Lectio 1: Descriptio nova de infelicitate
19:1 Respondens autem Iob dixit:
19:2 Usquequo affligitis animam meam et atteritis me sermonibus?
19:3 En decies confudistis me et non erubescitis opprimentes me.
19:4 Nempe si ignoravi, mecum erit ignorantia mea,
19:5 at vos contra me erigimini et arguitis me opprobriis meis.
19:6 Saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me et flagellis suis me cinxerit.
19:7 Ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet; vociferabor, et non est qui iudicet.
19:8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit.
19:9 Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo.
19:10 Destruxit me undique, et pereo, et quasi avulsae arbori abstulit spem meam.
19:11 Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum.
19:12 Simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
19:13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
19:14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
19:15 Inquilini domus meae et ancillae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
19:16 Servum meum vocavi et non respondit mihi, ore proprio deprecabar illum.
19:17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
19:18 Stulti quoque despexerunt me, et cum ab eis recessissem detrahebant mihi.
19:19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam aversatus est me.
19:20 Pelli meae, consumptis carnibus, adhesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
19:21 Miseremini mei, miseremini mei, saltim vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
19:22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
285. Respondens autem Iob dixit: usquequo affligitis animam meam, etc. Baldath in praemissis verbis ad duo intendisse videtur:
primo quidem ad confutandum Iob de insipientia et superbia et furore, per quod eum affligere intendebat similiter aliis amicis suis, et ideo dicit usquequo affligitis animam meam?
Secundo ad confirmandum suam sententiam quod adversitates praesentis vitae pro peccatis proveniunt, quod quidem prolixe prosecutus fuerat enumerando diversas adversitates absque alia probatione inducta, et quantum ad hoc subdit et atteritis me sermonibus, idest verbis fatigatis, non probationibus convincitis? Est autem tolerabile si semel aliquis contra amicum suum loquatur, sed si homo multiplicet huiusmodi verba videtur esse malitiae confirmatae, unde subdit en decies confudistis me, et ipsi loquendo et me cum quadam indignatione audiendo: ante hanc autem responsionem quinquies Iob invenitur locutus si incipiamus ab hoc quod dixit pereat dies in qua natus sum, et quinquies ei respondisse amici sui inveniuntur; saltem autem prae confusione etsi non propter amicitiam debuissent ab afflicti afflictione cessare, unde subdit et non erubescitis opprimentes me, scilicet tam opprobriis quam prolixitate verborum me gravantes.
Inter cetera autem opprobria videtur eum Baldath de ignorantia notasse, cum dixit intellige prius et sic loquamur, quae quidem ignorantia toleranda ab amicis esset, et propter eam excusandus, non autem erat ei improperanda maxime tempore adversitatis, et ideo subdit nempe si ignoravi, mecum erit ignorantia mea, quasi dicat: nihil vos sed me solum gravat, unde ad vos non pertinebat inter adversa mihi ignorantiam improperare, et ideo subdit at vos contra me erigimini, scilicet excellentiam vestram ostentantes, et arguitis me opprobriis meis, idest quae ad me solum pertinent et alios non gravant.
286. Quibus praemissis ad confutationem amicorum pertinentibus, accedit ad principale propositum prosequendum, intendens ostendere falsum esse quod dicebant quod praesentes adversitates semper propter peccata praeterita proveniunt. Ex qua suppositione statim a principio ad inconveniens ducit dicens saltem nunc intelligite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me, quasi dicat: si adversitates non adveniunt nisi pro peccatis, non est aequum Dei iudicium quo me non graviter peccantem graviter afflixit; dicit autem saltem nunc, quia hactenus non ita particulariter enumeravit suas adversitates sicut nunc. Non solum autem se dicit adversitatibus afflictum, sed etiam eis conclusum ut viam evadendi invenire non possit, unde sequitur et flagellis suis me cinxerit, quia scilicet ipsa flagella remediorum viam subtraxerunt; et hoc secundum primo incipit prosequi.
