Lectio 2: Petitio Satan
1:6 Quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
1:7 Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram et perambulavi eam.
1:8 Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra? Homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo.
1:9 Cui respondens Satan ait: Numquid frustra timet Iob Deum?
1:10 Nonne tu vallasti eum ac domum eius et universam substantiam eius per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti et possessio eius crevit in terra.
1:11 Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in facie tua benedixerit tibi.
1:12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quae habet in manu tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam.
10. Quadam autem die cum venissent, etc. Post prosperitatem beati Iob enumeratam ponitur adversitas ipsius, et primo inducitur causa ipsius. Et ne quis putaret adversitates iustorum absque divina providentia procedere et per hoc aestimaret res humanas providentiae subiectas non esse, praemittitur quomodo Deus de rebus humanis curam habet et eas dispensat. Hoc autem symbolice et sub aenigmate proponitur secundum consuetudinem sacrae Scripturae, quae res spirituales sub figuris rerum corporalium describit, sicut patet Is. VI 1 vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et in principio Ezechielis et in pluribus aliis locis. Et quamvis spiritualia sub figuris rerum corporalium proponantur, non tamen ea quae circa spiritualia intenduntur per figuras sensibiles ad mysticum sensum pertinent sed litteralem, quia sensus litteralis est qui primo per verba intenditur, sive proprie dicta sive figurate.
11. Sciendum est autem quod divina providentia tali ordine res gubernat quod inferiora per superiora dispensat; corpora enim generabilia et corruptibilia subduntur motui corporum caelestium, et similiter inferiores spiritus rationales mortalibus corporibus uniti, scilicet animae, per superiores spiritus incorporeos administrantur. Hoc autem habet ecclesiastica traditio quod inter incorporeos spiritus quidam sunt boni qui, puritatem in qua creati sunt conservantes, divina gloria perfruuntur a Dei voluntate numquam recedentes: et hi quidem spiritus in Scripturis interdum dicuntur angeli, idest nuntii, quia divina hominibus annuntiant, interdum autem filii Dei dicuntur inquantum Deo per participationem gloriae assimilantur. Mali autem spiritus quidam sunt, non per naturam aut per creationem cum cuiusque naturae auctor sit Deus nec summum bonum potest esse causa nisi bonorum, sed sunt mali per propriam culpam; huiusmodi autem spiritus in Scripturis daemones dicuntur, et eorum primus dicitur diabolus, quasi deorsum cadens,
vel etiam Satan, idest adversarius. Utrique igitur spiritus homines ad aliqua agenda movent, boni quidem ad bona mali autem ad mala. Et sicut homines moventur a Deo per spiritus supra dictos, ita etiam ea quae per homines aguntur dicuntur in Scripturis eisdem spiritibus mediantibus ad divinum examen referri. Ad ostendendum igitur quod tam bona quam mala quae homines agunt divino iudicio subsunt, dicitur quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent coram domino, affuit inter eos etiam Satan.
12. Sciendum vero est quod angeli, qui hic filii Dei dicuntur, assistere dicuntur domino dupliciter:
uno modo inquantum Deus ab eis conspicitur, sicut scriptum est in Daniele millia millium ministrabant ei et decies centena millia assistebant ei, alio modo inquantum ipsi angeli et eorum actus a Deo conspiciuntur; nam qui alicui domino assistunt, et eum conspiciunt et ab eo conspiciuntur. Primo igitur modo assistere non convenit angelis nisi beatis qui divina visione perfruuntur, nec his omnibus sed illis tantum qui inter eos superiores existunt, qui magis intime divina visione perfruuntur et ad exteriora ministeria, secundum Dionysii sententiam, non exeunt: unde et a ministrantibus in praedicta auctoritate Danielis assistentes distinguuntur.
Secundo autem modo assistere convenit non solum omnibus bonis angelis sed etiam malis et etiam hominibus, quia quaecumque per eos aguntur divino conspectui et examini subduntur, et propter hoc dicitur quod cum venirent filii Dei ut assisterent coram domino, affuit inter eos etiam Satan.
Et quamvis ea quae per angelos bonos vel malos administrantur continue divino conspectui et examini subdantur, et sic semper et filii Dei assistant et Satan adsit inter eos, dicitur tamen quadam die, secundum morem Scripturae quae ea quae supra tempus sunt interdum per tempus designat ex aliquibus quae dicuntur in tempore; sicut in principio Genesis dicitur Deus aliqua dixisse primo vel secundo die quamvis eius dicere sit aeternum, propter hoc quod ea quae ab ipso dicuntur fiebant in tempore. Ita et nunc, quia factum de quo nunc intenditur determinato tempore extitit, dicuntur administratores huius facti quadam die coram domino astitisse quamvis coram domino assistere numquam desistant.
