Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 3: Lamentatio Iob

Lectio 2: Iob quiscere in pace cum mortuiis vult

3:11 Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii?
3:12 Quare exceptus genibus, aut lactatus uberibus?
3:13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem,
3:14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines,
3:15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento.
3:16 Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
3:17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi fessi robore requiverunt.
3:18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non exaudierunt vocem exactoris.
3:19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.

63. Quare non in vulva mortuus sum, etc. Postquam diei nativitatis et nocti conceptionis suae maledixerat ut ostenderet initia suae vitae se abhorrere, nunc ostendit se abhorrere suam conservationem in vita, ut ex his manifestius ostendat quod vita eius est ei onerosa.

Est autem duplex status vitae: unus occultus quo concepti vivunt in utero, alius manifestus quo vivunt homines post nativitatem ex utero.

Quantum ergo ad primum statum dicit quare non in vulva mortuus sum?

Quantum ad secundum egressus ex utero non statim perii? Et de hoc secundo primo prosequitur.

Sciendum est autem quod exterior vita dupliciter tollitur: quandoque quidem ex aliquo nocumento supervenienti, vel intrinseco sicut est morbus, vel extrinseco sicut gladius aut aliquid huiusmodi, et ad hoc potest referri quod dixit egressus ex utero non statim perii? Quandoque vero ex subtractione necessarii subsidii, quod quidem est vel extrinsecum ut sunt vehicula, fomenta et alia huiusmodi adiumenta, et quantum ad hoc dicit quare exceptus genibus? Vel intrinsecum sicut est cibus, et quantum ad hoc dicit aut lactatus uberibus? His enim adminiculis indiget vita nati in sui primordio.

64. Et quia cum aliquis dicit quare hoc factum est? Dat intelligere hoc inutiliter esse factum, ideo consequenter ostendit inutile sibi fore se fuisse conservatum in vita, immo potius nocivum. Quod quidem ostendit primo quantum ad mala quae nunc patitur, dicens nunc enim dormiens silerem: mortem quidem somnum dicit propter spem resurrectionis, de qua postmodum plenius loquetur; per silentium autem intelligit quietem ab adversitatibus quas patiebatur, quasi dicat: si statim post ortum mortuus fuissem, his malis quae patior non inquietarer.

Secundo quantum ad bona quae primo habuerat; posset enim ei aliquis dicere: si in vita conservatus non esses, non habuisses bona quae olim habuisti, sed quasi ad hoc respondens ostendit quod nec propter illa bona vitae conservatio sibi fuisset optanda: nam etiam illi qui in tota vita sua maximis prosperitatibus florent hoc fine concluduntur, scilicet mortis;

hoc est ergo quod dicit et somno meo, idest morte, requiescerem, idest a vitae inquietudinibus immunis essem, cum regibus et consulibus terrae. Sciendum est autem quod eorum qui in dignitatibus constituti sunt, qui maxime prosperari videntur, intentio est vel ad voluptatibus fruendum, et quantum ad hos dicit qui aedificant sibi solitudines, ad litteram causa venationis vel aliarum voluptatum solitarii esse volentes; vel ad divitias congregandum, et quantum ad hos dicit aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento, quasi dicat: si statim mortuus essem post ortum, nihil nunc minus haberem quam habent illi post mortem qui in multis prosperantur. Considerandum est autem quod cum quiescere non sit nisi subsistentis, ex his verbis dat intelligere hominem secundum animam post mortem subsistere. Si autem aliquis obiciat quod huiusmodi reges aut principes de quibus loquitur forte non quiescunt sed sunt in poenis Inferni, vel etiam quod ipsi Iob in hoc fuit utilis vita quod sibi meritum acquisivit, advertendum est quod, ut supra diximus, Iob nunc loquitur ex persona sensualis partis, exprimens eius affectum, quae non habet locum nisi ad corporalia et praesentia bona vel mala.

65. Sic igitur postquam ostendit sibi desiderandum non fuisse quod post ortum conservaretur, consequenter ostendit sibi desiderandum non fuisse quod conservatus in utero perveniret ad ortum, explicans quod supra dixerat quare non in vulva mortuus sum. Considerandum est autem quod in vulva aliqui moriuntur ante infusionem animae rationalis quae sola immortalis est, et quantum ad hoc dicit aut sicut abortivum absconditum non subsisterem: ab huiusmodi enim abortivis fetibus nihil perpetuum remanet; aliqui vero moriuntur post infusionem animae rationalis, qui quidem post mortem subsistunt secundum animam sed lucem huius mundi non vident,

et quantum ad hoc dicit vel, supple sicut, qui concepti non viderunt lucem, scilicet vitae praesentis. Et quod hoc sibi fuisset optandum ostendit per hoc quod non esset subiectus malis huius vitae, unde dicit ibi, scilicet in statu quem habent qui concepti non viderunt lucem, impii cessaverunt a tumultu, scilicet quem aliis inferebant eos affligendo, quod refertur ad immunitatem a malo culpae; et ibi, scilicet in statu mortuorum, fessi robore, idest viri bellatores qui bella gerendo fatigati sunt, requieverunt, idest caruerunt huiusmodi labore quia, ut dictum est, non loquitur nunc nisi de quiete a malis praesentis vitae; potest etiam et intelligi de fatigatione in quocumque labore quem quis patitur sua fortitudine operando. Et illi qui fuerunt quondam vincti erunt ibi pariter sine molestia, idest sine priori angustia, pariter cum eis qui eos vinctos detinebant; et ibi homines oppressi angariis vel servitutibus non exaudierunt vocem exactoris,

secundum illud quod dicitur Is. XIV 4 quomodo cessavit exactor, quievit tributum. Et quod hoc sit verum ostendit per hoc quod subdit parvus et magnus ibi sunt pariter, quia parvitas et magnitudo est in hac vita secundum inaequalitatem prosperitatis terrenae, qua sublata remanent secundum naturam aequales; quod ergo dicit parvus et magnus, intelligendum est: idest illi qui fuerunt in hac vita differentes secundum magnitudinem terrenae prosperitatis. Sciendum tamen est quod differentia magnitudinis et parvitatis secundum spiritualia bona remanet etiam ibi, sed de his nunc non loquitur, ut iam dictum est. Et ibi erit servus liber a domino suo, unde non habebit locum exactio aut aliquid huiusmodi.