Potest autem in adversitatibus remedium inveniri primo quidem per auxilium humanum, et hoc dupliciter:
uno modo in ipso facto, puta cum aliquis ab aliquo violenter opprimitur et ab alio succursum habet,
et ad hoc excludendum dicit ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet, quasi dicat: si clamarem contra eos qui me violenter opprimunt nullus exaudiret ut auxilium ferret;
alio modo post factum, puta cum aliquis iniuriam passus conqueritur iudici qui eum sententialiter restituit et vindicat, et hoc excludens subdit vociferabor, et non est qui iudicet, idest si vociferarer conquerendo non adesset iudex qui me suo iudicio liberaret.
Secundo invenitur in adversitatibus remedium ab ipso homine qui adversitates evadit, et hoc dupliciter:
uno modo per potentiam, et hoc excludit dicens semitam meam circumsepsit, et transire non possum, quasi dicat: tot impedimenta processibus meis apposuit ut ea amovere non possim;
alio modo per prudentiam, et ad hoc excludendum subdit et in calle meo tenebras posuit, ut scilicet non videam qualiter sit procedendum.
287. Deinde exclusis remediis, subiungit adversitates incipiens ab exterioribus bonis quae perdidit,
inter quae primo ponit iacturam honoris et gloriae cum dicit spoliavit me gloria mea, quia cum prius in honore et reverentia haberetur, tunc etiam eum iuniores tempore irridebant, ut dicitur infra XXX 1.
Secundo ponit dispendium dignitatis cum subdit et abstulit coronam de capite meo, quia qui ante sedebat quasi rex circumstante exercitu, ut dicitur infra XXIX 25, nunc sedens in sterquilinio testa saniem radebat, ut dictum est supra II 8.
Tertio ponit damnum exteriorum rerum cum dicit destruxit me undique, scilicet devastatis omnibus exterioribus bonis, et pereo, adversitate durante, quia non est spes recuperandi, unde subdit et quasi avulsae arbori abstulit spem meam: arbor enim quandiu radicibus terrae inhaeret habet spem si praecisi fuerint rami eius ut rursum virescat, sed si evellantur eius radices de terra necesse est ut siccetur et pereat; ita etiam ipse, quasi avulsis radicibus, nullam habebat spem prosperitatem temporalem recuperandi.
288. Radix autem spei est duplex:
una quidem ex parte divini auxilii,
alia vero ex parte auxilii humani;
radix autem spei quae est ex divino auxilio videbatur esse avulsa per hoc quod Deus ei graviter videbatur iratus, secundum illorum opinionem qui divinam punitionem in solis adversitatibus huius vitae ponebant, unde dicit iratus est contra me furor eius, quod dicit ad designandum vehementiam irae: nam furor est ira accensa. Solet autem furor quo vehementior est eo citius transire, et sic potest in futurum remanere spes de irato, sed si ira in odium transeat iam non videtur spes ulla restare, et ad hoc significandum subdit et sic me habuit quasi hostem suum: ab inimico autem non speratur remedium. Divinae autem irae et odii signum ponit cum subdit simul venerunt latrones eius: latrones nominat Sabaeos et Chaldaeos et daemones qui eius bona vastaverant simul quasi ex condicto; quos nominat Dei latrones quasi hoc ex ordinatione divina contigerit, sicut etiam amici Iob dicebant. Praedicti autem latrones depraedati sunt Iob publice absque aliqua reverentia vel metu, unde subdit et fecerunt sibi viam per me, quasi: ita me sunt depraedati sicut hostis qui invenitur in via. Infestaverunt etiam eum universaliter et perseveranter, et quantum ad hoc subdit et obsederunt, scilicet perseveranter, in gyro, idest universaliter quantum ad omnia, tabernaculum meum, idest bona domus meae.
289. Deinde ostendit avulsam esse radicem spei quae est ex humano auxilio, ostendens quod nihil auxilii poterat expectare de quibus magis videbatur,
et enumerat primo illos qui sunt habitatione domus separati, incipiens a fratribus, dicens fratres meos longe fecit a me, ut scilicet mihi auxilium ferre vel non velint vel non possint;
deinde ponit familiares amicos cum subdit et noti mei quasi alieni recesserunt a me, mihi scilicet auxilium non ferentes; quantum autem ad consanguineos vel quacumque alia necessitudine coniunctos subdit dereliquerunt me propinqui mei, auxilium non ferentes; quantum vero ad illos cum quibus aliquando fuerat conversatus subdit et qui me noverant, scilicet olim quasi familiarem amicum, nunc in tribulatione obliti sunt mei, scilicet de me non curantes.
