Lectio 1: Introductio
1:1 Vir erat in terra Hus nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum ac recedens a malo.
1:2 Natique sunt ei septem filii et tres filiae.
1:3 Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae, ac familia multa nimis. Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
1:4 Et ibant filii eius et faciebant convivia per domos unusquisque in die sua, et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis vinum.
1:5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Iob cunctis diebus.
1. Vir erat in terra Hus, etc. Quia, sicut dictum est, intentio huius libri tota ordinatur ad ostendendum qualiter res humanae providentia divina regantur, praemittitur quasi totius disputationis fundamentum quaedam historia in qua cuiusdam viri iusti multiplex afflictio recitatur: hoc enim est quod maxime videtur divinam providentiam a rebus humanis excludere.
Huius igitur viri primo persona describitur, et quantum ad sexum dum dicitur vir erat: hic enim sexus ad perferendas molestias invenitur robustior; describitur etiam quantum ad patriam cum dicitur in terra Hus, quae est in partibus orientis, et quantum ad nomen cum dicitur nomine Iob: et videntur haec duo posita esse ad insinuandum hoc quod dicitur non esse parabolam sed rem gestam.
2. Et ne aliquis adversitates quae postmodum inducuntur pro peccatis huius viri ei accidisse crederet, consequenter describitur eius virtus, per quam a peccatis demonstratur immunis. Sciendum siquidem est hominem tripliciter peccare: sunt enim quaedam peccata quibus peccatur in proximum, sicut homicidia, adulteria, furta et alia huiusmodi; quaedam quibus peccatur in Deum, sicut periurium, sacrilegium, blasphemia et huiusmodi; quaedam quibus unusquisque in se ipsum peccat, secundum illud apostoli Cor. VI 18 qui fornicatur, in corpus suum peccat. In proximum autem quis peccat dupliciter, occulte per dolum et manifeste per vim; hic autem vir per dolum proximum non circumvenit, unde dicitur et erat vir ille simplex: simplicitas enim proprie dolositati opponitur; nulli violentiam intulit, sequitur enim et rectus: rectitudo enim ad iustitiam proprie pertinet, quae in aequalitate consistit, secundum illud Is. XXVI 7 semita iusti recta est, rectus callis iusti ad inambulandum. Quod autem in Deum non peccaverit aperte ostenditur per hoc quod subditur ac timens Deum, in quo reverentia ad Deum designatur. Quod etiam in se ipsum non peccaverit ostenditur in hoc quod subditur ac recedens a malo, quia malum odio habuit propter se ipsum, non solum propter nocumentum proximi vel offensam Dei.
3. Descripta igitur huius viri et persona et virtute, eius prosperitas consequenter ostenditur, ut ex praecedenti prosperitate gravior sequens iudicetur adversitas, simul etiam ad ostendendum quod ex prima Dei intentione iustis semper bona tribuuntur non solum spiritualia sed etiam temporalia; sed quod aliquando iusti adversitatibus premantur accidit propter aliquam specialem causam: unde et a principio homo sic institutus fuit ut nullis subiaceret perturbationibus si in innocentia permansisset. Principium autem prosperitatis temporalis, post bonam consistentiam personae propriae, consistit in personis coniunctis et praecipue in natis qui sunt quodammodo aliquid parentum. Describitur igitur primo eius prosperitas quantum ad fecunditatem prolis, cum dicitur natique sunt ei septem filii et tres filiae. Convenienter numerosior multitudo marium quam feminarum ponitur quia parentes magis affectare solent filios quam filias, tum quia id quod perfectius est desiderabilius est, mares autem comparantur ad feminas sicut perfectum ad imperfectum, tum quia in auxilium rerum gerendarum solent esse parentes magis nati quam natae.
4. Deinde ostenditur prosperitas eius quantum ad multitudinem divitiarum et praecipue in animalibus: nam circa principium humani generis, propter hominum paucitatem, agrorum possessio non ita pretiosa erat sicut animalium, et maxime in partibus orientis in quibus usque hodie sunt pauci habitatores prae latitudine regionis. Inter animalia autem primo ponuntur ea quae maxime deserviunt ad victum et vestitum personae, scilicet oves, unde dicitur et fuit possessio eius septem millia ovium; secundo ponuntur ea quae maxime deserviunt ad onera deferenda, scilicet cameli, et hoc est quod subditur et tria millia camelorum; tertio ponuntur ea quae deserviunt ad culturam agrorum, et hoc est quod subditur quingenta quoque iuga boum; quarto ponuntur animalia quibus homines ad vecturam utuntur, unde sequitur et quingentae asinae, ex quibus muli generantur, quibus antiqui maxime insidebant. Sub istis autem quatuor generibus animalium comprehenduntur omnia alia quae ad eosdem usus deserviunt, puta sub ovibus omnia victui et vestitui necessaria, et sic de reliquis. Et quia homines multas divitias possidentes ad eas gubernandas multitudine indigent famulorum, convenienter subditur ac familia multa nimis. Consequenter ponitur prosperitas eius quantum ad honorem et famam quae longe lateque diffundebatur, et hoc est quod dicitur eratque vir ille magnus inter omnes Orientales, idest honoratus et famosus.
