Lectio 2: Iob quaerit de Deo quae dolores habeat
13:13 Tacete paulisper ut loquar quaecumque mihi mens suggesserit.
13:14 Quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis?
13:15 Etiam si occiderit me in ipso sperabo; verum tamen vias meas in conspectu eius arguam,
13:16 et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita.
13:17 Audite sermonem meum et aenigmata percipite auribus vestris.
13:18 Si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar.
13:19 Quis est qui iudicetur mecum? Veniat! Quare tacens consumor?
13:20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
13:21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
13:22 Voca me et respondebo tibi, aut certe loquar et tu responde mihi.
13:23 Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi.
13:24 Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum?
13:25 Contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam? Et stipulam siccam persequeris?
13:26 Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae?
13:27 Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti,
13:28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea?
225. Tacete paulisper ut loquar, etc. Postquam Iob correxerat amicorum processum qui mendaciis divinam iustitiam defendere nitebantur, nunc procedit ad eorum falsa dogmata destruenda sub figura divinae disputationis, et primo petit audientiam quasi grandia dicturus, dicens tacete paulisper ut loquar quaecumque mihi mens suggesserit; hoc addit ne forte dicerent: tu inania loqueris et ideo non es audiendus, sed paulisper audire quicquid aliquis loquatur non est durum; vel hoc addit ad designandum quod non componendo mendacia vel adinveniendo dolos locuturus sit sed illud quod habet in mente.
226. Duo autem imposuerant Iob eius amici, scilicet impatientiam et iactantiam, quorum utrumque a se excludit ne videatur in sequenti disputatione vel ex ira vel ex superbia locuturus. Considerandum est autem quod impatientia contingit ex tristitiae superabundantia non moderatae per rationem, superabundans autem tristitia desperationem inducit; ex desperatione autem contingit quod homo salutem et corporis et animae parvipendit: ut ergo a se impatientiam excludat, dicit quare lacero carnes meas dentibus meis? Quasi dicat: nulla est ratio quare de corporis salute desperem per impatientiam ad modum eorum qui, desperantes de corporali vita, fame oppressi carnes suas comedunt; et iterum quare animam meam porto in manibus meis? Idest nulla est ratio quare salutem animae meae parvipendam: illud enim quod in manibus portatur de facili amittitur, unde videtur quod eius amissio non multum timeatur: quae enim aliquis amittere timet diligenter abscondit. Et rationem quare nec per impatientiam carnem lacerare debeat nec animam in manibus portare, subdit dicens etiam si occiderit me in ipso sperabo, quasi dicat: non credatis quod propter mala temporalia quae patior de Deo sperare cessaverim; si enim spes mea esset de Deo propter bona temporalia tantum, cogerer desperare—sicut supra dixit desperavi—, sed quia spes mea de Deo est propter bona spiritualia quae manent post mortem, etiam si me usque ad occisionem afflixerit spes quam de ipso habeo non cessabit.
Sed quia inordinata spes in praesumptionem degenerat, propter hoc subdit verum tamen vias meas in conspectu eius arguam, quasi dicat: non sic spero in ipso quasi ab ipso liberandus etiam si in peccatis perseveravero, sed quia me liberabit si peccata mea reprehendero, et hoc est quod subditur et ipse erit salvator meus, si scilicet peccata mea mihi displicuerint. Quare autem salvet eos qui in conspectu eius vias suas arguunt, ostendit subdens non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita, idest simulator qui cum sit iniquus se tamen iustum profitetur et vias suas non arguit coram Deo: unde non veniet in conspectu eius ut Deum videat in quo ultima salus hominis consistit, sicut infra magis exponet, veniet tamen in conspectu eius quasi ab eo iudicandus. Sic igitur non solum impatientiam a se exclusit sed etiam praesumptionem innocentiae, dum profitetur quod vias suas arguit coram Deo, ut sic omnis amicorum calumnia cesset.
227. Deinde ingressurus disputationem, primo reddit auditores attentos dupliciter:
uno quidem modo per occultationem dicendorum—cum enim ea quae dicenda sunt difficilia profitemur, auditores attentiores redduntur—, unde dicit audite sermonem meum et aenigmata percipite auribus vestris: aenigma dicitur sermo obscurus qui aliud praetendit in superficie et aliud interius significat;
alio vero modo ex certitudine veritatis eorum quae dicenda sunt, unde subdit si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar, quod quidem non dicit de iustitia vitae, cum supra dixerit vias meas in conspectu eius arguam, sed de veritate doctrinae de qua quasi in iudicio contendebatur; ille autem in iudicio invenitur iustus pro quo sententia fertur: unde cum aliquis disputando verum dicere demonstratur, quasi in iudicio iustus invenitur.
