Lectio 2: Poena divina inevitabilis
15:14 Quid est homo ut immaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere?
15:15 Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu eius.
15:16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem.
15:17 Ostendam tibi, audi me, quod vidi narrabo tibi:
15:18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos,
15:19 quibus solis data est terra, et non transibit alienus per eos.
15:20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
15:21 Sonitus terroris semper in auribus illius, et cum pax sit, ille insidias suspicatur.
15:22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
15:23 Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
15:24 Terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad proelium.
15:25 Tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est.
15:26 Cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est.
15:27 Operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet.
252. Quid est homo ut immaculatus sit, etc. Postquam Eliphaz reprehenderat Iob de hoc quod Deum ad disputandum provocaverat, quod videbatur ad praesumptionem sapientiae pertinere, nunc reprehendit eum de praesumptione iustitiae quia dixerat si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar.
Quod quidem Eliphaz impugnat, primo quidem ex fragilitate condicionis humanae per quam homo, et difficulter vitat peccatum, unde dicit quid est homo ut immaculatus sit? Et etiam difficulter operatur bonum, unde subdit et ut iustus appareat natus de muliere? Quia, ut dicitur Prov., in abundanti iustitia virtus maxima est, quae non videtur competere ei qui ex infirma re originem habet.
Secundo impugnat idem ex comparatione sublimiorum creaturarum, unde subdit ecce inter sanctos eius, idest angelos, nemo est immutabilis, scilicet per naturam propriam sed solum dono divinae gratiae, quin possit in peccatum deflecti; et caeli, qui tenent supremum locum puritatis inter corpora, non sunt mundi, in conspectu eius, idest per comparationem ad ipsum, quia sunt materiales et corporei et mutabiles.
Tertio impugnat idem ex propria condicione ipsius Iob, quasi a maiori concludens: quanto magis abominabilis, per peccatum, et inutilis, per defectum iustitiae, homo qui bibit quasi aquam iniquitatem, idest qui pro nihilo et absque aliqua observatione iniquitatem committit; qui enim bibit vinum cum aliqua observatione bibit ne inebrietur, quod in potu aquae non observatur: in hoc ergo ipsum Iob notat quod de facili ad iniquitatem declinaret, sicut aliquis de facili et in promptu habet quod aquam bibat.
253. Ostendam tibi, audi me, etc. Postquam Eliphaz reprehenderat Iob quod Deum ad disputationem provocaverat et quod de sua iustitia praesumebat, nunc reprehendit eum de verbis quae disputando dixerat, et praecipue de illis arbitraris me inimicum tuum; contra folium quod vento rapitur ostendit potentiam tuam, et posuisti in nervo et cetera.
Et primo excitat attentionem dicens ostendam tibi, scilicet illud quod a Deo quaerebas, audi me attente; unde autem ostendere possit, manifestat subdens quod vidi, scilicet ex proprio intellectu inveniens, narrabo tibi; et iterum non erubescam dicere quod ab aliis audivi, eos in auctoritatem inducens, quia sapientes confitentur et non abscondunt patres suos, a quibus scilicet sapientiam perceperunt: hoc enim insipientium et superborum est ut quae ab aliis acceperunt sibi ascribant.
Et quare non sint abscondendi, ex eorum dignitate ostendit cum subdit quibus solis data est terra; et potest hoc indifferenter et sub eodem sensu referri vel ad sapientes vel ad patres sapientum, quos vult intelligi etiam sapientes: sapientibus enim solis terra data esse dicitur quia bonorum terrenorum ipsi sunt domini, utentes eis ad suum bonum, insipientes autem utuntur eis ad suum damnum, secundum illud Sap. XIV 11 creaturae factae sunt in muscipulam pedibus insipientium. Et iterum ad eorundem dignitatem ostendendam subdit et non transibit alienus per eos, quia videlicet hi qui sunt a sapientia alieni consortio sapientum annumerari non possunt; vel quia sapientes ab extraneis non suppeditantur: per illos enim alienus transire dicitur qui ab aliquo alieno vincuntur et subiciuntur.
