Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 22: Sermo Tertio Eliphaz

Lectio 2: Reverte ad omnipotentem

22:15 Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?
22:16 Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum.
22:17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis. Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum,
22:18 cum ille implesset domos eorum bonis; quorum sententia procul sit a me.
22:19 Videbunt iusti et laetabuntur, et innocens subsannabit eos.
22:20 Nonne succisa est erectio eorum? Et reliquias eorum devoravit ignis.
22:21 Acquiesce igitur ei et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos.
22:22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones eius in corde tuo.
22:23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis; et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo,
22:24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos.
22:25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
22:26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
22:27 Rogabis eum et exaudiet te, et vota tua reddes.
22:28 Decernes rem et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
22:29 Qui enim humiliatus fuerit erit in gloria, et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur.
22:30 Salvabitur innocens, salvabitur autem munditia manuum suarum.

330. Numquid semitam saeculorum, etc. Quia Eliphaz in verbis praemissis imposuisse videtur Iob quod non crederet Deum habere providentiam de rebus humanis, nunc consequenter videtur ei imponere huius infidelitatis effectum: solent enim illi qui Deum res humanas curare non credunt, contempto Dei timore, in omnibus sequi propriam voluntatem, unde dicit numquid semitam saeculorum custodire cupis? Idest processum eorum qui nihil credunt nisi ista temporalia quae vident, et ex hoc procedunt ad iniustitiae opera, unde subdit quam calcaverunt viri iniqui; illi autem calcare aliquam viam dicuntur qui frequenter et sine aliqua dubitatione et ex proposito viam terunt: sic autem illi qui non credunt divinam providentiam, frequenter et secure et ex proposito iniustitiae opera agunt; quod non contingit illis qui divinam providentiam credunt, quamvis quandoque ex infirmitate ad iniustitiam declinent. Et ne hoc impune fecisse videantur, subdit qui sublati sunt ante tempus suum, idest qui mortui sunt nondum completo naturali spatio vitae, et causam assignat subdens et fluvius subvertit fundamentum eorum; est autem uniuscuiusque hominis fundamentum id cui principaliter spes eius innititur: tales autem non in Deo spem suam ponunt sed in solis temporalibus rebus, quae corrumpuntur ipso cursu mutabilitatis rerum quem fluvium nominat.

331. Quae autem sit praedicta semita exponit subdens qui dicebant Deo: recede a nobis, scilicet contemnentes ipsum et spiritualia bona eius quantum ad affectum; sed quantum ad intellectum incredulitatem eorum describit subdens et quasi nihil possit facere omnipotens, aestimabant eum, quia scilicet si ad eum non pertinet cura rerum humanarum nihil bene vel male homini facere potest, quod contrariatur omnipotentis rationi; et ad exaggerandum culpam subicit de eorum ingratitudine dicens cum ille implesset domos eorum bonis, scilicet temporalibus quae a Deo dantur hominibus; et ad eorum assertionem improbandam subdit quorum sententia procul sit a me.

332. Et ne videretur quod simul cum impiis etiam iusti subverterentur, hoc excludit subdens videbunt iusti et laetabuntur, per quod datur intelligi quod ipsi non subvertentur sed in laetitia erunt; et ne videretur quod ex hoc ipso a iustitia deficerent quod de subversione aliorum gauderent, subdit et innocens subsannabit eos, quasi dicat: salva innocentia, eos poterunt subsannare de hoc quod contra suam opinionem subvertuntur: in hoc enim iusti congaudent divinae iustitiae; et videtur hoc proprie respondere ad id quod Iob dixerat post mea, si videbitur, verba ridete, quasi conquerens se derideri ab eis.

333. Et ne aliquis dubitaret fundamentum impiorum a fluvio esse subversum, hoc quasi manifestum sub interrogatione proponit dicens nonne succisa est erectio eorum? Videbantur enim per prosperitatem terrenam vel etiam per propriam elationem ad modum arboris erigi in sublime; sed sicut arboris erectio per succisionem subito impeditur, ita etiam et eorum elevatio per eorum subtractionem subito cessat. Contingit autem quandoque quod arbor succisa in altius quidem crescere non potest, sed tamen adhuc eius remanet longitudo; si tamen ignis apponatur, nullum vestigium praeteritae altitudinis restat: ita etiam si mortuo vel deiecto homine peccatore, per ignem adversitatis etiam filii eius pereant et divitiae diripiantur, nihil residuum videbitur de altitudine praeterita remanere, unde sequitur et reliquias eorum devoravit ignis, idest ardor tribulationis, secundum illud Iac. I 11 exortus est sol cum ardore et arefecit fenum; dicuntur autem reliquiae hominis vel filii vel quaecumque aliae res eius post eum remanentes.

