Lectio 1: Perversitas amicorum Iob
13:1 Ecce haec omnia vidit oculus meus et audivit auris mea, et intellexi singula.
13:2 Secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum.
13:3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio,
13:4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum.
13:5 Atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes!
13:6 Audite ergo correctionem meam et iudicium labiorum meorum attendite.
13:7 Numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos?
13:8 Numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini?
13:9 Aut placebit ei quem celare nihil potest? Aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis?
13:10 Ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis.
13:11 Statim ut se commoverit, turbabit vos et terror eius inruet super vos.
13:12 Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae.
217. Ecce haec omnia vidit oculus meus, etc. Postquam ostenderat Iob quod per experimentum cognosci poterat divinae virtutis excellentia, quasi concludens subdit ecce haec omnia vidit oculus meus et audivit auris mea, quasi dicat: effectus praedictos, quibus divina fortitudo et sapientia ostenditur, partim visu partim auditu cognovi; nec in his sensibilibus effectibus mea cognitio requievit, sed ex eis ad intelligentiam veritatis ascendi, unde subdit et intellexi singula, quid scilicet singuli effectus demonstrarent circa Deum vel eius sapientiam vel intelligentiam vel consilium vel fortitudinem. Unde eorum iactantiam excludens, qua magnifica de Deo proponendo se Iob praeferre videbantur, subdit secundum scientiam vestram et ego novi, ea scilicet quae ad Dei magnificentiam pertinent, nec inferior vestri sum, quasi vel minus vel imperfectius ea cognoscens vel a vobis modo addiscens.
218. Sed quia Sophar excellentiam divinam proposuerat ad arguendum Iob de eo quod cum Deo disputare moliretur, subiungit sed tamen ad omnipotentem loquar, quasi dicat: quamvis intelligam ex diversis eius effectibus excellentiam divinae sapientiae et virtutis non minus quam vos, tamen per hoc rationabiliter a meo proposito non mutor quin Deum alloqui velim, motus cordis mei aperiendo ei qui est cordium scrutator et iudex, et ab eo qui totius veritatis est doctor veritatem exquirendo; unde subdit et disputare cum Deo cupio, non quidem ut eius iudicia improbare velim sed ut vestros errores destruam, quibus suppositis sequeretur quod esset iniustitia apud Deum, unde subdit prius vos ostendens fabricatores mendacii, quia hoc mendacium adinvenerant quod Iob iniquam vitam duxisset. In hoc autem mendacium devenerant propter hoc quod circa fidem qua Deus colitur errabant, credentes quod in hac vita tantum fieret meritorum ac poenarum retributio, et ideo subdit et cultores perversorum dogmatum: quicumque enim a vera Dei cognitione declinat, non Deum sed sua falsa dogmata colit. Non autem sic intelligendum est quod dicit prius vos ostendens, quasi prius in ordine sequentis doctrinae destructurus sit prava eorum dogmata et postmodum cum Deo disputaturus, sed quia dum cum Deo disputare intendit, hoc primum est in intentione sua ut eorum dogmata destruat.
219. Contingit autem quandoque ut aliqui aliqua probabilia licet falsa proponant, sed dum ea verisimiliter defendere nesciunt aut probare, in loquendo suam insipientiam manifestant, quod amicis Iob contingebat, et ideo subdit atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes! Quia hoc ipsum quod vestra falsa dogmata inconvenienter defenditis et probatis vos insipientes esse demonstrat. Quia ergo falsa dogmata proponitis et ad eorum manifestationem inconvenientia media assumitis, ideo correctione indigetis, et hoc est quod concludit subdens audite ergo correctionem meam, qua vestrum processum corrigam, et iudicium labiorum meorum attendite, quo vestra falsa dogmata condemnabo.
220. Primo autem intendit corrigere eorum inconvenientem processum. Quia enim ponebant bonorum et malorum operum praemia et poenas in hac vita retribui, ad iustitiam Dei defendendam oportebat quod quaedam mendacia assumerent: cum enim manifestum sit quosdam innocentes et iustos in hac vita adversitatibus premi, necesse erat eis iustis imponere crimina ad Dei iustitiam defendendam, et sic Iob quem afflictum videbant impietatis arguebant; non autem convenienti medio utitur qui veritatem per mendacia defendit, et ideo dicit numquid Deus indiget mendacio vestro? Quasi dicat: numquid necessarium est quod ad defendendum divinam iustitiam mendacia assumantur? Quod enim non potest nisi per mendacia defendi impossibile est esse verum. Cum autem aliquis contra manifestam veritatem mentiri nititur, cogitur aliquas dolosas et fraudulentas vias adinvenire ut mendacium aliqua fraude coloret; sic et isti cum contra iustitiam Iob quae omnibus manifesta erat mentiri conarentur, quibusdam dolis utebantur, ostendendo scilicet fragilitatem humanam quae facile labitur in peccatum et comparando eam ad divinam excellentiam, ut sic probabilius reputaretur Iob iniquum fuisse quam Deum esse iniustum, et ideo subiungit ut pro illo loquamini dolos? Quia quasi pro Deo dolos loquebantur, dum dolose impietatem Iob conabantur imponere ut Deum esse iustum defenderent.