Post hos accedit ad enumerandum domesticos dicens inquilini domus meae, qui scilicet mihi servire consueverant, et ancillae sicut alienum habuerunt me, de meis scilicet afflictionibus non curantes, et quasi peregrinus fui in oculis eorum, me scilicet penitus contemnentes. Deinde de inoboedientia servorum subdit servum meum vocavi et non respondit mihi; addit autem et superbum contemptum: ore proprio deprecabar illum, idest oportebat me ad eum agere non imperio sed precibus propter hoc quod me contemnebat.
Deinde enumerat personas maxime coniunctas, scilicet uxorem et filios;
solet autem uxori maxime delectabilis fieri praesentia viri, nisi forte ex aliqua gravi corruptione horribilis reddatur, et ad hoc significandum subdit halitum meum exhorruit uxor mea, scilicet propter fetorem ulcerum ex quibus ei horribilis reddebatur. Filiorum autem est solo nutu parentis voluntatem implere; ex magno autem contemptu parentis provenit quod patrem, cui oportet a filio reverentiam exhiberi, oporteat suppliciter filium deprecari, et ad hoc ostendendum subdit et orabam filios uteri mei. Sed hoc videtur contra id quod dictum est supra I 19, quod filii eius et filiae oppressi sunt per domus ruinam; sed potest dici quod aliqui parvuli remanserant qui non interfuerant illi convivio, vel forte aliqui filii filiorum, qui mortem propriorum parentum peccatis propriis imputantes peccatis Iob ipsum contemnebant.
290. Postquam igitur se despectum dixit a domesticis et a forinsecis, ostendit consequenter se despectum esse et a stultis et a sapientibus. Est autem stultorum proprium quod eos despiciant quos in miseriis vident, quia sola bona terrena honoranda putant, et ideo dicit stulti quoque despexerunt me, scilicet corde praesentem, et cum ab eis recessissem detrahebant mihi, scilicet ore pronuntiantes quae in praesentia dicere verebantur. Deinde etiam se a sapientibus despectum dicit quos aliquando familiares habuerat, unde dicit abominati sunt me quondam consiliarii mei, quos scilicet propter eorum sapientiam ad meum consilium admittebam, et quem maxime diligebam adversatus est me: et forte hoc dicit propter aliquem eorum qui praesentes aderant, qui ei gravius adversabatur.
291. Sic igitur praemissis adversitatibus quae pertinent ad exteriora, subiungit de proprii corporis consumptione dicens pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, quia scilicet propter gravitatem aegritudinis carnes eius consumptae erant ita quod cutis eius ossibus adhaereret. Sed quia labia sunt carnea quae dentibus sicut ossibus adhaerent, ideo ad haec excipienda subdit et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos, per quod videtur occulte innuere quod omnibus aliis officiis membrorum cessantibus, solum ei remanserat locutionis officium.
292. Enumeratis ergo adversitatibus suis, eos ad compassionem invitat geminans misericordiae petitionem propter multitudinem miseriarum, dicens miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, ex quo ab aliis sum derelictus; causa autem miserendi est miseria, quae tanto gravior est quanto a fortiori inducitur, et ideo subdit quia manus domini tetigit me: intelligebat enim se a Deo percussum. Non videtur autem decens ut homo afflicto afflictionem addat, et ideo subdit quare persequimini me sicut Deus? Quasi dicat: sufficit mihi persecutio quae est a Deo, vestrum autem esset magis consolationem adhibere. Qualiter autem eum persequerentur ostendit subdens et carnibus meis saturamini? Quod proprie ad detractores pertinet, qui carnibus humanis vesci dicuntur inquantum in infirmitatibus aliorum delectantur: caro enim est infirmior pars animalis.