Lectio 1: Honestas Iob corripitur
22:1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
22:2 Numquid Deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae?
22:3 Quid prodest Deo si iustus fueris? Aut quid ei confers si inmaculata fuerit vita tua?
22:4 Numquid timens arguet te et veniet tecum ad iudicium?
22:5 Et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas?
22:6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
22:7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
22:8 In fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam.
22:9 Viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti.
22:10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
22:11 Et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum.
22:12 An cogitas quod Deus excelsior caelo sit, et super stellarum vertices sublimetur?
22:13 Et dicis: Quid enim novit Dominus? Et quasi per caliginem iudicat.
22:14 Nubes latibulum eius nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat.
325. Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: numquid Deo comparari potest homo, etc. Finitis sermonibus beati Iob, Eliphaz eius verba non ea intentione qua dicebantur accepit: primo namque quod Iob dixerat ad ostendendum altitudinem materiae numquid contra hominem disputatio mea?
Eliphaz sic accepit dictum ac si contentiose cum Deo disputare intenderet, unde eum praesumptionis arguit ex triplici consideratione.
Primo namque aliquis provocatur ad disputandum vel contendendum cum aliquo quando videt eum comparabilem sibi in scientia veritatis, ut ex mutua collatione aliquid occultum indagetur; est autem valde praesumptuosum quod homo suam scientiam divinae audeat comparare, unde dicit numquid Deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? Quasi dicat non, eo quod Dei scientia sit infinita.
Secundo provocatur aliquis ad disputandum vel ratiocinandum cum aliquo propter aliqua quae ab eo accepit, ut fiat collatio datorum et acceptorum; est autem praesumptuosum quod homo putet bona quae facit esse Deo utilia, unde et Psalmista dicit dixi domino: Deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges, unde subdit quid prodest Deo si iustus fueris, scilicet recta opera faciendo? Aut quid ei conferes si immaculata fuerit vita tua, scilicet a peccatis abstinendo?
Tertio provocatur aliquis ad hoc quod iudicio contendat cum aliquo propter timorem superioris potestatis eum in iudicium vocantis, quod nefas est cogitare de Deo, unde subdit numquid timens, scilicet aliquem iudicem, arguet te, scilicet accusando, et veniet tecum ad iudicium, quasi de pari citatus?
326. Deinde quia Iob dixerat iniquas esse eorum sententias quibus dicebant domum eius perisse sicut tabernacula impiorum, intendit suam sententiam rectam esse cum subdit et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas? Quasi dicat: Deus te arguit poenas infligendo non propter timorem sed propter amorem iustitiae, ut puniat tua peccata; unde malitia potest referri ad peccata quibus alios laesit, iniquitas autem ad peccata quibus iustitiae opera praetermisit; unde malitiam dicit plurimam sed iniquitates infinitas, quia in pluribus peccat homo omittendo quam committendo. Unde subiungit primo de nocumentis proximis illatis, quae quandoque per modum calumniae inferuntur sub praetextu iustitiae, unde subdit abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, scilicet necessaria, quia de fratribus tuis sine pignore confidere poteras; quandoque autem inferuntur nocumenta sine aliquo colore iustitiae, et quantum ad hoc subdit et nudos spoliasti vestibus,
quod potest intelligi dupliciter:
uno modo quia spoliando, nudos reliquisti nihil eis reservans;
alio modo quia cum essent nudi, idest non sufficienter vestiti, illud modicum quod habebant eis subtraxisti.
Subiungit autem de omissione bonorum operum dicens aquam lasso non dedisti, qui scilicet ea indigebat propter sitim ex labore viae ortam, quasi dicat: laborantibus et afflictis opem et solatium non tulisti; et esurienti subtraxisti panem, quasi dicat: indigenti non subvenisti. Et haec quidem dicta sunt quantum ad peccata quae commisit sicut privata persona.
327. Subiungit autem de peccatis pertinentibus ad principatum ipsius,
inter quae primo ponit quod principatum non per iustitiam sed per violentiam obtinuit, unde dicit in fortitudine brachii tui possidebas terram, idest per potentiam tuam dominium terrae acquisivisti.