221. Possent autem dicere se non dolose contra Iob aliquid dicere, sed hoc tantum dicere quod putabant. Ostendit ergo Iob quod si hoc verum esset, a dolositate excusati in aliud vitium labebantur, scilicet in acceptionem personarum, quae iustitiam iudicantis excludit. Est enim personarum acceptio si aliquis iustitiam alicuius quae apparet contemnit aut negat propter magnitudinem alterius, licet iustitiam eius non cognoscat; si igitur amici Iob eum esse iniquum iudicabant, videntes in eo iustitiam manifestam, ac sola divinae magnitudinis consideratione licet intelligere non possent secundum sua dogmata qualiter Iob iuste puniretur a Deo, in suo iudicio quo Iob condemnabant quasi Dei personam accipere videbantur. Et ideo subdit numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini? Quod signanter dicit quia ille pro aliquo iudicare nititur, qui eius iustitiam non cognoscit et tamen conatur qualescumque vias adinvenire ad hoc quod eius causam iustam esse ostendat.
222. Contingit autem quandoque quod aliquis alicuius causam fraudulenter defendens, ei placeat etiam si sit iustus, quod potest esse dupliciter: uno modo quia ignorat suam causam esse iniustam, unde placet ei quod ab aliquo defendatur, et hoc a Deo excludit dicens aut placebit ei, scilicet Deo, quod pro eo iniuste iudicare nitimini cum hoc ei non possit esse ignotum, propter quod subdit quem celare nihil potest? Alio modo quando ille cuius causa per fraudem defenditur fraudibus defendentis decipitur ut eius defensionem reputet esse iustam, et hoc etiam a Deo excludit subdens aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis? Sic igitur manifestum est quod divina bonitas et iustitia mendacio non indiget ad sui defensionem quia veritas sine mendacio defendi potest: ex quo etiam patet quod, si positis eorum dogmatibus hoc inconveniens sequitur quod iustitia Dei mendacio indigeat ad sui defensionem, manifestum fit dogmata proposita esse falsa.
223. Sed ulterius considerandum est quod ille qui ad ostendendam Dei iustitiam vel bonitatem mendacio utitur non solum rem agit qua Deus non indiget, sed etiam hoc ipso contra Deum vadit: cum enim Deus veritas sit, omne autem mendacium veritati contrarietur, quicumque mendacio utitur ad Dei magnificentiam ostendendam hoc ipso contra Deum agit. Et hoc manifeste patet per apostolum Cor., ubi dicit invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit si mortui non resurgunt; dicere ergo quod Deus mortuum suscitavit, si verum non sit, contra Deum est quamvis videatur divinae virtutis ostensivum, quia est contra Dei veritatem. Sic igitur qui ad Deum defendendum mendacium assumunt non solum praemium non accipiunt quasi ei placentes, sed etiam poenam merentur quasi contra Deum agentes, et ideo subdit ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis; et dicit in abscondito quia licet viderentur exterius causam Dei agere quasi Dei iustitiam cognoscentes, tamen in conscientiis eorum hoc erat quod nesciebant qua iustitia Iob punitus esset, et sic quantum ad cordis eorum absconditum faciem Dei accipiebant dum eius iustitiam falso defendere nitebantur.
224. Quomodo autem eos arguet, ostendit subdens statim ut se commoverit, turbabit vos, quasi dicat: vos quia modo adversitatem non patimini tranquilla mente de Dei iustitia disputatis, sed si super vos veniat tribulatio—quam commotionem Dei nominat eo modo loquendi quo punitio in Scriptura ira Dei nominatur—mens vestra conturbabitur, et praecipue cum in veritate solidata non sit. Et quia non alia bona vel mala reputabant nisi haec temporalia, dum a peccatis cavebant ne mala eis supervenirent, propter solum timorem praesentium malorum Deo servire velle videbantur, et ideo subdit et terror eius irruet super vos, quasi dicat: illud propter quod tantum Deum timetis vobis superveniet, scilicet adversitas praesens, secundum illud quod dicitur Prov. X 24 quod timet impius veniet super eum. Et quia ipsi vane Iob promiserant quod etiam post mortem in memoria hominum remaneret, ipse contrarium eis promittit quasi eos irridens, dicens memoria vestra comparabitur cineri: sicut enim cinis post consumptionem lignorum ad modicum durat, ita fama hominis post mortem cito pertransit, unde expectare famam post mortem vanum videtur. Promiserant etiam ei immunitatem et reverentiam quandam habendam ad eius sepulcrum post mortem, sed hoc etiam pro nihilo ducens contrarium eis promittit dicens et redigentur in lutum cervices vestrae, per cervices eorum potentiam et dignitatem designans, quas dicit esse redigendas in lutum, idest in rem contemptibilem et infirmam.