228. Postquam ergo auditores reddidit attentos, modum disputationis suae determinat: vult enim disputare quasi cum alio contendens, et hoc est quod subdit quis est qui iudicetur mecum, idest cum quo de veritate disputem? Veniat, idest ad disputandum accedat! Causam autem quare de veritate disputare intendit, subdit dicens quare tacens consumor? Homo enim per decursum praesentis vitae paulatim consumitur, et praecipue cum est infirmitati subiectus sicut erat Iob; tacens autem consumitur qui sic praesentem vitam decurrit quod tamen suae sapientiae per doctrinam nullum vestigium relinquit: ne ergo Iob hoc pateretur, disposuit non tacere de veritate ut consumptus corpore post mortem viveret in sua doctrina. Vel potest hoc ad aliam intentionem referri: cum enim aliquis dolorem quem in corde patitur exterius exprimit, quodammodo eius animus mitigatur, sed tacendo interius magis a dolore angustatur et quodammodo sua taciturnitate consumitur.
229. Quia ergo condisputatorem petierat dicens quis est qui iudicetur mecum? Et supra dixerat disputare cum Deo cupio, ex nunc loquitur quasi Deum habens praesentem et cum eo disputans. Videbatur autem disputatio hominis ad Deum esse indebita propter excellentiam qua Deus hominem excellit; sed considerandum est quod veritas ex diversitate personarum non variatur, unde cum aliquis veritatem loquitur vinci non potest cum quocumque disputet; certus autem erat Iob quod veritatem loquebatur sibi a Deo per donum fidei et sapientiae inspiratam, unde de veritate non diffidens petebat se divina fortitudine non premi, neque per mala praesentialiter illata neque per timorem inferendorum, et hoc est quod dicit duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar, quasi non timebo tecum disputare: timentes enim se abscondere solent a facie eorum quos timent. Quae autem sint ista duo ostendit subdens manum tuam longe fac a me, idest non me percutias per flagella praesentia; et fortitudo tua non me terreat, quantum ad flagella futura: his enim duobus modis potest impediri homo ne etiam veritatem quam certissime novit disputando defendere possit, dum vel molestatur in corpore vel sollicitatur in anima timore aut aliqua alia passione.
230. Est autem disputatio inter duas personas, scilicet opponentem et respondentem; ingrediens ergo disputationem cum Deo, dat ei optionem utramlibet personam eligendi vel opponentis vel respondentis, unde dicit voca me et respondebo tibi, quasi dicat: obicias et respondebo, aut certe loquar, obiciendo, et tu responde mihi; hoc autem dicit aenigmatice ostendendo paratum se esse ad utrumque, sive ad defendendam veritatem quam profitetur sive ad impugnandum quod contra veritatem diceretur. Primo autem Deo dat partes opponentis dicens quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea atque delicta ostende mihi. Ubi considerandum est quod amici Iob quasi causam Dei agentes contra Iob disputare videbantur, secundum illud quod supra dixit numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini?
Amici autem Iob hoc contra ipsum opponebant quod pro peccatis suis punitus erat: hoc igitur sibi a Deo obiciendum expetit dicens quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea atque delicta ostende mihi, quasi dicat: si sic est quod pro peccatis meis me affligis, ut amici mei pro te loqui conantes calumniantur, peto ut mihi ostendas pro quibus peccatis tam graviter me affligis. Unde non dicit quas habeo iniquitates sed quantas, quia si non est alia ratio adversitatum praesentium quam peccata hominum, ut amici Iob opinabantur, necesse est maxima esse peccata quae maximis afflictionibus puniuntur. Peccatorum autem quaedam sunt commissa quae contra praecepta legis negativa fiunt, quaedam omissa quibus praecepta affirmativa negliguntur;
committitur autem aliquid contra praeceptum legis tripliciter:
uno modo quia est in nocumentum proximi, ut furtum, homicidium et huiusmodi quae proprie iniquitates dicuntur, quia aequitati iustitiae quae est ad alium contrariantur;
alio modo secundum quod homo peccat in se ipso per deordinationem sui actus, ut apparet in peccatis praecipue gulae et luxuriae, et haec dicuntur peccata, quasi deordinationes quaedam hominis;
tertio modo committuntur aliqua directe contra Deum, ut blasphemiae, sacrilegium et huiusmodi, et haec propter sui gravitatem scelera dicuntur. Omissiones autem proprie nominantur delicta.
