbi, vel certe sculpantur in silice?
19:25 Scio enim quod redemptor meus vivat, et in novissimo de terra surrecturus sum.
19:26 Et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum,
19:27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo.
19:28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum?
19:29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius eius, et scitote esse iudicium.

293. Quis mihi tribuat ut scribantur, etc. Dixerat superius Iob spem suam esse ablatam quasi arboris avulsae, quod quidem dixit referens ad spem temporalis prosperitatis recuperandae, ad quam eum amici eius multipliciter incitabant; hanc autem spem sibi habendam non esse supra multipliciter ostendit ad diversa inconvenientia deducendo, nunc autem manifeste suam intentionem aperit ostendens se praedicta non dixisse quasi de Deo desperans, sed quia altiorem spem de eo gerebat non quidem relatam ad praesentia bona sed ad futura. Et quia grandia et mira et certa dicturus erat, praeostendit desiderium suum ad hoc quod sententia quam dicturus erat in fide posterorum perpetuetur; transmittimus autem sensus et verba nostra in posteros per Scripturae officium, et ideo dicit quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei, quos scilicet dicturus sum de spe quam in Deo firmavi, ne oblivioni deleantur? Solent autem ea quae atramento scribuntur per longinquitatem temporis deleri, et ideo quando volumus aliquam Scripturam in longinquum servari, non solum per modum Scripturae eam describimus sed per aliquam impressionem sive in pelle sive in metallo sive in lapide; et quia illud quod sperabat non erat in proximo futurum sed in fine temporum reservatur implendum, ideo subdit quis mihi det ut exarentur in libro stilo ferreo, quasi impressione aliqua facta in pelle, aut, si hoc parum est, impressione facta fortiori in lamina plumbi, vel, si et hoc parum videtur, certe sculpantur stilo ferreo in silice?

294. Qui sunt autem hi sermones quos tanta diligentia velit conservari, ostendit subdens scio enim quod redemptor meus vivit, et signanter hoc per modum causae assignat: ea enim quae pro certo non habemus non curamus mandare memoriae, et ideo signanter dicit scio enim, scilicet per certitudinem fidei. Est autem haec spes de gloria resurrectionis futurae, circa quam primo assignat causam cum dicit redemptor meus vivit. Ubi considerandum quod homo qui immortalis fuerat constitutus a Deo mortem per peccatum incurrit, secundum illud Rom. V 12 per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, a quo quidem peccato per Christum redimendum erat genus humanum, quod Iob per spiritum fidei praevidebat. Redemit autem nos Christus de peccato per mortem pro nobis moriendo; non autem sic mortuus est quod eum mors absorberet, quia etsi mortuus sit secundum humanitatem mori tamen non potuit secundum divinitatem;

ex vita autem divinitatis etiam humanitas est reparata ad vitam resurgendo, secundum illud II ad Cor. ult. nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei; et vita autem Christi resurgentis ad omnes homines diffundetur in resurrectione communi, unde et ibidem subdit apostolus; nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus in eo virtute Dei in nobis, unde et dominus dicit Iob V 25 mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent: sicut enim pater habet vitam in semet ipso sic dedit et filio vitam habere in semet ipso. Est ergo primordialis causa resurrectionis humanae vita filii Dei, quae non sumpsit initium ex Maria, sicut Ebionitae dixerunt, sed semper fuit, secundum illud Hebr. ult. Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula, et ideo signanter non dicit redemptor meus vivet sed vivit. Et ex hac causa futuram resurrectionem praenuntiat, tempus ipsius determinans, cum subdit et in novissimo die de terra surrecturus sum, ubi considerandum est quod quidam ponentes motum caeli et hunc statum mundi in aeternum duraturum, posuerunt quod post certas revolutiones annorum, redeuntibus stellis ad situs eosdem, homines mortui repararentur ad vitam; cum autem dies ex motu caeli causetur, si motus caeli in aeternum durabit nullus erit novissimus dies: et ideo ad praedictum errorem tollendum signanter dicit in novissimo die, et concordat sententiae domini, qui dicit Ioh. VI 40 ego resuscitabo eum in novissimo die.

