Lectio 1: Iob Deum vocat
17:1 Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum.
17:2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
17:3 Libera me et pone iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me.
17:4 Cor eorum longe fecisti a disciplina, propterea non exaltabuntur.
17:5 Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum eius deficient.
17:6 Posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum suum coram eis.
17:7 Caligavit ad indignationem oculus meus et membra mea quasi in nihilum sunt redacta.
17:8 Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
17:9 Et tenebit iustus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
268. Spiritus meus attenuabitur, etc. Ostenderat superius Iob multiplicitatem suae afflictionis et mentis humilitatem et innocentiam et vitae irrevertibilis brevitatem ex qua verbositas amicorum eius convincebatur, et ideo in hoc capitulo intendit manifestare praemissa et finaliter eorum ignorantiam concludere.
Primo autem incipit manifestare quod dixerat de processu vitae humanae, et praemittit causam brevitatis vitae, cum dicit spiritus meus attenuabitur: vita enim corporis est per vitales spiritus qui a corde ad omnia membra diffunduntur, qui quandiu in corpore durant corpus vivit; sed quando virtus caloris naturalis incipit debilitari in corde, huiusmodi spiritus minuuntur, quam quidem diminutionem et debilitationem per spiritus attenuationem designat. Et huius causae subiungit effectum dicens dies mei breviabuntur: debilitas enim vitalis spiritus abbreviat dies vitae. Et ne aliquis crederet quod attenuatus spiritus iterum roborandus esset secundum speciem huius vitae mortalis, ad hoc excludendum subdit et solum mihi superest sepulcrum, quasi dicat: finitis huius brevibus vitae diebus, nihil de praesenti vita mihi relinquitur nisi sepulcrum et ea quae sepulcro conveniunt.
269. Deinde alio modo consolationis eorum vanum ostendit: consolabantur enim eum dicentes huiusmodi adversitates propter peccata ei provenisse, de quibus si paeniteret ad prosperitatem rediret; sed ipse hoc excludens dicit non peccavi, quia scilicet non habebat conscientiam remordentem de aliquo gravi peccato propter quod tantas adversitates incurrisset, unde et infra XXVII 6 dicit neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea et ideo non est contra id quod dicitur I Ioh. I 8 si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et per hoc exprimit quod supra dixerat de sua innocentia haec passus sum absque iniquitate manus meae. Subdit autem et in amaritudinibus moratur oculus meus; pluraliter autem dicit amaritudinibus, propter multiplices adversitates quas supra enumeravit; dicit autem moratur, quia quamvis inter amaritudines se humiliaverit saccum consuens super cutem suam, adhuc tamen amaritudines perseverant;
attribuit autem amaritudines oculo propter fletum, de quo supra dixerat facies mea intumuit a fletu, et iterum ad Deum stillat oculus meus, quia sic oculus eius flebat inter amaritudines quod ad solum divinum auxilium intendebat, et ideo hic subditur libera me: intelligebat enim se ab eo solo liberari posse qui eum apud iniquum concluserat. Non autem sic se liberari ab adversitate petebat sicut qui post adversitatem prosperitatem terrenam assequuntur, sed petit ut ad celsitudinem spiritualem perducatur, unde subdit et pone me iuxta te: quia enim Deus est ipsa essentia bonitatis, necesse est ut qui iuxta Deum ponitur a malo liberetur. Ponitur autem homo iuxta Deum inquantum ei mente appropinquat per cognitionem et amorem, sed hoc quidem imperfecte contingit in statu viae in quo homo impugnationes patitur, et quia est iuxta Deum positus ab eis non superatur; perfecte autem homo mente iuxta Deum ponitur in statu ultimae felicitatis in quo impugnationes iam pati non potest, et hoc est quod desiderare se ostendit dicens et cuiusvis manus pugnet contra me, quia scilicet quantumcumque aliqui me velint impugnare, si iuxta te perfecte positus fuero nullius impugnatio me molestabit: hoc est ergo in quo Iob inter amaritudines consolationem habebat, sperans se iuxta Deum ponendum ubi impugnationes timere non posset.
270. Hanc autem spiritualem consolationem ipsius Iob amici eius verbosi non intelligebant, et ideo subdit cor eorum longe fecisti a disciplina, scilicet tua spirituali, per quam doces spiritualia bona contemptis temporalibus sperare; et quia in solis temporalibus et infimis rebus spem ponunt, ad spiritualem altitudinem pervenire non possunt ut iuxta Deum ponantur, et hoc est quod subdit propterea non exaltabuntur. Et ex hoc quod longe facti sunt a disciplina spirituali, procedit quod sola temporalia Eliphaz Iob in consolationem promittebat, et hoc est quod subdit praedam pollicetur sociis, idest temporalium adeptionem quae uni advenire non possunt nisi alio amittente, unde temporalium acquisitio depraedationi assimulatur. Non est autem hoc universaliter verum ut post poenitentiam homines temporalem prosperitatem recuperent, quia nec boni semper temporali prosperitate florent, unde subdit et oculi filiorum eius deficient; filios eius dicit illos qui eius promissioni credentes ex bonis quae agunt temporalia sperant, sed dum ea non assequuntur oculi eorum deficiunt, quasi a spe sua decidentes. Sicut autem bene agentibus temporalia Eliphaz promittebat, ita etiam omnes adversitates temporales propter peccata eius qui patitur asserebat provenire; et quia Iob multas adversitates passus erat, eum in exemplum apud vulgus ponebat, et hoc est quod subdit posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum suum coram eis, quia scilicet ad suam sententiam asserendam de causa adversitatum Iob in exemplum ponebat, ac si esset pro peccato punitus.
271. Pertinet autem ad iustorum zelum ut videntes per falsam doctrinam rectitudinem divinorum iudiciorum perverti indignentur,
et ideo Iob consequenter magnitudinem sui zeli ostendit dupliciter:
primo quid em per quandam mentis turbationem—ira enim per vitium oculum caecat, sed ira per zelum oculum turbat, ut Gregorius dicit—et ideo subdit caligavit ad indignationem oculus meus, scilicet rationis, cuius acies est per iram zeli turbata;
secundo per hoc quod ira per zelum etiam in corpore ex dolore quandam commotionem facit—unde dicitur I Mach. II 24 quod Mathathias videns Iudaeum idolis sacrificantem doluit et contremuerunt renes eius—, et ideo hic subditur et membra mea quasi in nihilum sunt redacta, inquantum scilicet per dolorem corpus hominis tabescere videtur. Posset autem aliquis credere quod ista oculi caligatio contra iustitiam esset et indignatio contra innocentiam,
et ideo ad hoc excludendum subdit stupebunt iusti super hoc, quasi diceret: etiam ad iustos pertinet ut videntes malorum doctrinam obstupescant, et hunc stuporem supra caligationem dixit. Sequitur autem et innocens contra hypocritam suscitabitur, quasi dicat: non est contra innocentiam si aliquis contra hypocritam perversorem verae doctrinae per zelum iustitiae indignatus concitetur. Et quia, ut dictum est, ira per zelum animum turbat sed non caecat, sic vir iustus stupet vel caligat ex zelo quod tamen a iustitia non recedit, et hoc est quod subdit et tenebit iustus viam suam, quia scilicet non deseret eam propter iram zeli: talis enim ira non praecedit rationem sed sequitur, et ideo non potest hominem a iustitia separare; utilis enim est ira per zelum quia facit hominem cum maiore animi fortitudine insurgere contra mala, et hoc est quod subdit et mundis manibus addet fortitudinem, concitatus scilicet per zelum, unde et philosophus dicit in III Ethicorum quod ira fortitudinem iuvat.