334. Quia igitur huiusmodi subversionem impiis accidere dixerat ex hoc quod contra Deum nitebantur, ut similia Iob evitare posset, subdit acquiesce ergo ei et habeto pacem, quasi dicat: propter hoc perturbatus es quia contra eum contendere voluisti; et per hoc, scilicet per pacem qua ei reconciliaberis, habebis fructus optimos, quasi dicat: quicquid optimum esse potest, quasi fructum huius pacis consequeris. Qualiter autem ei acquiescere debeat, ostendit subdens suscipe ex ore illius legem, quasi dicat: non aestimes quod res humanae divina providentia non regantur, quin immo secundum legem regiminis eius tuam vitam disponas. Et quia quidam legem divini regiminis profitentur sed tamen eam opere non sequuntur, ideo subdit et pone sermones eius in corde tuo, ut scilicet mandata eius mediteris et ea servare disponas. Qualiter autem per hoc fructus optimos habiturus sit, ostendit subdens si reversus fueris ad omnipotentem, ut scilicet eius omnipotentiam credas et ei te subicias, aedificaberis, quasi dicat: domus tuae prosperitas quae destructa est reparabitur. Quomodo autem ad Deum perfecte reverti debeat, ostendit subdens et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo, et est subintelligendum si, ut littera sic legatur: si longe facias iniquitatem a tabernaculo tuo, dabit, scilicet Deus, pro terra silicem et pro silice torrentes aureos, ut hoc quod dicit longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo sit expositivum eius quod dixerat si reversus fueris ad omnipotentem. Et non dicit: si longe feceris iniquitatem a te, sed a tabernaculo tuo, volens innuere quod adversitas ei acciderat non solum pro peccato personae suae sed etiam pro peccato suae familiae. Quod vero dicit dabit pro terra silicem refertur ad hoc quod dixit aedificaberis, ut scilicet detur intelligi quod restauratio sit futura, sed ad aliquid maius, ut scilicet pro amissis maiora reddat: silex enim pretiosior est quam gleba terrae et aurum quam silex.

335. Quae sint autem ista bona quae ei restituenda promittit enumerat consequenter,

primo ponens securitatem ex Dei protectione cum subdit eritque omnipotens contra hostes tuos, ne scilicet iterato possint subripere quae tibi restituentur a Deo;

secundo ponit divitiarum abundantiam cum dicit et argentum coacervabitur tibi: nomine enim argenti omnes divitiae significantur quia ex argento pecunia fieri solet.

Et ne videatur solum corporalia bona promittere subiungit de spiritualibus bonis, inter quae primum ponit ut homo Deum diligat et delectetur in eo, unde sequitur tunc super omnipotentem deliciis afflues, idest quando pacem cum eo habebis in eo delectaberis; et quia unusquisque libenter respicit id in quo delectatur subdit et elevabis ad Deum faciem tuam, idest mentem tuam ut ipsum frequenter contempleris; et ex hoc fiduciam accipies recurrendi ad ipsum, unde subdit rogabis eum; et hoc non sine fructu, sequitur enim et exaudiet te; solent autem exauditi a Deo vota implere quae postulando promiserunt, unde subdit et vota tua reddes, quasi in signum exauditionis. Deinde promittit prosperum propositi successum cum subdit decernes rem, idest ordinabis per tuam providentiam qualiter aliquid sit futurum, et veniet tibi, idest dispositio tua non frustrabitur; et ne dubites quid sit decernendum, hoc etiam tibi manifestabitur, unde subdit et in viis tuis splendebit lumen, idest clare apparebit tibi per quas vias procedere debeas.

336. Rationem autem harum promissionum ostendit subdens qui enim humiliatus fuerit, scilicet Deo se subiciendo per affectum, erit in gloria, quam scilicet consequetur a Deo; et qui inclinaverit oculos suos, ne scilicet per intellectum aliquid superbum et stultum contra Deum sentiat, ipse salvabitur, a malis scilicet liberatus et in bonis stabilitus. Non solum autem requiritur ad salutem interior humilitas affectus et intellectus sed etiam exterior puritas operum, unde subdit salvabitur innocens; et quo merito salvetur ostendit subdens salvabitur autem munditia manuum suarum, idest innocentia operum suorum. Et est considerandum quod hic Eliphaz non solum promittit Iob, si convertatur, bona temporalia quae possunt esse bonis et malis communia, sicut supra fecerat, sed etiam bona spiritualia quae sunt propria bonorum, sed tamen solum in hac vita.