254. Postquam ergo auditorem attentum reddiderat, iam contra verba Iob disputantis respondere conatur, ex quibus duo intellexit:
primo quidem quod Iob in angustia et timore vivebat, quasi Deo eum persequente et insidias ei ponente, quia dixerat arbitraris me inimicum tuum et observasti omnes semitas meas;
secundo quia de sua consumptione credebat eum dubitare, quia dixerat scribis contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae: primo ergo loquitur contra primum et secundo contra secundum, ibi habitabit in civitatibus desolatis. Ostendit ergo primo ex qua radice praedicta suspicio in corde Iob oriatur: quia ex eius impietate et voluntate nocendi, unde dicit cunctis diebus suis impius superbit, idest extollitur contra Deum et in nocumentum hominum. Dies autem suos dicit non dies vitae eius sed dies potestatis vel prosperitatis; sed quia voluntas nocendi est homini a se ipso, potestas autem a Deo, non potest scire quanto tempore ei detur potestas implendi suam impiam voluntatem, unde subditur et numerus annorum incertus est tyrannidis eius. Et ex ista incertitudine sequitur suspicio et timor, quam consequenter describit dicens sonitus terroris semper in auribus illius, quia scilicet ad quemlibet rumorem timet aliquid contra se parari, quasi de nullo confidens, propter quod subdit et cum pax sit, ille insidias suspicatur, idest cum nullus contra eum aliquid moliatur, ipse tamen de omnibus formidat propter suam impiam voluntatem qua paratus esset omnibus nocere.
255. Cum autem aliquis de aliquibus suis inimicis timet, potest sperare liberationem, etiam si ad horam succumbat, per adiutorium amicorum; sed ille qui de nullo confidit sed de omnibus timet, non potest sperare quod post oppressionem relevetur, et ideo subdit non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, idest de statu adversitatis in statum prosperitatis, circumspectans undique gladium, idest ex omni parte inimicos sibi imminere videns; et hoc specialiter dicit propter hoc quod Iob dixerat quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea, per quod intellexit Eliphaz Iob desperare de sua liberatione.
Contingit autem quandoque quod aliquis tyrannus etsi ab omnibus extraneis timeat, habet tamen aliquos familiares et domesticos cum quibus secure conversatur; sed quando est superabundans malitia eius, etiam a domesticis suis timet cum quibus vivit, unde sequitur cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies, idest mortis, quasi dicat: non solum insidias suspicatur in actibus exterioribus in quibus necesse habet cum extraneis conversari, sed etiam in actibus domesticis comedendo et bibendo et huiusmodi, a domesticis suis mortem sibi parari credens. Et cum ipse sic timeat de omnibus, non quiescit sed contra eos quos timet semper aliquid machinatur, et sic crescit ei timoris occasio, unde subdit terrebit eum tribulatio, scilicet ab aliis sibi imminens, et angustia vallabit eum, scilicet per cordis timorem ex omni parte, sicut regem qui praeparatur ad proelium: rex enim qui praeparatur ad proelium sic angustiatur timore ne perdat quod tamen molitur inimicos destruere.
256. Quo autem merito in tantam miseriam timoris impius et tyrannus deveniat, ostendit subdens tetendit enim adversus Deum manum suam, contra Deum agendo, et contra omnipotentem roboratus est, idest potentia sibi data usus est contra Deum. Et quomodo contra Deum egerit, ostendit subdens cucurrit adversus eum erecto collo, idest superbiendo: per superbiam enim maxime homo Deo resistit cui per humilitatem subici debet, secundum illud Eccli. X 14 initium superbiae hominis apostatare a Deo; et sicut ille qui Deum diligit in via eius currere dicitur propter promptitudinem voluntatis ad serviendum ei, ita et superbus propter praesumptionem spiritus contra Deum currere dicitur. Superbia autem ex abundantia temporalium rerum oriri solet, et ideo sequitur et pingui cervice armatus est, scilicet contra Deum superbiendo: pinguedo enim ex abundantia humorum causatur, unde abundantiam temporalium significat. Sicut autem humilitas principium est sapientiae, ita et superbia sapientiae est impedimentum, unde sequitur operuit faciem eius crassitudo: per operimentum enim faciei impedimentum cognitionis designatur. Nec solum opulentia quae est superbiae causa in ipso invenitur, sed etiam ad collaterales eius derivatur, unde sequitur et de lateribus eius arvina dependet. Per quae omnia significare intendit quod Iob ex opulentia in superbiam incidit, per quam contra Deum se erexit et tyrannidem in homines exercuit, et ideo in hanc suspicionem devenit ut Deum sibi adversarium et insidiatorem suspicaretur.