13. Considerandum est etiam quod ad Dei iudicium aliter referuntur ea quae per bonos angelos aguntur aliter ea quae per malos. Nam boni angeli hoc intendunt ut ea quae agunt referantur in Deum, et ideo dicitur quod filii Dei venerunt ut assisterent coram domino, quasi proprio motu et intentione omnia divino iudicio subdentes; mali vero angeli non intendunt ea quae agunt referre in Deum, sed eis nolentibus hoc accidit ut quicquid agunt subdatur divino iudicio, et ideo non dicitur de Satan quod venit ut assisteret coram domino sed solum quod affuit inter eos. Dicitur autem inter eos tum propter naturae parilitatem, tum ad insinuandum quod mala non sunt ex principali intentione sed superveniunt bonis quasi per accidens.
14. Est autem differentia inter ea quae per bonos angelos et malos aguntur: nam boni angeli nihil agunt nisi ad quod divino iussu et voluntate moventur, in omnibus enim voluntatem divinam sequuntur; mali vero sua voluntate discordant a Deo, unde ea quae ipsi agunt a Deo aliena existunt quantum ad eorum intentionem. Et quia non consuevimus interrogare de his quae nos facimus sed de his quae absque nobis fiunt, ideo non dicitur quod Dominus aliquid quaesierit a filiis Dei sed solum a Satan, et hoc est quod subditur cui dixit Dominus: unde venis? Et notandum est quod non dicit ei Dominus quid facis? Aut ubi es? Sed unde venis?, Quia ea ipsa facta quae per daemones procurantur interdum ex divina voluntate proveniunt, dum per eos vel puniuntur mali vel exercentur boni; sed daemonum intentio semper mala est et a Deo aliena, et ideo a Satan quaeritur unde venis? Quia eius intentio, a qua procedit tota ipsius actio, a Deo est aliena.
15. Sciendum autem est quod dicere dupliciter accipitur, nam quandoque refertur ad conceptum cordis, quandoque autem ad significationem qua huiusmodi conceptus alteri exprimitur.
Secundum igitur primum modum dicere Dei est aeternum et nihil est aliud quam generare filium qui est verbum ipsius.
Secundo autem modo temporaliter Deus aliqua dicit, diversimode tamen secundum quod congruit eis quibus dicit: nam hominibus corporeos sensus habentibus aliquando Deus locutus est corporeo sono formato in aliqua subiecta creatura, sicut vox sonuit in Baptismo et in transfiguratione Christi: hic est filius meus dilectus; aliquando autem per imaginariam visionem, sicut multotiens legitur in prophetis; aliquando autem intelligibili expressione, et hoc modo intelligendum est Deum ad Satan dixisse inquantum eum intelligere facit quod ea quae ipse agit a Deo conspiciuntur.
16. Sicut ergo dicere Dei ad Satan est ei notitiam praebere, ita respondere Satan Deo est non quidem alicuius rei Deo notitiam tradere sed considerare omnia sua divino conspectui aperta esse, et secundum hunc modum dicitur qui respondens ait: circuivi terram et perambulavi eam. Per hoc igitur quod Dominus dicit ad Satan unde venis? Intentionem et acta diaboli Deus examinat; per hoc autem quod Satan respondet circuivi terram et perambulavi eam, quasi suorum actuum Deo rationem reddit, ut ex utroque ostendatur omnia quae per Satan fiunt divinae providentiae subiecta esse. Per circuitum autem Satan calliditas eius ostenditur ad explorandum quos decipere possit, secundum illud I Petri ult. adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Convenienter autem per circuitum calliditas designatur, sicut per rectum simplex iustitia, nam rectum est cuius medium non exit ab extremis:
quia igitur actio iusti a suo principio quod est voluntas et fine intento non discrepat, convenienter iustis ascribitur rectitudo; callidorum autem est aliud praetendere et aliud intendere, et sic id quod demonstrant ex suo opere exit ab extremis dum nec voluntati concordat nec fini: unde recte callidi circuire dicuntur, propter quod scriptum est in circuitu impii ambulant. Sciendum vero est quod etsi diabolus erga cunctos tam bonos quam malos calliditatis suae studio utatur, effectum tamen calliditatis suae in solis malis consequitur, qui recte terra nominantur; cum enim homo compositus sit ex natura spirituali et carne terrena, malum hominis in hoc consistit quod, derelictis spiritualibus bonis ad quae secundum rationalem mentem ordinatur, terrenis bonis inhaeret quae sibi competunt secundum carnem terrenam: et ideo mali inquantum naturam terrenam sequuntur recte terra dicuntur. Huiusmodi igitur terram non solum circuit Satan sed etiam perambulat, quia in eis effectum suae malitiae complet: in perambulatione enim complementum processus ipsius designatur, sicut e contrario de viris iustis dicitur quod in eis Deus perambulat, unde apostolus Cor. VI 16 inducit inhabitabo in illis et inambulabo inter eos.
