Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 21: Responsio Secunda Iob ad Sophar

Lectio 1: Cur mali vivunt?

21:1 Respondens autem Iob dixit:
21:2 Audite, quaeso, sermones meos et agetis paenitentiam;
21:3 sustinete me ut et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete.
21:4 Numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari?
21:5 Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro.
21:6 Et ego quando recordatus fuero perstupesco, et concutit carnem meam tremor.
21:7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt confortatique divitiis?
21:8 Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
21:9 Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.
21:10 Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo.
21:11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
21:12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
21:13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
21:14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus;
21:15 quid est Omnipotens ut serviamus ei, et quid nobis prodest si adoraverimus eum?
21:16 Verum tamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium eorum longe sit a me.
21:17 Quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui,
21:18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit.
21:19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet:
21:20 videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
21:21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, aut si numerus mensium eius dimidietur?

311. Respondens autem Iob dixit: audite, quaeso, etc. Quia Sophar in praemissis verbis quantum ad aliquid iam sententiae Iob consenserat ut poneret peccata puniri post mortem, quamvis adhuc in hoc suam sententiam retineret quod etiam in vita ista peccata temporaliter puniuntur, erectus fuit Iob in spem convertendi eos totaliter ad veram sententiam, et ideo primo humiliter inducit eos ad attentionem, cum dicit audite, quaeso, sermones meos. Et quia hactenus cum quadam irrisione eius verba audierant, subdit et agite paenitentiam, scilicet de hoc quod verba mea irrisistis vel quod veritati contradixistis; et quia iam omnes bis locuti estis, sustinete me ut et ego loquar, respondendo scilicet ad ea quae ultimo proposita sunt. Et ne antequam audirent iudicium condemnationis proferant, subdit et post mea, si videbitur, verba ridete, quasi dicat: si iudicatis meam hanc sententiam derisibilem esse; prius tamen meam responsionem audiatis, quae si vobis non satisfaciat postea poteritis iustius irridere. Et ne videantur eius verba despicienda fore, ostendit quod de magnis locuturus est, scilicet de divinis iudiciis non de humanis, unde subdit numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari? Quasi dicat: si ad hoc tenderet meae disputationis intentio ut inquirerem an aliquis homo iuste vel iniuste me afflixerit, qualitercumque hoc accidisset, merito tristitia carerem;

sed disputatio mea tendit ad inquirendum quomodo hoc iusto Dei iudicio acciderit. Et quia de magna re est ista disputatio, est audienda attente, unde dicit attendite me; est etiam audienda non leviter et cum irrisione sed magis graviter et cum stupore, unde subdit et obstupescite; est etiam audienda silenter et sine mussitatione, unde subdit et superponite digitum ori vestro. Et ne videatur hoc iactanter dicere quasi ad deferendum honorem suae auctoritati, ostendit se etiam in altitudine huius quaestionis stupere, unde subdit et ego quando recordatus fuero perstupesco, ne scilicet in tanta quaestione in aliquo a veritate deficiam aut irreverenter de divinis iudiciis loquar; timor autem iste non sistit in mente sed pervenit usque ad carnem, unde subdit et concutit carnem meam tremor: ex vehementi enim animi passione etiam caro immutatur.

312. Quibus praemissis sufficientibus ad attentionem excitandam, procedit ad quaestionem; et quia Sophar dixerat quod prosperitates malorum, si quae sunt, brevi finiuntur et in malum eis vertuntur, ideo haec statim Iob improbat dicens quare ergo impii vivunt, scilicet diu? Quasi dicat: si impius sic, velut avis avolans et velut visio nocturna, cito transit, unde est quod multi impii habent vitae diuturnitatem? Item si gaudium hypocritae est ad instar puncti et eius ascensus cito deicitur, quare sublevati sunt, idest in honoribus promoti? Item si divitias quas devoravit evomit, quare sunt confortati divitiis, idest quare eorum divitiae sunt eis confirmatae? Contra hoc etiam quod dixerat filii eius atterentur egestate, dicit semen eorum permanet coram eis, idest filii, eis videntibus, perseverant; et idem subiungit de aliis personis coniunctis dicens propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum; per quod duplicem prosperitatem designat, quia nec eorum propinqui subtrahuntur per mortem, quod significat in hoc quod dicit permanet, nec elongantur per exilium vel aliquid huiusmodi, quod designat per hoc quod dicit coram eis et in conspectu eorum.

313. Deinde prosequitur per partes praemissam prosperitatem impiorum, primo quidem quantum ad ipsos, praemittens immunitatem a malo cum dicit domus eorum, idest familiae eorum cum necessariis rebus, securae sunt, scilicet ab insultu hostium, et pacatae, idest carentes interna dissensione; et etiam immunes sunt a divino flagello, et quantum ad hoc subdit et non est virga Dei super illos, quia scilicet pro peccatis suis non corriguntur in hac vita. Et subiungit de multiplicatione bonorum, quia scilicet bona eorum non sunt sterilia nec fructu suo privantur, et hoc manifestat in specie boum qui apud antiquos acceptissimi erant propter agriculturam. Unde dicit bos eorum, idest vacca, concepit, per quod tollitur sterilitas, est autem conceptio primum in fructificatione animalium; secundum est formatio fetus concepti in ventre et perductio ad perfectum, quod impeditur per aborsum, et quantum ad hoc dicit et non abortivit; tertium autem est partus, et quantum ad hoc dicit vacca peperit, idem significans nomine bovis et vaccae, et utitur utroque vel propter ornatum sermonis vel propter necessitatem metri; quartum autem est educatio prolis, et quantum ad hoc subdit et non est privata fetu suo, morte scilicet praeoccupante.

