Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 28: Iob Sermonem Suam in Laudatione Sapientiae Continuat

Lectio 1: Sapientia non est in loco determinato

28:1 Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.
28:2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.
28:3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat. Lapidem quoque caliginis et umbram mortis
28:4 dividit torrens a populo peregrinante, et illos quos oblitus est pes egentis hominum et invios.
28:5 Terra de qua oriebatur panis in loco suo igni subversa est.
28:6 Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum.
28:7 Semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis.
28:8 Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.
28:9 Ad silicem extendit manum suam: subvertit a radicibus montes,
28:10 in petris rivos excidit. Et omne pretiosum vidit oculus eius,
28:11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem.

381. Habet argentum venarum suarum principia, etc. Supra Iob ostenderat quam fragilis et caduca sit pars impiorum quam a Deo recipiunt, nunc autem ostendere intendit e contrario dignitatem spiritualis boni quod homines iusti a Deo percipiunt etiam in hoc mundo, quod quidem spirituale bonum sub sapientia comprehendit; et ideo intendit praeferre sapientiam omnibus corporalibus rebus et quantum ad originem et quantum ad pretiositatem. Et incipit primo ostendere quod omnia quae in rebus corporalibus pretiosa videntur habent in certis locis originem, et incipit a metallis quae apud homines pretiosa habentur. Est autem considerandum quod metalla generantur ex vaporibus humidis resolutis a terra per virtutem solis et aliarum stellarum et in terra retentis—unde et metalla ductilia et liquabilia sunt—, sicut e contrario lapides et alia huiusmodi quae non malleantur neque funduntur generantur ex sicca exhalatione infra terram retenta. Diversificantur autem metallorum species secundum maiorem vel minorem puritatem vaporis resoluti et secundum differentiam caloris digerentis, inter quae aurum videtur purissimum et post hoc argentum et sub hoc aes, infimum autem ferrum; et secundum maiorem vel minorem puritatem metalla ut plurimum habent diversas origines: quia ergo aurum est purissimum, invenitur ut plurimum generatum in sua puritate inter arenas fluminum propter multitudinem evaporationis et caliditatem arenae; argentum autem invenitur ut plurimum in quibusdam venis vel terrae vel etiam lapidum; aes autem invenitur ut incorporatum lapidibus; ferrum autem, quasi in terra faeculenta nondum perfectam digestionem habente ut sit perventum usque ad generationem lapidis.

Enumerans ergo diversa metallorum loca dicit habet argentum venarum suarum principia, scilicet in aliquibus determinatis locis, ex quibus tales vapores resolvuntur qui sunt apti ad generationem argenti: et sic dum immiscentur terrae vel lapidi praedicti vapores, efficiuntur ibi venae argenteae. Quantum autem ad aurum subdit et auro locus est in quo conflatur, quia scilicet ex multis arenis colliguntur quaedam granula auri quae in unum liquantur, quod quidem non fit in omni loco sed in aliquo determinato in quo concurrit debita proportio virtutis activae ad materiam proportionatam tali speciei. Deinde quantum ad ferrum subdit ferrum de terra tollitur, quia scilicet in terra quasi indigesta invenitur. Deinde quantum ad aes dicit et lapis, cui scilicet vapor proportionatus naturae eius permiscetur, solutus calore, scilicet ignis vehementis, in aes vertitur, dum scilicet id quod est ibi de natura aeris per calorem ignis eliquatur.