Secundo ponit quod subditos suos non gubernabat per iustitiam sed per potentiam, secundum illud Sap. II 11 sit fortitudo nostra lex iniustitiae, unde subdit et potentissimus obtinebas eam, quasi dicat: per excellentiam potestatis subditis utebaris ad nutum.
Tertio ponit iniqua iudicia, quia scilicet infirmis personis iustitiam non reddebat, unde subdit viduas dimisisti vacuas, scilicet dum non fecisti eis iustitiam de adversariis, secundum illud Is. I 23 causa viduae non ingreditur ad eos; et iterum, quod amplius est, infimas personas opprimebat, unde subdit et lacertos pupillorum comminuisti, quasi dicat: si quid virium in eis erat adnullasti, contra illud quod dicitur in Psalmo iudicare pupillo et humili.
328. Et pro his culpis subdit sibi poenas provenisse, unde subdit propterea circumdatus es laqueis, idest adversitatibus undique te opprimentibus ut evasionis locus non pateat postquam in eis incidisti; nec etiam ante potueras quia subito tibi supervenerunt, unde subdit et conturbat te formido subita, quia scilicet mala ei subito supervenerunt ex quibus poterat etiam alia timere. Causam autem quare subito ei supervenerint ostendit subdens et putabas te tenebras non visurum, idest non perventurum ad has dubitationes in quibus nescis quid facias, quod refertur ad laqueos; deinde quantum ad formidinem conturbantem subdit et impetu aquarum inundantium non oppressurum, quasi dicat: putabas quod numquam ad hoc pervenires quod opprimereris violentia et multitudine adversitatum desuper venientium, secundum illud I ad Thess. V 3 cum dixerint: pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus.
329. Quod autem pro peccatis non putet aliquis se poenas passurum, ad hoc pertinet quod non credit Deum de rebus humanis providentiam habere; ad quod forte voluit retorquere quod Iob dixerat numquid Deum docebit quispiam scientiam? Quod ad defectum scientiae divinae prave interpretatus est, et ideo videtur ei consequenter imponere quod Iob Dei providentiam neget. Est autem considerandum quod aliqui negant Deum habere cognitionem et providentiam rerum humanarum propter altitudinem suae substantiae, cui proportionari dicunt suam scientiam ut nihil sciat nisi se ipsum, putantes quod scientia eius vilesceret si se ad inferiora extenderet, unde subdit an cogitas quod Deus excelsior caelo sit, idest tota universitate creaturarum, et super stellarum verticem sublimetur, idest supra altissimam creaturarum? Et huius cogitationis conclusionem subdit et dicis: quid enim novit Dominus, scilicet de istis inferioribus rebus? Non tamen huiusmodi homines rerum cognitionem Deo totaliter subtrahunt, sed dicunt quod eas cognoscit in universali, puta cognoscendo naturam entis vel universales causas, unde subdit et quasi per caliginem iudicat: cognoscere enim aliquid solum in universali est cognoscere imperfecte, et ideo huiusmodi cognitionem vocat caliginosam, sicut contingit de eo quod a remotis videtur quasi caliginose, quia percipitur esse homo sed non quis homo sit. Et adhibet similitudinem ex his quae apud homines contingunt, apud quos qui in aliquo loco latet, sicut non videtur ab his qui extra locum sunt, ita nec eos videt: nubes latibulum eius nec nostra considerat, quasi dicat: sicut ipse latet nos quasi nubibus occultatus inquantum ea quae supra nubes sunt plene cognoscere non valemus,
ita e converso ea quae ad nos pertinent quasi sub nubibus existentia ipse non videt, sicut Ez. IX 9 ex persona quorundam dicitur dereliquit dominus terram, dominus non videt. Ponebant enim quod quia ea quae in terris sunt multis defectibus et inordinationibus subiacent, divina providentia non reguntur, sed solum caelestia, quorum ordo indeficiens perseverat, unde sequitur et circa cardines caeli perambulat; dicitur autem cardo in quo volvitur ostium, unde per hoc designat per Dei providentiam caelum moveri, ex cuius motu sicut ex quodam ostio providentia divina usque ad haec inferiora descendat: sicut enim dicunt quod Deus cognoscit humana sed in universali, ita dicunt quod gubernat humana sed per universales causas quas per se gubernat; et forte ad hoc referre voluit quod supra dixerat Iob qui excelsos iudicat.