17. Potest etiam et ex hoc aliud intelligi. Triplex enim est status viventium: quidam sunt super terram, idest in caelo, ut angeli et beati omnes, quidam in terra sicut homines mortali carne viventes, quidam autem sub terra ut daemones et damnati omnes. Primos igitur Satan neque circuit neque perambulat, quia in caelestibus civibus nihil malitiae potest esse, sicut nec in caelestibus corporibus invenitur aliquod malum naturae; eos autem qui sunt in Inferno perambulat sed non circuit, quia eos totaliter suae malitiae subiectos habet, nec oportet ut ad eos decipiendos aliqua calliditate utatur; eos autem qui sunt in terra circuit et perambulat, quia et caliditate eos decipere nititur et quosdam eorum ad suam malitiam trahit, qui maxime per terram designantur, ut dictum est.
18. Et quod per terram homines terreni designentur satis aperte ostenditur per hoc quod Dominus Iob, quamvis in terra habitantem, a terra segregare videtur. Nam cum Satan dixisset circuivi terram et perambulavi eam, subiungitur dixitque Dominus ad eum: numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra? Frustra enim quaesitum videretur an Iob considerasset qui terram circuisse et perambulasse se asserebat, nisi servum suum Iob praeter terram esse intelligeret. Et manifeste ostendit in quo a terra segregetur in hoc quod dicit servum meum Iob. Homo enim quasi medius constitutus est inter Deum et res terrenas, nam mente inhaeret Deo carne autem rebus terrenis coniungitur; omne autem medium duorum eo magis ab uno extremo recedit quo magis alteri appropinquat: homo igitur quanto magis Deo inhaeret tanto remotior est a terra. Hoc autem est servum Dei esse quod mente Deo inhaerere, nam servus est qui non sui causa est: ille autem qui mente Deo inhaeret se ipsum in Deum ordinat quasi servus amoris non timoris.
19. Et notandum est quod affectiones terrenae aliquo modo a remotis imitantur spirituales affectus quibus mens Deo coniungitur, sed ad eorum similitudinem nullo modo pervenire possunt: nam et amor terrenus ab amore Dei deficit, et per consequens omnis affectio, nam cuiuslibet affectionis est amor principium. Unde convenienter postquam dixerat numquid considerasti servum meum Iob, subditur quod non sit similis ei in terra? Quia nihil in terrenis spiritualibus aequari potest. Quamvis et possit aliter intelligi: nam in unoquoque sancto est aliqua virtutis praeminentia quantum ad aliquem specialem usum, propter quod de singulis confessorum in Ecclesia canitur non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi, nisi quod in Christo omnia secundum perfectissimam excellentiam fuerunt; et secundum hunc modum intelligi potest quod nullus in terra habitantium similis erat Iob, inquantum Iob praeminebat quantum ad aliquem usum virtutis. In quo autem Iob fuerit servus Dei et nullus ei similis in terra, ostendit cum subdit homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo, quae quia supra exposita sunt ad praesens dimittantur.
20. Considerandum autem quod Deus iustorum vitam non solum ad eorum bonum ordinat sed aliis eam conspicuam reddit; sed conspicientes eam non similiter afficiuntur ad ipsam: nam boni eam pro exemplo habentes ex ipsa proficiunt, mali vero si non corriguntur ut eius exemplo boni fiant, ex sanctorum vita inspecta deficiunt dum vel per invidiam torquentur vel falsis iudiciis eam pervertere conantur, secundum illud apostoli Cor. II 15 Christi odor bonus sumus Deo, et in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Sic igitur Deus sanctorum vitam non solum ab electis considerari vult ad profectum salutis sed etiam ab iniquis ad cumulum damnationis, quia ex vita sanctorum condemnabilis ostenditur perversitas impiorum, secundum illud quod dicitur Sap. IV 16 condemnat iustus mortuus vivos impios. Et ideo Dominus ad Satan dicit numquid considerasti servum meum Iob etc., quasi dicat: terram quidem circuis et perambulas, sed servum meum Iob solum considerare potes et eius virtutem mirari.
21. Solet autem perversorum hominum, quorum princeps est Satan et eorum hic personam gerit, talis esse consuetudo ut, sanctorum vitam quia reprehendere non possunt, non ex recta intentione eos agere calumnientur, secundum illud Eccli. XI 33 bona in mala convertens insidiatur et in electis imponet maculam. Et hoc apparet ex hoc quod subditur cui respondens Satan ait: numquid frustra Iob timet Deum? Quasi dicat: negare non possum quin bona faciat, sed hoc non agit ex recta intentione propter tuum amorem et honestatis, sed propter temporalia quae a te consecutus est. Et ideo dicit numquid frustra Iob timet Deum? Illud enim frustra facere dicimur ex quo id quod intendimus assequi non possumus; Iob autem tibi servit propter temporalia quae a te assecutus est, unde non est frustra quod tibi serviendo te timet.
