Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 17: Iob de Amicitia Dei Dependet

Lectio 2: Amici sui Iob ridet

17:10 Igitur vos omnes convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
17:11 Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.
17:12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
17:13 Si sustinuero, infernus domus mea est; in tenebris stravi lectulum meum.
17:14 Putredini dixi: Pater meus es; mater mea et soror mea, vermibus.
17:15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea? Et patientiam meam quis considerat?
17:16 In profundissimum infernum descendent omnia mea; putasne saltem ibi erit requies mihi?

272. Igitur vos omnes convertimini, etc. Postquam Iob proposuerat ea ex quibus sententia Eliphaz confutatur, hic colligit praemissa et ordinat ea ad propositum ostendendum. Et primo excitat attentionem dicens igitur, ex quo scilicet praedicta sunt vera, vos omnes, qui scilicet contra me convenistis et patres vestri, convertimini a vestris erroribus, et venite ad veritatem considerandam, qua perspecta patebit quantum a vera sapientia longe sitis, et hoc est quod subdit et non inveniam in vobis ullum sapientem, et hoc dicit ad reprimendam iactantiam Eliphaz, qui supra XV 9 dixerat quid nosti quod ignoremus etc., et iterum sapientes confitentur etc.

273. In hoc autem praecipue eorum insipientiam ostendere intendit quod ei consolationem temporalis prosperitatis promittebant, contra quod primo proponit tempus vitae suae iam in magna parte esse elapsum, et hoc est quod dicit dies mei transierunt. Deinde proponit mala quae patitur cum subdit cogitationes meae dissipatae sunt, idest impeditae a quieta contemplatione sapientiae propter acerbitatem corporalis doloris, et hoc est quod subdit torquentes cor meum, quia videlicet eius cogitationes a suavi consideratione veritatis erant deductae in amaritudinem qua cor torquebatur. Hoc autem tormentum cordis nec nox interrumpebat quae est tempus deputatum humanae quieti, unde subdit noctem verterunt in diem, quia videlicet propter praedictas cogitationes noctem ducebat insomnem sicut diem. Est autem gravius pati somni defectum in nocte quam in die, quia in die relevatur animus hominis ex hominum societate et lucis aspectu: et ideo dum nox ei esset insomnis desiderabat eam cito finiri, et hoc est quod subdit et rursum post tenebras spero lucem, idest spero quod lux diei post tenebras noctis rursus adveniat.

274. Sed quia Eliphaz eum inducebat ut omnia adversa patienter toleraret sub expectatione futuri, ideo consequenter ostendit quid sibi in futurum de temporalibus rebus residuum videatur, unde dicit si sustinuero, idest patienter portavero huiusmodi dolores, nihil mihi restat nisi habitatio sepulcri, et hoc est quod dicit Infernus domus mea est; vocat autem Infernum sepulcrum secundum opinionem eorum contra quos disputabat, qui non credebant animam hominis remanere post mortem sed solum corpus in sepulcro, quod vocabant Infernum quia infra terram situatur. Homo autem in sepulcro iacens tenebras patitur tum propter defectum sensus tum etiam propter defectum exterioris lucis, et ideo subdit in tenebris stravi lectulum meum. Sicut autem homo nascens a parentibus originem sumit ex qua cum eis affinitatem contrahit, ita post mortem in sepulcro iacens in putredinem et vermes resolvitur quae ex eius corpore generantur, et ideo subdit putredini dixi: pater meus es; mater mea et soror mea, vermibus, quasi dicat: cum nulla alia re temporali remanebit mihi affinitas in sepulcro nisi cum putredine et vermibus.

275. Ex his ergo quasi ad inconveniens deducens concludit dicens ubi est ergo nunc praestolatio mea? Quasi diceret: si propter expectationem temporalis prosperitatis consolarer, vana esset expectatio mea. Et iterum ad maius inconveniens deducit subdens et patientiam meam quis considerat? Quasi dicat: si sustinuero per patientiam, nihilominus non restat nisi sepulcrum et eius tenebrae, putredines et vermes; si ergo propter temporalia bona promerenda a Deo patientiam haberem, sequeretur quod Deus patientiam non consideraret, quod est abnegare providentiam. Et ne forte aliquis diceret quod etiam in sepulcro temporalis prosperitas sibi daretur a Deo, ideo hoc quasi irridens subdit in profundissimum infernum descendent omnia mea, idest quicquid meum est ad sepulcrum deducetur quod mihi solum superest; putasne saltem ibi erit requies mihi? Idest numquid ibi etiam debeo expectare prosperitatem terrenam? Manifestum est hoc ridiculum esse.