Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 28: Iob Sermonem Suam in Laudatione Sapientiae Continuat

Lectio 2: Ubi sapientia invenitur

28:12 Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intellegentiae?
28:13 Nescit homo pretium eius. Nec invenitur in terra suaviter viventium;
28:14 abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum.
28:15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
28:16 Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
28:17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Non commutabuntur pro ea vasa auri
28:18 excelsa et eminentia, nec commemorabuntur in comparatione eius. Trahitur autem sapientia de occultis.
28:19 Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componentur.
28:20 Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae?
28:21 Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet.
28:22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius.
28:23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius.
28:24 Ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit.
28:25 Qui fecit ventis pondus et aquas appendit mensura,
28:26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus.
28:27 Tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit,
28:28 et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo intellegentia.

385. Sapientia vero ubi invenitur, etc. Quia ostenderat omnia pretiosa quae in corporalibus inveniuntur determinatis locis contineri, quae si ignota sint hominibus sunt tamen cognita Deo, ad ostendendum eminentiam sapientiae primo inducit quod determinato loco non continetur, unde dicit sapientia vero ubi invenitur? Quasi dicat: nullo corporeo loco concluditur quia non est aliquid corporale; ea vero quae sunt in corporibus pretiosa non solum ipsa sed etiam eorum principia locis corporalibus concluduntur, sed hoc de sapientia dici non potest, unde subdit et quis est locus intelligentiae? Intellectus enim est principium scientiae et sapientiae; sicut autem sapientia non concluditur loco, ita etiam nec intelligentia quae est principium eius.

Secundo ostendit dignitatem sapientiae eo quod pretio aestimari non potest, unde subdit nescit homo pretium eius, idest nihil quod homo cognoscat est sufficiens sapientiae pretium.

386. Utrumque autem praemissorum per consequentiam manifestat,

et primo quidem quod dixerat sapientiam in loco determinato non inveniri. Inveniuntur autem quae apud homines pretiosa reputantur, partim quidem apud homines deliciosos qui pretiosa lapidum et metallorum congregare nituntur, unde subdit nec invenitur in terra suaviter viventium, idest deliciosorum, quia ipsi maxime a sapientiae perceptione impediuntur cor habentes deliciis occupatum. Partim autem inveniuntur huiusmodi pretiosa corporalium in aliquibus profunditatibus obscuris, sed non est ita de sapientia, unde subdit abyssus dicit: non est in me, quasi scilicet ea quae in absconditis profundorum latent maxime sunt sapientiae humanae abscondita. Partim autem inveniuntur in mari, tum quia ibi generantur, sicut margaritae in conchis marinis, sive quia ibi depereunt in navibus ibi submersis, sed non est ita de sapientia, tum etiam quia per mare solent huiusmodi pretiosa deferri de loco ad locum, unde subdit et mare loquitur: non est mecum, quin immo ea quae sunt in mari maxime latent sapientiam humanam.

387. Deinde manifestat id quod dixerat de hoc quod sapientia pretio aestimari non potest, et enumerat quae sunt apud homines pretiosissima, dicens non dabitur aurum obrizum, idest purissimum, pro ea, quia nullo auro potest pretium sapientiae aestimari; post aurum autem inter cetera pretiosius reputatur argentum, de quo subdit nec appendetur argentum in commutatione eius. Sunt etiam praeter metalla quidam pretiosissimi lapides diversorum colorum qui maxime nutriuntur in India, de quibus subditur non conferetur, idest non comparabitur sapientia, tinctis Indiae coloribus, idest lapidibus pretiosis diversis coloribus naturaliter in India tinctis. Et subiungit de quibusdam pretiosis lapidibus qui etiam in aliis terris inveniuntur, unde subdit nec lapidi sardonycho pretiosissimo, qui scilicet est compositus ex duobus lapidibus, scilicet ex sardio, qui est rubei coloris accendens animum ad gaudium et acuens ingenium, et onychino, qui ab eo ligatur quasi habens quasdam noxias virtutes, scilicet excitandi tristitias et timores, cuius nocumentum refrenatur per sardium: unde proprietatem habere dicitur quod luxuriam depellit, hominem castum et pudicum reddens, unde et pretiosissimus nominatur; subdit autem et sapphiro, qui est caelestis coloris, qui etiam pretiosus est propter multas virtutes quas habet;

