Lectio 2: Dolores peccatoris
18:12 Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas eius.
18:13 Devoret pulchritudinem cutis eius, consumat brachia illius primogenita mors.
18:14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum quasi rex interitus.
18:15 Habitent in tabernaculo socii illius eius qui non est, aspergatur in tabernaculo illius sulphur.
18:16 Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur messis eius.
18:17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis.
18:18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
18:19 Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus eius.
18:20 In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
18:21 Haec ergo sunt tabernacula iniqui, et iste locus eius qui ignorat Deum.
281. Attenuetur fame robur eius, et. Praemiserat Baldath poenas peccatorum ad exteriores adversitates pertinentes, hic autem incipit prosequi poenas pertinentes ad personas eorum. Est autem considerandum quod ipsa peccata exterioribus adversitatibus implicant, et ideo adversitates exteriores prosecutus est praenuntiando quasi cum quadam certitudine; poenae autem corporales non videntur directe causari ex ipsis peccatis nisi forte ex aliquibus, sicut praecipue ex gula et luxuria quibus aliquis in proprium corpus peccat, et ideo corporales poenas non prosequitur denuntiando sed magis imprecando. Praemittit autem poenas corporales praecedentes mortem, et quia per nutrimentum conservatur vita, primo imprecatur ei nutrimenti subtractionem ex qua primitus homo incipit debilitari, et quantum ad hoc dicit attenuetur fame robur eius. Deinde autem deficiente nutrimento, etiam subtrahitur vita, et quantum ad hoc subdit et inedia invadat costas eius, per quod significatur debilitatio vitalium operationum, quarum principium est cor quod sub costis continetur.
Corporis autem bona quae per famem attenuari incipiunt per mortem totaliter consumuntur; bona autem praecipua corporis videntur esse pulcritudo et fortitudo, et ideo subdit devoret pulcritudinem cutis eius, quia scilicet pulcritudo in exteriori apparentia consideratur, et consumat brachia illius, in quibus praecipue attenditur fortitudo, primogenita mors, idest tempestiva, naturalis aetatis finem praeveniens. Mortuus autem homo a domo sua exportatur, et quantum ad hoc subdit avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, quia scilicet spem suam non in Deo posuit sed in opulentia et gloria domus suae, de qua post mortem eicitur. Eiectus autem de domo sua, sepulcro includitur ubi totaliter exterminatur a morte, et quantum ad hoc subdit et calcet super eum quasi rex interitus, quia scilicet mors quasi regis plena potestate eum in pulverem conterit. Eo autem egresso de domo eius, remanent mortui domestici cum quibus in vita societatem habuit, et quantum ad hoc subdit habitent in tabernaculo eius socii illius qui non est, idest mortui qui iam esse desiit in rebus humanis. Domestici autem, patrono mortuo, luctum agunt et aliqua signa tristitiae demonstrant vel quantum ad nigras et sordidas vestes vel etiam quantum ad aliquos fetidos odores, et quantum ad hoc dicit aspergatur in tabernaculo illius sulphur, per quod intelliguntur omnia quae possunt esse signa tristitiae, sicut et boni odores assumuntur in signum laetitiae.
282. Homine autem mortuo, frequenter omnia quae fuerunt eius depereunt, quod consequenter ostendens primo incipit a terraenascentibus, quorum quaedam eo mortuo remanent adhuc seminata, et quantum ad haec dicit deorsum radices eius siccentur, ut scilicet si quid seminavit vel plantavit destruatur ut fructum non ferat; quaedam vero iam sunt perducta ad fructum, et quantum ad haec subdit sursum autem atteratur messis eius; et potest hoc referri ad quaecumque negotia inchoata vel iam pene perfecta. Deinde procedit ad famam quae de homine remanet post mortem, ex qua quidam desiderant se in memoriis hominum victuros et gloriam habere etiam post mortem,
unde quantum ad deletionem peccatoris de memoriis hominum subdit memoria illius pereat de terra; quantum autem ad cessationem celebris famae ipsius subdit et non celebretur nomen eius in plateis, quod signanter dicit quia non est celebritas nominis nisi apud multitudinem, quae in plateis solet inveniri. Et sic cessante memoria et nominis celebritate, claritas gloriae eius commutabitur in tenebras perpetuae oblivionis, et hoc est quod subdit expellet eum de luce in tenebras, idest de gloria mundana in oblivionem. Cessante autem fama eius et corpore consumpto per mortem, iam nihil ipsius remanebit in mundo, quia Baldath et socii eius opinabantur quod anima non remaneret post mortem: et de orbe transferet eum, ut scilicet nihil eius in mundo remaneat. Sed quia parentes etiam in filiis vivunt, ideo ad hoc excludendum subdit non erit semen eius, quia filii ipsius morientur, neque progenies in populo suo, quia nec nepotes aut pronepotes remanebunt, nec etiam aliqui ad ipsum pertinentes, unde subdit nec ullae reliquiae in regionibus eius, idest nec consanguinei nec domestici per quos de ipso memoria habeatur.
283. Quis autem effectus ex hoc sequatur in cordibus aliorum, ostendit cum subdit in die eius, quae scilicet est dies perditionis ipsius, stupebunt novissimi, idest minores de populo, prae nimia admiratione, non valentes considerare quomodo tanta gloria peccatoris subito in nihilum sit redacta; et quantum ad maiores subdit et primos invadet horror, timentes scilicet ne eis eveniat simile. Et videtur hoc induxisse ad respondendum ei quod Iob supra XIV 21 dixerat sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget, attamen caro eius dum vivit dolebit, ex quo videbatur Iob comminationes amicorum vel promissiones de eventibus futuris contingentibus post mortem confutasse; sed hic Baldath respondet quod huiusmodi infortunia quae post mortem accidunt, etsi mortuus non cognoscat, infliguntur tamen a Deo—huiusmodi poenae—propter correptionem aliorum.
284. Et quia praemiserat quasdam poenas peccatoris ad viam praesentis vitae pertinentes, quasdam vero ad finem viae, scilicet ad mortem vel ad ea quae post mortem eveniunt, ideo quasi epilogando subdit haec ergo sunt tabernacula iniqui, idest processus eius in via praesentis vitae: tabernaculis enim viatores utuntur; quantum autem ad ultimum finem qui est quasi terminus motus, subdit et iste locus eius qui ignorat Deum, vel per infidelitatem vel per inoboedientiam.