Lectio 2: Promissa amicorum vana sunt
16:21 Verbosi amici mei, ad Deum stillat oculus meus.
16:22 Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo!
16:23 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.
266. Verbosi amici mei, etc. Postquam Iob descripsit magnitudinem suae adversitatis et suam humilitatem et innocentiam, procedit ulterius ad improbandum vanam consolationem quam amici eius ei frequenter iterabant, scilicet de spe temporalis prosperitatis recuperandae, unde et Eliphaz supra dixerat numquid grande est ut consoletur te Deus et cetera. Unde huius consolationis vanitatem ostendere intendens, praemittit verbosi amici mei, quasi dicat: verba inania mihi promittunt; non enim in temporalibus recuperandis est consolatio mea sed in Dei fruitione adipiscenda, et hoc est quod subdit ad Deum stillat oculus meus, idest lacrimatur prae Dei desiderio, secundum illud Psalmi fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: ubi est Deus tuus?
267. Et ad expositionem eius quod dixerat subdit atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo. Iudicatur enim vir cum collega suo dum unus alteri praesentialiter adest et invicem sibi suas rationes promunt: desiderabat ergo Deo praesens existere et rationes divinorum operum et iudiciorum cognoscere, in quo felicitas humana consistit, in cuius spe erat eius consolatio, non in vanis amicorum verbis quibus recuperationem temporalis prosperitatis promittebant; et ideo ad ostendendam vanitatem huius promissionis subiungit ecce enim breves anni transeunt, quia scilicet homo brevi vivit tempore, ut supra XIII 1 dictum est; temporis autem vitae Iob iam transierat magna pars, unde breves anni ei restabant in quibus si esset prosperitas non magnam consolationem afferret propter temporis brevitatem. Fuerunt autem aliqui qui credebant hominem post mortem iterato ad praesentis vitae cursum redire, et sic videri posset quod in spe terrenae prosperitatis recuperandae saltem in illa futura vita, posset Iob consolationem habere; et ideo ad hoc excludendum subdit et semitam per quam non revertar ambulo: homo enim in hac mortali vita per aetatis processum tendit in mortem, nec in hoc processu iteratio potest esse, ut scilicet iterato homo sit puer et aetates huius vitae perambulet.