295. Fuerunt alii qui dixerunt quod homines resurgent resumendo non terrena sed quaedam caelestia corpora, sed ad hoc excludendum subdit et rursum circumdabor pelle mea, quod signanter dicit quia supra dixerat solam pellem circa ossa remansisse; ex ipso autem modo loquendi rationem resurrectionis assignat, ne scilicet anima a proprio indumento semper remaneat denudata. Rursus fuerunt alii qui dicerent animam idem corpus quod deposuerat resumpturam sed secundum condicionem eandem, ut scilicet indigeat cibis et potibus et alia opera carnalia huius vitae exerceat, sed hoc excludit subdens et in carne mea videbo Deum. Manifestum est enim quod caro hominis secundum statum vitae praesentis corruptibilis est;

corpus autem quod corrumpitur aggravat animam, ut dicitur Sap. IX 15, et ideo nullus in hac mortali carne vivens potest Deum videre; sed caro quam anima in resurrectione resumet eadem quidem erit per substantiam sed incorruptionem habebit ex divino munere, secundum illud apostoli I ad Cor. XV 53 oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et ideo illa caro huius erit condicionis quod in nullo animam impediet quin Deum possit videre, sed erit ei omnino subiecta. Quod ignorans Porphyrius dixit quod animae, ad hoc quod fiat beata, omne corpus fugiendum est, quasi anima sit Deum visura non homo, et ad hoc excludendum subdit quem visurus sum ego ipse, quasi dicat: non solum anima mea Deum videbit sed ego ipse qui ex anima et corpore subsisto. Et ut ostendat quod illius visionis etiam suo modo erit particeps corpus, subiungit et oculi mei conspecturi sunt, non quia oculi corporis divinam essentiam sunt visuri sed quia oculi corporis videbunt Deum hominem factum; videbunt etiam gloriam Dei in creatura refulgentem, secundum Augustinum in fine de Civitate Dei. Et ut idem numero non solum specie reparandus homo credatur ad Deum videndum, subiungit et non alius, scilicet numero, ne credatur talem se vitae reparationem expectare qualem describit Aristoteles in II de Generatione, dicens quod quorumcumque substantia est corruptibilis mota reiterantur eadem specie non eadem numero.

296. His igitur praemissis de causa resurrectionis, tempore et modo, et gloria resurgentis et identitate eiusdem, subiungit reposita est haec spes mea in sinu meo, quasi dicat: non est spes mea in terrenis quae vane promittitis, sed in futura resurrectionis gloria. Signanter autem dicit reposita est in sinu meo, ad ostendendum quod hanc spem non solum habebat in verbis sed in corde absconditam, non dubiam sed firmissimam, non quasi vilem sed quasi pretiosissimam: quod enim in sinu absconditur in occulto habetur et firmiter conservatur et carum reputatur.

297. Sic ergo ostensa altitudine spei suae quam habebat de Deo, excludit eorum calumnias quas contra eum quaerebant, quasi Dei spem et timorem abiecisset quia in temporalibus spem non ponebat, unde subdit quare ergo nunc dicitis: persequamur eum, scilicet tamquam de Deo desperantem vel Deum non timentem, et radicem verbi inveniamus contra eum, improbando dicta mea quasi providentiam Dei negaverim? Quam non nego sed assero dicens praemia et poenas a Deo praeparari hominibus etiam post hanc vitam, et ideo subdit fugite ergo a facie gladii, idest divinae ultionis in futura vita vobis reservatae, quamvis temporali prosperitate floreatis, quoniam ultor iniquitatum gladius eius, idest ultio quam ipse proprie inducet post mortem; et scitote esse iudicium, non solum in hac vita sed etiam post hanc vitam in resurrectione bonorum et malorum.