nec refert quod aliqui alii lapides pretiosiores sunt, quia pretia lapidum non sunt eadem nec in omnibus locis nec in omnibus temporibus. Subdit autem de his quae habent pretiositatem ex pulchritudine dicens non adaequabitur ei aurum, quod habet pulchritudinem ex splendore, vel vitrum, quod habet pulchritudinem ex perspicuitate quamvis non sit praecellens pretii aestimatione. Subdit autem de his quae habent pulchritudinem ex artificio cum dicit non commutabuntur pro ea vasa auri excelsa, scilicet quantitate, et eminentia, scilicet in compositione. Et sicut non possunt pro sapientia commutari, ita etiam omnia praedicta nihil reputantur in comparatione ad sapientiam, unde subdit nec commemorabuntur in comparatione eius, idest non est dignum quod etiam memoria de his habeatur cum fit de excellentia sapientiae mentio.

388. Et quia dixerat quaedam corporalia esse occulta et ob hoc pretiosa reputari, consequenter ostendit quod haec etiam pretiositas sapientiae non deest cum subditur trahitur autem sapientia de occultis; est enim humanae sapientiae origo occulta dupliciter: uno modo ex parte intellectualis luminis quod derivatur ad nos ab occultissima omnium causa, scilicet a Deo, alio modo ex parte rerum cognitarum quarum occultas proprietates et essentias sapientia inquirit, et ex his in divinorum cognitionem ascendit, quae maxime sapientiae appropriatur. Unde concludit quod neque ratione pretiositatis neque ratione occultationis aliquid potest ei comparari, neque in lapidibus pretiosis, unde subdit non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, qui scilicet sic vocatur a loco primae suae inventionis, vel quia in colore auri similitudinem praetendit; quantum autem ad pretiosas vestes subdit nec tincturae mundissimae, idest cuiuscumque panni serici vel lanei, componentur, idest comparabuntur sapientiae.

389. Quia ergo sapientiam sic incomparabilem dixerat et occultam habere originem, inquirit unde sit eius principium cum subdit unde ergo sapientia venit, idest unde derivatur? Et quis est locus intelligentiae, idest a quo principio homines lumen intellectus participant? Ostendit autem hoc principium excedere omnem cognitionem humanam, unde subdit abscondita est ab oculis omnium viventium, quia fons sapientiae est verbum Dei in excelsis, ut dicitur Eccli. I 5. Fuerunt autem aliqui auguriorum sectatores qui crederent quasdam aves augurales quendam effectum sapientiae participare supra homines, inquantum scilicet ex eis ad homines pervenire credebant cognitionem futurorum; sed quod sapientia hanc coniecturam excedat ostendit subdens volucres quoque caeli latet, per quod potest intelligi quod origo sapientiae excedit caelestia corpora a quibus huiusmodi aves moventur.

Sunt etiam aliqui qui a mortuis futurorum cognitionem exquirerent, sed nec hoc attingit ad sapientiae originem, unde subdit perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius; et recte famam sapientiae morti et perditioni attribuit, quia perditio et mors important recessum et elongationem a bonis quae sapientiam consequuntur. Possunt tamen tria praedicta secundum metaphoram ad tria rationalis creaturae genera pertinere, ut quod dicit abscondita est ab oculis omnium viventium referatur ad homines, quod vero subdit volucres caeli latet referatur ad angelos, quod vero additur perditio et mors dixerunt: audivimus famam eius referatur ad daemones qui a Deo damnabiliter elongati, a remotis quasi ex sola fama divinae sapientiae notitiam habent.