314. Consequenter autem subdit de prosperitate quantum ad filios, circa quod primo ponit prolis multitudinem cum dicit egrediuntur, scilicet in plateis ambulantes, non praeventi morte, quasi greges parvuli eorum, scilicet in multitudine et mutua concordia;

secundo ponit eorum incolumitatem cum subdit et infantes eorum exultant lusibus, quasi non gemunt infirmitatibus;

tertio ponit eorum disciplinam qua apud antiquos liberi instruebantur in musicis, unde dicit tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi, quasi instructi ad hoc quod et ipsi convenienter musica utantur et alios audiendo prudenter iudicent.

315. Sed ne aliquis dicat quod haec eorum prosperitas modicum durat ad instar puncti, contra hoc subdit ducunt in bonis dies suos, quasi dicat: omnes dies vitae suae in prosperitate peragunt. Necesse est autem ex communi condicione quod finaliter sentiant mortem, sed tamen hanc patiuntur absque praecedenti angustia, unde subdit et in puncto ad inferna descendunt, idest in mortem: omnes enim antiqui ante redemptoris adventum, de quo supra locutus fuerat, ad Inferna descendebant; sed quidam adversitatibus pressi in vita, non subito sed per multas amaritudines ad Inferna descendebant, sicut Iacob dixit Gen. XXXVII 35 descendam ad filium meum lugens in Infernum; sed illi qui prosperitate vigent usque ad mortem quasi in puncto usque ad Inferna descendunt.

316. Posset autem responderi quod impii inter multa mala quae faciunt, meruerunt a Deo prosperitatem terrenam vel eum amando vel cognoscendo vel ei qualibuscumque operibus serviendo vel saltem bona temporalia ab ipso petendo, sed hoc excludit subdens qui dixerunt Deo, scilicet ex corde proposito quasi ex certa malitia peccantes: recede a nobis, quod pertinet ad defectum amoris, scientiam viarum tuarum nolumus, quod pertinet ad defectum cognitionis per ignorantiam affectatam: viae autem Dei dicuntur praecepta et iudicia eius quibus ab ipso disponimur; quis est omnipotens ut serviamus ei? Quod pertinet ad defectum bonorum operum provenientem ex Dei contemptu, et quid nobis prodest si adoraverimus eum? Quod pertinet ad contemptum petitionis propter defectum spei.

317. Sic ergo evidentissime confutavit eorum sententiam, ostendens quod prosperitas temporalis non semper est praemium virtutis nec adversitas temporalis est poena peccati, quia impii frequenter prosperantur in hac vita nihil boni merentes a Deo, et cum hoc nullas graves adversitates patiuntur. Posset autem aliquis obicere: si malis prospera eveniunt et adversitatibus carent, ergo nulla est ratio a malitia declinandi, unde Eccl. IX 3 dicitur eadem cunctis eveniunt, unde et corda filiorum hominum implentur malitia; sed huic obiectioni respondet dicens verum tamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium eorum longe sit a me. Circa quod sciendum est quod in manu hominis, idest in potestate ipsius, sunt quaedam bona, scilicet voluntaria virtutum opera quorum est dominus per liberum arbitrium gratia Dei iuvatum, et ideo huiusmodi bona semper possunt retinere virtuosi quandiu volunt, et propter hoc consilium sectandi huiusmodi bona est acceptandum; sed bona temporalis prosperitatis non sunt in potestate habentium ut possint ea acquirere vel retinere cum volunt, et ideo abiciendum est eorum consilium quo Deum et iustitiam contemnunt ut prospere vivant, quia per hoc non possunt assequi quod intendunt sed quandoque adversitatibus premuntur.

318. Est autem considerandum ulterius quod adversitas impii gravior est quam iusti, quia cum iustus adversitatem patitur temporalem remanet ei fulcimentum virtutis et consolatio in Deo, unde non totaliter dissipatur; sed malis, amissis temporalibus bonis quae sola sibi quaesierunt, nullum remanet fulcimentum: unde subditur quotiens lucerna, idest prosperitas, impiorum extinguitur, idest finitur, et supervenit eis, scilicet divino iudicio, inundatio, idest gravis tempestas adversitatis, et quotiens Deus dividit, idest sub certa mensura distribuit, dolores, idest afflictiones aliquas, furoris sui, idest ex eius furore provenientes, erunt, impii scilicet, sicut paleae ante faciem venti, quae scilicet propter levitatem resistere non possunt vento, et sicut favilla, quae scilicet remanet ligno combusto, quam turbo dispergit, quia scilicet non habet humorem ut simul se teneat: ita etiam impii, veniente adversitate, resistere non possunt quia carent fulcimento divinae spei, et per diversas cogitationes disperguntur carentes humore virtutis.

319. Et post hoc subdit de adversitate quantum ad filios cum dicit Deus servabit filiis illius dolorem patris, quia scilicet poena patris pertingit usque ad filios imitatores paternae malitiae. Nec differetur hoc usque post mortem patris sed vivente et cognoscente patre hoc erit, unde subdit et cum reddiderit, scilicet Deus poenam filiis, tunc sciet, scilicet pater, unde subdit videbunt oculi eius interfectionem suam, idest filiorum suorum, vel quamcumque adversitatem, et in hoc ipso de furore Omnipotentis bibet, quia hoc ipsum pertinet ad poenam patris quod filii eo vivente puniuntur, non autem si punirentur post eius mortem, unde subdit quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? Idest non affligeretur a futuris infortuniis posterorum, maxime cum peccator post mortem hoc ignoret, sicut supra XIV 21 dictum est sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget; aut etiam quid pertinet ad eum si numerus mensium eius dimidietur: non potest de hoc dolere in vita quia hoc ignorabat futurum.