Lectio 5: Non potest ex inferno revenire
14:18 Mons cadens defluit et saxum transfertur de loco suo,
14:19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur: et homines ergo similiter perdes?
14:20 Roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret? Immutabis faciem eius et emittes eum?
14:21 Sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget.
14:22 Attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semet ipso lugebit.
246. Mons cadens defluit et saxum transfertur de loco suo, etc. Postquam Iob suam sententiam de futura resurrectione posuerat, hic probabilibus rationibus eam munit, et prima ratio sumitur ex comparatione hominis ad inferiores creaturas, quae totaliter consumuntur absque spe reparationis. Omnia enim quae generantur corruptioni subiecta sunt, unde et montes, licet videantur firmissimi, tamen ex certis causis post aliqua temporum curricula dissolvuntur, et hoc est quod dicit mons cadens defluit; saxa etiam, licet videantur fortissima, tamen vel per violentiam vel ex aliqua causa naturali exciduntur, et hoc est quod sequitur et saxum transfertur de loco suo; lapides etiam, licet videantur durissimi, tamen aquis excavantur, et hoc est quod subditur lapides excavant aquae; terra etiam, licet videatur stabilissima, tamen a sua dispositione paulatim immutatur, et hoc est quod subditur et abluvione paulatim terra consumitur. Inconveniens autem esset si esset eadem ratio corruptionis hominis et rerum praedictarum, et ideo concludit, quasi inconveniens, et homines ergo similiter perdes? Quasi dicat: non est conveniens quod similiter corrumpantur homines sicut aliae creaturae corporales; nam praedictae creaturae totaliter corrumpuntur, unde non reparantur eaedem numero; homo vero, licet corrumpatur secundum corpus, remanet tamen incorruptibilis secundum animam quae totum genus corporalium transcendit, ut sic remaneat spes reparationis.
247. Deinde inducit ad idem rationes sumptas ex proprietatibus hominis. In duobus autem excellit homo omnes inferiores creaturas, quorum unum est virtus operativa: est enim dominus sui actus per liberum arbitrium, quod nulli alii creaturae corporali competit, et secundum hoc homo est potentior qualibet creatura corporali, unde et aliis utitur propter se ipsum; aliud autem in quo excellit est cognitio intellectiva, quae cum sit in mente, aliquod tamen eius indicium apparet in corpore, et praecipue in facie quam habet homo valde diversam ab aliis animalibus; et ex his duobus apparet quod homo non sic corrumpitur sicut alia ut in perpetuum non sint. Quantum ergo ad primum horum dicit roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret? Quasi dicat: non est conveniens quod tantum robur homini praestiteris ad modicum tempus, sic quod postea in perpetuum non esset; stultum enim videretur si aliquis faceret fortissimum instrumentum ut ad modicam horam eo uteretur, et postea ipsum omnino proiceret; virtus autem cuiuscumque creaturae corporeae est determinata ad finitos effectus, sed virtus liberi arbitrii se habet ad infinitas actiones: unde hoc ipsum attestatur virtuti animae ad hoc quod in infinitum duret. Quantum autem ad secundum, scilicet ad intellectum, dicit immutabis faciem eius et emittes eum? Quasi dicat: non est conveniens quod tu faciem eius immutaveris, idest diversificaveris ab aliis animalibus, et tamen emittas eum a statu vitae in perpetuum non rediturum sicut alia animalia. Per faciem autem intellectiva cognitio accipi solet propter hoc quod est proprium rationalis creaturae; intellectualis autem cognitio non potest convenire nisi substantiae incorruptibili, ut a philosophis probatur.
248. Posset autem aliquis dicere quod, licet homo post mortem ad vitam non redeat, tamen non in perpetuum pertransit, inquantum quodammodo vivit in suis filiis: quod etiam verba Baldath sonant, cum supra dixit haec est laetitia viae eius ut rursum alii de terra germinentur. Sed hanc responsionem excludit Iob subdens sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget, quasi dicat: homo per intellectum capit aeternum bonum, unde et naturaliter ipsum desiderat; bonum autem quod est in successione filiorum non potest satiare appetitum intellectualem, si homo totaliter per mortem consumatur ut in perpetuum non sit, quia appetitus intellectualis non quiescit nisi in bono intellecto; bonum autem quod est in successione filiorum non intelligit homo neque dum vivit neque post mortem si totaliter desinat esse per mortem. Non ergo ad aeternitatem huius boni tendit appetitus intellectivus hominis sed ad bonum vel malum quod in se ipso habet, unde subdit attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semet ipso lugebit, ubi duplicem dolorem distinguit: unum quidem carnis in apprehensione sensus, alium autem animae ex apprehensione intellectus vel imaginationis qui proprie dicitur tristitia et hic luctus nominatur.