Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 15: Nova Condemnatio Iob

Lectio 1: Superbia et presumptio Iob

15:1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
15:2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
15:3 Arguis eum verbis qui non est aequalis tui, et loqueris quod tibi non expedit.
15:4 Quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Domino.
15:5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
15:6 Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi.
15:7 Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus?
15:8 Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?
15:9 Quid nosti quod ignoremus? Quid intellegis quod nesciamus?
15:10 Et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
15:11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? Sed verba tua prava hoc prohibent.
15:12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?
15:13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore huiuscemodi sermones?

249. Respondens autem Eliphaz Themanites dixit, etc. Auditis verbis Iob, Eliphaz non ad profunditatem sententiarum eius respondet sed nititur ad calumniose reprehendendum aliqua verba a Iob prolata, secundum superficiem ipsorum verborum ea considerans et non secundum profunditatem intellectus eorum. Et primo quidem reprehendit hoc quod Iob dixerat in principio suae locutionis et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum,

in quo quidem de duobus eum notat:

primo quidem de inani gloria quia se ipsum commendat, et hoc est quod dicit numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens: in ventum enim loqui videtur qui ad gloriam captandam verba componit;

secundo autem de iracundia, propter hoc quod obiurgando loqui inceperat cum dixerat ergo vos estis soli homines etc., et ideo subdit et implebit ardore stomachum suum, idest iracundia animum suum?

250. Deinde reprehendit eum de hoc quod dixerat disputare cum Deo cupio, et iterum duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar etc.,

in quo quidem eum notat multipliciter:

primo quidem de superbia quia contra maiorem se contendit, et hoc est quod dicit arguis eum verbis qui non est aequalis tui;

secundo de stultitia quia Eliphaz talem disputationem nocivam reputabat, unde subdit et loqueris quod tibi non expedit, disputando scilicet cum Deo.

Et quare non expediat cum eo disputare, ostendit per hoc quod huiusmodi disputatio duo valde necessaria excludere videtur,

quorum primum est timor Dei: qui enim timet aliquem non praesumit cum eo contendere, unde etiam et Iob supra dixerat fortitudo tua non me terreat, et ideo Eliphaz hic subdit quantum in te est evacuasti timorem, quia scilicet conatus es a te timorem Dei excludere;

secundum est oratio ad Deum: non enim est eiusdem contendere cum aliquo et eum rogare, et ideo subdit et tulisti, idest abstulisti, preces coram domino, contra id quod supra Eliphaz dixerat quamobrem ego deprecabor dominum. Disputaverat autem Iob cum Deo non ex superbia sed ex fiducia veritatis, sed Eliphaz temerarie iudicavit hoc ex iniquitate procedere, unde subdit docuit enim iniquitas tua os tuum; et hoc ex effectu apparet quia blasphemas, unde sequitur et imitaris linguam blasphemantium. Blasphemans enim est qui Dei iustitiam negat, sed linguam blasphemantis imitari videtur qui cum Deo disputat de eius iustitia: disputare enim de aliquo videtur esse dubitantis de illo, dubitans autem propinquus est neganti.

251. Volens ergo Eliphaz contra disputationem Iob loqui, primo dicit quod Iob tam manifeste male locutus est quod non indiget alio reprehensore sed ipsa verba eius indicant eius malitiam, et hoc est quod dicit condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi, quasi dicat: non indigent verba tua alio respondente sed ipsa se interimunt.

Ostendit tamen multipliciter disputationem praedictam non fuisse convenientem:

primo quidem per comparationem eius ad omnes creaturas; si enim aliqua creatura cum Deo contendere posset, hoc praecipue competeret primae et excellentissimae creaturae: quod non conveniebat Iob, unde dicit numquid primus homo tu natus es et ante omnes colles formatus, ut ex hoc scilicet competat tibi pro toto humano genere vel pro tota creatura disputare cum Deo?

Secundo per comparationem ad Deum: ille enim potest cum aliquo de factis eius disputare convenienter qui cognoscit rationem qua ille cum quo disputat operatur,

quam quidem cognoscere potest dupliciter:

uno modo ut ab eo addiscens,

alio modo ut per superiorem sapientiam de factis alterius iudicans;

sed neutrum competit Iob in comparatione hominis ad Deum, et hoc est quod dicit numquid consilium Dei audisti, quantum ad primum, et inferior te erit eius sapientia, quantum ad secundum, ut sic cum Deo disputare possis?

Tertio per comparationem ad alios homines, quibus non magis sciens apparet ut ex fiducia maioris scientiae cum Deo disputare praesumat, unde dicit quid nosti, scilicet per fidem vel revelationem, quod ignoremus? Quid intelligis, naturali cognitione, quod nesciamus? Sed quia posset se Iob iactare de scientia accepta ab aliis, subdit et senes, scilicet dignitate scientiae et vitae, et antiqui tempore sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui, idest quam magistri tui a quibus scientiam accepisti vel, ad litteram, quam tui progenitores; per maiorem autem vetustatem maiorem sapientiam vult intelligi, quia per experimentum longi temporis aliquis sapientior redditur.

Quarto ex parte ipsius Iob ostendit disputationem eius cum Deo fuisse inconvenientem,

et primo quidem quia fuit ei nociva, explicans quod supra dixerat loqueris quod tibi non expedit, unde dicit numquid grande est ut consoletur te Deus? Quasi dicat: facile est Deo ut te ad statum prosperitatis reducat, quia ipse vulnerat et medetur, ut supra dixerat, sed verba tua prava hoc prohibent, quibus iram Dei magis contra te provocas.

Secundo ostendit quod fuit vana et superba, quasi exponens quod supra dixerat numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens? Unde subdit quid te elevat cor tuum, scilicet per superbiam, ut intantum de tua sapientia praesumas? Et signum superbiae ostendit subdens et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Cum enim aliquis aliqua magna et mirabilia considerat, in stuporem adducitur et exinde contingit quod oculos attonitos habet.

Tertio ostendit quod disputatio eius fuit praesumptuosa et impia, exponens quod supra dixerat arguis eum verbis qui non est aequalis tui, unde subdit quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones, quibus scilicet Deum ad disputationem provocas?