Lectio 1: Admiratio de cura divina
14:1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
14:2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet.
14:3 Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium.
14:4 Quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es?
Homo natus de muliere, etc. Ubi primo exponit fragilitatem humanae condicionis: et quantum ad originem cum dicit homo natus de muliere, quasi de re fragili, et quantum ad durationem cum dicit brevi vivens tempore, et quantum ad condicionem cum dicit repletur multis miseriis, ubi quasi exponere videtur quod supra dixerat contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam?
236. Secundo excludit ea de quibus homo gloriari posset,
quorum primum est corporis pulcritudo qua pollet in iuventute: sed ista gloria nulla est quia cito transit ad modum floris, unde dicit qui quasi flos egreditur et conteritur, scilicet de facili;
secundum est fama quae diu non durat, unde dicit et fugit velut umbra: umbrae enim transeuntis nullum vestigium aut memoria manet;
tertium est potestas et virtus qua aliquis se et sua conservare conatur, et contra hoc dicit et numquam in eodem statu permanet.
Et possunt haec tria ad tria superiora referri: homo enim natus de muliere quasi flos egreditur et cito conteritur, sic autem brevi vivit tempore ut velut umbra fugiat cuius non restat vestigium, sic autem multis repletur miseriis ut si interdum prosperitate et gaudio potiatur numquam tamen in eodem statu permaneat.
237. Tertio admiratur diligentiam divinae providentiae circa hominem: mirabile enim videtur quod de re tam fragili et despecta Deus tantam curam habet.
Quamvis autem omnia divinae providentiae subsint, specialiter tamen sollicitudo divina circa hominem apparet in tribus:
primo quidem quantum ad hoc quod ei leges et praecepta vivendi dedit, et hoc tangit cum dicit et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, eo modo loquendi quo aliquis dicitur super aliquem oculos suos aperire cum eum dirigit et vias eius considerat;
secundo quantum ad hoc quod Deus hominem pro bonis praemiat et pro malis punit, et hoc tangit cum dicit et adducere eum tecum in iudicium;
tertio quantum ad hoc quod Deus eum virtutibus ornat quibus contra foeditates peccati se mundum conservat, et hoc tangit cum dicit quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Semen quidem hominis immundum est non secundum naturam sed secundum concupiscentiae infectionem; de hoc tamen immundo semine homo conceptus interdum mundus invenitur per virtutes. Sicuti autem de frigido facere calidum est eius quod per se calidum est, ita de immundo facere mundum est eius qui per se mundus est, et ideo subdit nonne tu qui solus es, scilicet vere et per te ipsum mundus? Puritas enim et munditia in solo Deo perfecte invenitur, in quo nec potentialitas nec defectus aliquis esse potest, unde quicquid quocumque modo mundum vel purum est, a Deo munditiam et puritatem habet.