Lectio 3: Finis infelix malorum
15:28 Habitabit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
15:29 Non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam.
15:30 Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
15:31 Non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit.
15:32 Antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescent.
15:33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum.
15:34 Congregatio enim hypocritae sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
15:35 Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et uterus eius praeparat dolos.
257. Habitabit in civitatibus desolatis, etc. Postquam ostendit Eliphaz angustias timoris quas impius patitur etiam in statu prosperitatis existens, nunc loquitur de amaritudinibus quibus in adversitatem deiectus consumitur, propter hoc quod Iob dixerat scribis contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae. Inter alias amaritudines primam ponit quod efficitur fugitivus; est autem fugitivorum consuetudo quod loca occulta et inhabitata quaerunt, et ideo dicit habitabit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae: huiusmodi enim loca consueverunt esse fugitivorum receptacula.
Secundam, quod suis divitiis spoliatur, unde dicit non ditabitur, ut scilicet de novo divitias acquirat, nec perseverabit substantia eius, ut divitias prius acquisitas retinere possit.
Tertiam ponit impossibilitatem recuperandi, dicens nec mittet in terra radicem suam: arbor enim si extirpetur et iterum plantetur, convalescit si in terram mittat radicem, sed si in terram radicem mittere non possit, non potest iterum convalescere. Et quasi hoc exponens subdit non recedet de tenebris, idest de statu adversitatis; et rationem non redeundi ad lucem assignat subdens ramos eius arefaciet flamma: arbor enim si extirpata fuerit, ramis virentibus adhuc remanet spes reparationis quia possunt inseri vel plantari, sed si rami comburantur, nulla spes ultra remanet recuperationis; rami autem hominis sunt filii et aliae personae coniunctae per quas homo interdum a statu adversitatis resurgit, sed filii Iob occisi erant et eius familia perierat; et ipsemet infirmitate oppressus erat, quod innuit subdens et auferetur spiritu oris sui, idest superbia verborum suorum, ut non posset aliquo modo recuperationem sperare, nec etiam a Deo quem superbia verborum offendit, unde subdit non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit, idest quod aliquo auxilio liberandus sit de tribulatione.
Quartam amaritudinem ponit abbreviationem vitae, unde subdit antequam dies eius impleantur peribit, idest morietur antequam perficiatur tempus aetatis eius, et manus eius arescent, idest eius filii et propinqui deficient. Et subdit exemplum dicens laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, quae quidem laesio ex frigore solet accidere, unde significat exteriorem persecutionem; et quasi oliva proiciens florem suum, quod solet accidere ex aliqua interiori causa, unde significat meritum adversitatis ex parte ipsius qui patitur. Unde de hoc merito subdit congregatio enim hypocritae sterilis, idest illa quae congregantur ab hypocrita infructuosa redduntur, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt: fit enim interdum ex divino iudicio ut ea quae male acquisita sunt de facili consumantur; et hoc dicit notans Iob de rapacitate et hypocrisi quasi propter huiusmodi peccata ei adversitas acciderit. Et addit tertium peccatum, scilicet dolositatem, unde sequitur concepit dolorem, idest praeexcogitavit in corde suo qualiter alii dolorem inferret; cuius quidem conceptus partus est nocumentum iniuste illatum, unde sequitur et peperit iniquitatem. Adiungit consequenter modum quo hoc perficiat dicens et uterus eius praeparat dolos: hypocritarum enim est non manifeste sed dolose aliis nocumentum inferre; per uterum autem cor intelligitur in quo fiunt conceptus spirituales, sicut in utero conceptus corporales.