22. Et quod temporalem prosperitatem consecutus sit ostendit quantum ad duo.
Primo quantum ad immunitatem malorum, quia scilicet praeservatus erat a Deo ab omni adversitate, et hoc est quod dicit nonne tu vallasti, idest protexisti sicut protegit vallum aut murus, eum, quantum ad suam personam, ac domum eius, quantum ad prolem et familiam, et universam substantiam eius, quantum ad possessiones; et addit per circuitum, ut perfecta immunitas ostendatur, quia illud quod per circuitum vallatur ex nulla parte potest pati insultum.
Secundo ostendit eius prosperitatem quantum ad multiplicationem bonorum, et hoc est quod dicit operibus manuum eius benedixisti. Et quidem cum Deus dicendo omnia faciat, benedicere Dei est bonitatem rebus dare: tunc ergo Deus operibus alicuius benedicit quando ea ad bonum perducit ut finem debitum consequantur. Et quia quaedam bona homini proveniunt absque suo opere et intentione, propter hoc addit et possessio eius crevit in terra. Sic igitur Satan calumniatur facta beati Iob quasi ea ex intentione ageret bonitatis terrenae; unde manifestum est quod bona quae agimus non referuntur ad prosperitatem terrenam quasi ad praemium, alias non esset perversa intentio si quis propter prosperitatem temporalem Deo serviret; et similiter e contrario adversitas temporalis non est propria poena peccatorum, de quo fere in toto libro quaestio erit.
23. Vult autem ostendere Satan quod propter prosperitatem terrenam quam consecutus erat Iob Deo servierat per oppositum: si enim cessante prosperitate terrena Iob Deum timere desineret, manifestum fieret quod propter prosperitatem terrenam qua fruebatur Deum timebat; et ideo subdit sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, scilicet ea auferendo, nisi in faciem benedixerit tibi, idest manifeste maledixerit, supple male mihi accidat. Et notandum quod ex magna adversitate etiam vere iustorum interdum corda commoventur, sed simulate iusti ex modica adversitate turbantur velut nullam virtutis radicem habentes. Vult ergo Satan innuere quod Iob non vere iustus erat sed simulate, et ideo dicit quod si etiam paululum adversitate tangatur murmuraret contra Deum, quod est Deum blasphemare. Et signanter dicit nisi in faciem benedixerit tibi, ut significet quia etiam in prosperitate in corde suo Deum quodammodo blasphemabat dum eius amori temporalia praeponebat, sed prosperitate sublata etiam in faciem blasphemaret, idest manifeste. Potest et aliter intelligi hoc quod dicit nisi in faciem benedixerit tibi, ut benedictio proprie sumatur et sit sensus: si tu paululum eum tangas prosperitatem terrenam auferendo, haec mihi accidant nisi manifestum fiat quod antea benedixerit tibi non in vero corde sed in facie, idest ad apparentiam hominum.
24. Et quia, sicut dictum est, Dominus sanctorum virtutem vult omnibus esse notam, et bonis et malis, placuit sibi ut sicut bona facta eius omnes conspexerant ita etiam recta eius intentio omnibus fieret manifesta: et ideo voluit Iob prosperitate terrena privare, ut eo in Dei timore perseverante manifestum fieret quod ex recta intentione et non propter temporalia Deum timebat. Sed sciendum est quod Deus malos punit et per bonos angelos et per malos, sed bonis numquam adversitatem inducit nisi per malos: et ideo super beatum Iob adversitatem non nisi per Satan induci voluit, et propter hoc subditur dixit ergo Dominus ad Satan: ecce universa quae habet in manu tua sunt, idest potestati tuae trado, tantum in eum ne extendas manum tuam. Ex quo manifeste datur intelligi quod iustis viris Satan non quantum vult sed quantum permittitur nocere potest. Considerandum etiam quod dominus dictum non praecepit Satan ut Iob offenderet sed solum ei potestatem dedit, quia voluntas nocendi inest cuilibet malo ex se ipso sed potestas non nisi a Deo.
25. Patet igitur ex praedictis hanc fuisse causam adversitatis beati Iob ut eius virtus omnibus fieret manifesta, unde et de Tobia dicitur quod ideo Dominus ei tentationem evenire permisit ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob. Cavendum autem est ne credatur dominum ex verbis Satan inductum esse ad permittendum Iob affligi, sed aeterna dispositione hoc ordinavit ad manifestandam virtutem Iob contra omnes calumnias impiorum: et ideo praemittitur calumnia et subsequitur divina permissio.