231. Deinde quasi tacente eo cui partes opponentis dederat, ipse partes obicientis assumit et inquirit de causis suae punitionis.
Et primo quia posset aliquis dicere quod Deus eum punivit quasi inimicum, hanc causam excludit dicens cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? Iniquum enim videtur quod aliquis alium sibi inimicum arbitretur absque causa; causa autem inimicitiae conveniens esse non potest nisi offensa: tunc igitur manifestum est quod Deus hominem inimicum sibi arbitratur quando eius peccata manifestantur; petiverat autem Iob sibi ostendi sua peccata, nec erant ei ostensa; non ergo apparebat ratio quare Deus sibi inimicaretur, et hoc est quod insinuat dicens cur faciem tuam abscondis, quasi latenter et ex ratione occulta eum odio habens? Facies enim hominis odientis aperta est quando rationem sui odii non occultat.
232. Secundo quia posset aliquis dicere quod Deus eum punivit ut in ipso ostenderet suam potentiam, hanc etiam causam excludit dicens contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam? Non enim conveniens est quod aliquis fortissimus suam potentiam velit ostendere in re debilissima; comparatur autem humana condicio folio quod vento rapitur, quia et in se ipso homo fragilis est et infirmus sicut folium quod de facili cadit, et nihilominus decursu temporis et varietate fortunae ducitur ut folium vento: unde non videtur convenienter dici quod Deus ad hoc solum aliquem hominem puniat quod in eo suam potentiam ostendat.
233. Tertio quia posset aliquis dicere quod Deus punivit eum propter peccata quae in sua iuventute commisit, etiam et hoc excludit dicens et stipulam siccam persequeris? Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae? Homo enim in iuventute comparatur herbae virenti, sed in senectute comparatur quasi stipulae siccae: idem ergo videtur hominem in senectute punire pro peccatis adolescentiae ac si aliquis pro defectu herbae virentis desaeviret in stipulam. Sed considerandum est quod in hac inquisitione, ab hac sententia non recedit quod adversitates hominum ex divino iudicio inferuntur, ad quod significandum dicit scribis contra me amaritudines, ac si amaritudines, idest adversitates hominum, ex Scriptura divinae sententiae procedant.
234. Quarto quia posset aliquis dicere quod, licet Iob gravia peccata non commiserit, tamen aliqua peccata commisit sine quibus praesens vita non agitur, et pro his sic punitus est, hoc etiam excludit dicens posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti, qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea? Ubi considerandum est quod illi qui ponuntur in carceris nervo, sic ligantur quod a nervo divertere non possunt: sicut autem pes hominis constringitur nervo, ita processus hominis constringitur lege divinae iustitiae a qua divertere non licet, et hoc est quod dicit posuisti in nervo pedem meum. Ad divinam autem iustitiam pertinet ut facta hominum discutiat, non solum quid unusquisque faciat sed etiam quo animo vel quo fine, et ideo dicit observasti omnes semitas meas, quantum ad facta, et vestigia pedum meorum considerasti, quantum ad affectum facientis vel etiam quantum ad quascumque circumstantias operis. Irrationabile autem videtur quod Deus tantam diligentiam de actibus hominum habeat, si totaliter esse desinunt per corporis mortem: quae quidem quandoque est naturalis, quandoque autem violenta, unde de utraque subiungit dicens qui quasi putredo consumendus sum, quantum ad mortem naturalem, et sicut vestimentum quod comeditur a tinea, quantum ad mortem violentam, ac si dicat: si, ut amici mei suspicantur, non est alia vita nisi praesens quam homo amittit vel per modum putredinis vel per modum succisionis, irrationabile videretur quod Deus tanta districtione de actibus hominum curam haberet ut etiam pro minimis peccatis et negligentiis hominem puniret.
235. Et quia hoc quod ultimo dictum est magnam viam praestat ad inquisitionem veritatis, circa hanc manifestandam magis insistit, et quod de se singulariter dixerat generaliter ad totum genus humanum reducit.