390. Ut ergo ostendat sapientiae radicem subdit Deus intelligit viam eius, idest totum sapientiae processum, dum et ipse est et origo sapientiae et locus intelligentiae; et quia ipse se ipsum perfecte novit ideo subdit et ipse novit locum illius, idest se ipsum in quo plene sapientia invenitur sicut in prima origine. Derivatur autem sapientia ab ipso in omnes creaturas quae per Dei sapientiam fiunt, sicut ars derivatur a mente artificis in opere eius, unde dicitur Eccli. I 10 quod Deus effundit sapientiam super omnia opera sua; unde etiam ipsa universitas creaturarum est quasi quidam secundarius sapientiae locus; et ideo ad ostendendum quod Deus cognoscit locum sapientiae, subiungit quod ipse cognoscit universitatem creaturarum:

primo quidem hoc ostendit quantum ad extremas creaturas sub quibus aliae continentur, unde subdit ipse enim fines mundi intuetur, idest excellentiores creaturas in quibus ordo creaturarum terminatur ab inferioribus ascendendo, sicut sunt caelestia corpora et caelestes spiritus;

deinde hoc ostendit quantum ad alias creaturas sub eis contentas, sicut sunt elementa, unde subdit et omnia quae sub caelo sunt respicit.

391. Et ne aliquis crederet quod notitiam rerum habeat a rebus acceptam sicut nos habemus, ostendit consequenter quod cognoscit res sicut omnium causa, unde subdit quantum ad quasdam occultas creaturas, scilicet ventos et pluvias, qui fecit ventis pondus, idest dedit eis inclinationem motus, ut scilicet quandoque moveantur ad hanc partem quandoque ad illam.

Deinde loquitur de pluviis, et primo quidem secundum quod sunt vaporabiliter elevatae in nubibus, unde subdit et aquas, scilicet vaporabiles, appendit, idest appensas tenet in aere, et hoc in mensura, ne scilicet si superexcederent omnia submergerent, vel si plus debito diminuerentur omnia siccarentur;

secundo quantum ad ipsam generationem pluviarum cum dicit quando ponebat pluviis legem, ut scilicet certis temporibus et locis descenderent;

tertio quantum ad effectum, et praecipue in mari quod maxime ex immutatione aeris commovetur, unde subdit et viam, scilicet ponebat, procellis, scilicet marinis, sonantibus, ex magna commotione, quia etiam huiusmodi procellae certis temporibus et secundum certam quantitatem consurgunt.

392. Quia vero ex ipsis creaturis sapientiam non acquirit sicut nos sed potius ex sua sapientia creaturas produxit, ideo subiungit tunc, scilicet quando creaturas faciebat, vidit illam, scilicet sapientiam in se ipso, inquantum per actualem suae sapientiae considerationem res in esse produxit.

Ab ipso autem sapientia derivata est primo quidem ad angelos qui facti sunt participes sapientiae divinae, et quantum ad hoc dicit et enarravit, scilicet sapientiam suam eis manifestando;

secundo vero ad universitatem creaturarum eam per sapientiam suam disponendo, et ad hoc pertinet quod subdit et praeparavit, scilicet in sapientia sua orbem terrae;

tertio ad homines qui non per simplicem apprehensionem percipiunt sapientiam veritatis, sicut angeli quibus enarratur, sed per inquisitionem rationis ad eam perveniunt, unde subdit et investigavit, idest homines eam investigare fecit, et hoc est quod subdit et dixit homini, scilicet per interiorem inspirationem illuminando ipsum et sapientiam communicando: ecce timor domini, quem scilicet praesentialiter tibi do, ipse est sapientia, quia per timorem domini homo Deo inhaeret in quo est vera sapientia hominis sicut in altissima omnium causa; et recedere a malo, idest a peccato quo homo amittit Deum, est intelligentia, quia scilicet intelligentia ad hoc praecipue est homini necessaria ut per intelligentiam discernat a bonis mala,

quibus evitatis per executionem bonorum operum ad sapientiae divinae participationem perveniat. Sic igitur quia timor domini est sapientia, et recedere a malo intelligentia, consequens est quod iusti qui Deum timent et recedunt a malo habeant sapientiam et intelligentiam, quae praeferuntur omnibus bonis terrenis quae mali homines possident: et sic manifestum est quod in hoc salvatur ratio providentiae divinae quod iustis dantur bona spiritualia tamquam meliora, malis autem bona temporalia tamquam caduca.