382. Deinde prosequitur de aliis rebus quae habent determinatum tempus et locum ex dispositione divina, unde divinae cognitioni subiacent pleraque ipsorum quae ab hominibus sunt occulta. Occultantur autem a nobis et sol et multa alia per tenebras noctis, sed hoc fit per dispositionem divinam, unde dicit tempus posuit tenebris; occultantur etiam quaedam a nobis per eorum corruptionem dum resolvuntur in sua principia quae Deo sunt nota nobis autem occulta, unde subdit et universorum finem ipse considerat, idest terminum resolutionis rerum. Inveniuntur etiam quaedam ab hominibus occulta propter locum invium, sicut quandoque sunt quidam montes inaccessibiles in quibus sunt quaedam invisa hominibus, et quantum ad hoc subdit lapidem quoque caliginis, idest aliquam rupem alicuius excelsi montis quae quasi semper caligine nebularum obtegitur, et umbram mortis, idest aliquem locum umbrosum inter convalles montium ad quem vitalis calor solis numquam pertingit, dividit torrens a populo peregrinante: solent enim in radicibus quorundam montium defluere immeabiles torrentes, ita quod ex una parte torrentis est via per quam peregrini transeunt et ad aliam partem ripae non patet accessus. Contingit autem quandoque quod in huiusmodi inaccessibilibus locis aliqui rari homines habitant, ad quos etiam pauperes qui omnia circueunt accedere non praesumunt propter accessus difficultatem, unde subdit et torrens dividit a populo peregrinante illos homines quos in locis inaccessibilibus habitantes oblitus est pes egentis hominis, ut scilicet ad eos non accedat, et invios, idest propter hoc quod ad eos via non patet.

383. Sunt etiam quaedam loca non propter situm sed propter aliqua accidentia inaccessibilia, puta quia per aliquam alterationem subvertuntur ut legitur Gen. XIX 24 de Sodoma et Gomorra, unde subdit terra de qua oriebatur panis in loco suo, idest quasi in proprio et convenienti loco, igni subversa est, scilicet subversionis eius causa ex superabundantia caloris procedit; calore autem superabundante sequitur quod resolutiones tam siccae quam humidae ad magnam digestionem perveniant ut exinde generentur aliqua pretiosa, puta lapides vel metalla: unde quantum ad lapides pretiosos qui generantur ab exhalatione sicca subditur locus sapphiri lapides eius, scilicet terrae subversae igni; quantum autem ad pretiosa metalla quae generantur ex evaporatione humida subdit et glebae illius aurum. Huiusmodi autem loca sic subversa propter corruptionem aeris ex abundantia sulphuris non solum homines vitant sed etiam animalia bruta; unde primo quantum ad aves de quibus minus videtur dicit semitam, scilicet illius terrae, ignoravit avis, quia scilicet super eam volare non audet propter aeris corruptionem, nec etiam ei appropinquare, unde subdit nec intuitus est, scilicet eam, oculus vulturis, qui tamen valde a remotis solet videre; vel potest aliter exponi: terra illa ignoravit, idest non est experta, semitam avis, quia scilicet nec avis per eam transit, nec intuitus est, scilicet aliquis in terra illa, oculus vulturis. Deinde quantum ad homines dicit non calcaverunt eam filii institorum, idest mercatorum qui tamen difficilia loca solent adire ad lucrandum. Deinde quantum ad quadrupedia subdit nec pertransibit per eam leaena, quae scilicet silvestria loca inhabitat.

384. Haec autem quamvis hominibus sint occulta, Deum tamen non latent qui et in montibus et in fluminibus suam virtutem exercet, unde subdit ad silicem, idest ad montes lapidosos, extendit manum, idest potestatem suam.

Et hoc in duobus effectibus manifestat:

primo per hoc quod montes quandoque funditus diruuntur, et hoc est quod subdit subvertit a radicibus montes;

secundum autem est quod inter medium montium pertranseunt aquae, quasi divina virtute esset eis via excisa a Deo in petris, unde subdit in petris rivos excidit, idest meatus rivorum. Et sicut potentia sua se extendit ad omnia magnifica facienda, ita eius sapientia se extendit ad omnia pretiosa cognoscenda, unde subdit et omne pretiosum vidit oculus eius: si enim ipse potest montes subvertere, si potest petras excidere et similem potestatem exercere in totam terram, consequens est quod pretiosa videat quae ibi latent quamvis oculus hominis ea videre non possit; et non solum ea quae latent in terris oculus eius videt, sed profunda quoque fluviorum scrutatus est, idest ea quae in profundis fluviorum latent ita perfecte cognoscit sicut si ea scrutaretur, et huius signum est quia abscondita producit in lucem, idest manifestationem hominum.