Lectio 3: Sicut infelices
3:20 Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt?
3:21 Qui expectant mortem et non venit, quasi effodientes thesaurum,
3:22 gaudentque vehementer cum sepulchrum invenerint.
3:23 Viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
3:24 Antequam comedam suspiro, et quasi inundantes aquae sic rugitus meus,
3:25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
3:26 Nonne dissimulavi? Nonne silui? Nonne quievi? Et venit super me indignatio.
66. Quare data est misero lux, etc. Postquam Iob vitam propriam detestatus fuerat multipliciter, nunc detestatur communiter totius humani generis vitam, tam quantum ad eos qui in prosperitate sunt quam quantum ad eos qui in adversitate, de quibus primo prosequitur quasi a manifestiori incipiens. Sciendum est autem quod in viventibus duo videntur esse praecipua, scilicet vivere et cognoscere. Et quidem ipsum cognoscere quamvis delectabilissimum sit et nobilissimum, tamen cognoscere ea quae hominem affligunt poenosum est, et ideo dicit quare data est misero lux? Quasi dicat: ad quid prodest homini miseriis subiecto quod lucem cognitionis habet, cum per eam consideret mala quibus affligitur? Vivere autem nobile est propter animam; quod si anima in amaritudine sit, ipsum vivere redditur amarum, et ideo dicit et vita his qui in amaritudine animae sunt, resume quare data?
Et quod inutiliter detur ostendit hac ratione quia contrarium eius desideratur a miseris, unde dicit qui, scilicet in amaritudine existentes, expectant mortem et non venit, scilicet tam cito sicut optant. Et ut ostendat quod expectant mortem non horrentes sed desiderantes eam, subiungit quasi effodientes thesaurum, qui scilicet magno desiderio accenduntur ut fodiendo ad thesaurum perveniant. Et quia desiderium cum completur gaudium parit, subiungit gaudentque vehementer cum sepulcrum invenerint, idest cum vident se pervenire ad mortem per quam sepulcrum inveniunt. Quidam autem hoc referunt ad eos qui thesaurum effodiunt, qui gaudent sepulcro invento, quia in sepulcris antiquis consueverunt thesauri inveniri; sed prima expositio melior est.
67. Et quia posset aliquis dicere quod vita etsi inutiliter detur miseris, utiliter tamen datur his qui in prosperitate sunt, ad hoc removendum subdit viro cuius abscondita est via, supple quare data est lux et vita? Viri enim via abscondita est quia nescitur quo status praesentis prosperitatis perveniat, dicitur enim Prov. XIV 13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat, et Ier. X 23 dicitur non est in homine via eius, Eccl. VII 1 quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua? Aut quis potest indicare quid post eum futurum sub sole sit? Quomodo autem sit via hominis abscondita exponit subdens et circumdedit eum Deus tenebris,
quod quidem multipliciter manifestum est:
quantum ad ea quae sunt ante et post, secundum illud Eccl. VIII 6 multa hominis afflictio quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio;
et quantum ad ea quae sunt iuxta, scilicet ad homines, secundum illud Cor. II 11 quis scit quae sunt hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est? Et quantum ad ea quae sunt supra, secundum illud Tim. ult. lucem habitat inaccessibilem, scilicet Deus, quem nullus hominum vidit sed nec videre potest, et in Psalmo dicitur quod posuit tenebras latibulum suum;
et quantum ad ea quae sunt infra, dicitur enim Eccl. I 8 cunctae res difficiles, non potest homo eas explicare sermone. Dicitur autem Deus hominem tenebris circumdedisse, quia Deus ei talem intellectum tribuit quod praedicta cognoscere non possit.
68. Ostenso igitur quod vita hominum difficilis est propter miseriam et amaritudinem hominum, haec quae communiter dixerat sibi adaptat, exprimens suam amaritudinem cum dicit antequam comedam suspiro; sicut enim risus gaudii signum est, ita suspirium amaritudinis animae: ostendit igitur ex modo suspirii suae amaritudinis modum. Suspirium igitur eius et tempestive incipiebat, dicit enim antequam comedam suspiro, et continuum erat et magnum, unde subdit et quasi inundantis aquae sic rugitus meus; sicut enim suspirium moderatae tristitiae signum est ita rugitus vehementis et quae vix tolerari potest. Hic autem rugitus aquae rugitui comparatur: aqua enim de facili movetur et murmuris sonum facit, sic et homo in magna afflictione constitutus ex levi memoria suae miseriae provocatur ad rugitum. Addit autem inundantis aquae ut ostendat suae amaritudinis continuitatem: aqua enim inundans continue movetur et sonum facit.
69. Sed quia animae amaritudo ex miseria nascitur, post amaritudinem animae de sua miseria subiungit dicens quia timor quem timebam evenit mihi. Et notandum est quod miseria hominis ad amaritudinem provocans in duobus consistere videtur:
in damnis rerum vel personae et in dehonorationibus. Quantum ergo ad primum dicit timor quem timebam evenit mihi, idest ea quae timebam mihi provenerunt, ubi magnitudo damnorum et poenarum exprimitur: quanto enim aliquis prudentior est, tanto in statu prosperitatis magis recogitat quae in adversitatis tempore sibi accidere possunt, secundum illud Eccli. XI 27 in die bonorum ne immemor sis malorum; magnam igitur miseriam Iob prudentissimus patiebatur dum sibi quae timuerat evenerunt.
Quantum autem ad secundum, scilicet ad dehonorationes, dicit et quod verebar accidit: est enim verecundia secundum philosophum timor inhonorationis; per hoc igitur ostendit quod ex magna gloria in multa opprobria et dehonorationes acciderat.
70. Solet autem aliquis miseriam et amaritudinem pati sed ex propria culpa, sed hoc removet Iob dicens nonne dissimulavi? Et sciendum est quod aliquis offendit unde poenam meretur a Deo dupliciter: uno modo quando ex iniuriis sibi illatis ultra modum provocatur ad vindictam, secundum quod dicitur in Psalmo si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis, hoc autem a se removet dicens nonne dissimulavi? Scilicet iniurias mihi factas; alio modo dum ipse alium primitus offendit vel verbis, et hoc removet dicens nonne silui? Quasi dicat: nulli contumeliosa aut iniuriosa verba protuli; vel factis, et hoc removet a se dicens nonne quievi? Impii enim quasi mare fervens quod quiescere non potest Is. LVII 20. Et quamvis innocens sim tamen venit super me indignatio, idest poena a Deo—ira enim in Deo non accipitur pro commotione animi sed pro punitioneo—in quo recognoscit adversitates huius mundi non absque divino nutu provenire.
71. Si quis igitur colligere velit quae in hac deploratione Iob dicta sunt, sciendum est tria in ea contineri:
primo enim ostendit sibi suam vitam esse taediosam,
secundo magnitudinem miseriae quam patiebatur, ibi antequam comedam etc.,
tertio ostendit suam innocentiam cum dicit nonne dissimulavi etc.