5. Ad maiorem autem ipsius Iob commendationem consequenter disciplina domus eius describitur, quae immunis erat ab illis vitiis quae opulentia gignere solet. Plerumque namque divitiarum abundantia discordiam parit, unde legitur in Genesi quod Abraham et Loth nequiverunt simul habitare, ad vitandum iurgium quod ex rerum abundantia proveniebat. Frequenter etiam homines multa possidentes, dum ea quae possident immoderate amant, eis tenacius utuntur, unde dicitur Eccl. VI 1 est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat, nec tribuit ei Deus potestatem ut comedat ex eo. Ab his igitur malis immunis erat domus beati Iob: erat enim ibi concordia et iocunda et aequa frugalitas, quod significatur cum dicitur et ibant filii eius et faciebant convivia per domos unusquisque in die sua. Haec autem caritas et concordia non solum inter fratres erat sed usque ad sorores extendebatur, quae frequenter despiciuntur a fratribus propter superbiam quam opulentia plurimum gignit, unde subditur et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis vinum. Simul etiam designatur in hoc securitas quae de castitate filiarum habebatur; alias enim non circumducendae erant sed includendae, secundum illud sapientis Eccli. XXVI 13 in filia non avertente se firma custodiam, ne inventa occasione abutatur se.
6. Sicut autem in domo Iob frugalitas et concordia vigebat, sic in ipso Job vigebat sancta sollicitudo puritatis quam frequenter divitiae obruunt vel etiam minuunt, secundum illud Deut. Incrassatus est dilectus et recalcitravit, et postea sequitur dereliquit Deum factorem etc. Et quidem de sua puritate intantum sollicitus erat quod ab his quae inquinare poterant totaliter procul erat: dictum est enim supra quod erat timens Deum et recedens a malo. Sed etiam circa filiorum puritatem maxime sollicitus erat; permittebat siquidem eos convivia agere eorum indulgens aetati: quaedam enim in iuvenibus tolerantur quae in personis gravibus reprehensibilia sunt. Et quia in conviviis vix aut numquam homines vitare possunt quin vel per ineptam laetitiam vel per inordinatam loquacitatem aut etiam immoderatum cibi usum offendant, filiis quos a conviviis non arcebat purificationis exhibebat remedium, unde dicitur cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos.
Dicuntur autem in orbem dies transire convivii quia cum septem filii essent et unusquisque in die sua convivium faceret, per omnes dies septimanae seriatim huiusmodi consummabant convivia; postmodum quasi circulariter sive orbiculariter, sicut in diebus septimanae ita in conviviis ad principium rediebatur. Notandum autem quod licet Iob filiis indulgeret ut convivia agerent, tamen ipse suam gravitatem conservans eorum conviviis se non immiscebat: unde dicitur quod mittebat ad eos, non quod ipse ad eos iret. Modus autem sanctificationis quo per internuntium sanctificabat potest intelligi dupliciter: vel quia salubribus monitis eos instrui faciebat ut si quid in conviviis deliquerant emendarent, vel etiam expiationis aliquem ritum habebant quo huiusmodi delicta expiabantur, sicut et sacrificia etiam ante legem data fuerunt, et primitiarum et decimarum oblatio.
7. In conviviis autem homines interdum non solum impuritatem incurrunt modis praedictis, sed etiam gravioribus peccatis immerguntur usque ad Dei contemptum, propter lasciviam ratione absorpta et a reverentia divina abstracta, sicut in Exodo dicitur sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere, idest fornicari vel idolis immolare. Iob igitur non solum contra levia delicta filiis sanctificando subveniebat, sed etiam contra graviora remedium studebat apponere quo eis Deus placaretur, unde sequitur consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos. In quibus verbis ostenditur perfectio devotionis ipsius, et quantum ad tempus quia diluculo consurgebat, secundum illud Psalmi mane astabo tibi etc.; et quantum ad modum oblationis quia holocausta offerebat quae totaliter comburebantur ad honorem Dei, nulla parte relicta in usum offerentis vel eius pro quo offerebatur sicut erat in hostiis pacificis et pro peccato: dicitur enim holocaustum quasi totum incensum; et quantum ad numerum quia per singulos filios holocausta offerebat: singula enim peccata convenientibus satisfactionibus sunt expianda.
8. Causam autem oblationis holocaustorum subiungit dicens dicebat enim, scilicet Iob in corde suo, non quidem de peccatis filiorum certus sed dubitans, ne forte peccaverint filii mei, scilicet opere vel verbo, et benedixerint Deo in cordibus suis.
Quod quidem dupliciter intelligi potest.
Uno modo ut totum intelligatur coniunctim: quamvis enim benedicere Deum sit bonum, tamen benedicere Deum de hoc quod homo peccavit significat voluntatem in peccatis quiescentem, et quantum ad hoc vituperatur, sicut in Zacharia dicitur contra quosdam: pasce pecora occisionis, quae qui possederant occidebant et non dolebant et vendebant ea dicentes: benedictus Dominus! Divites facti sumus.
Alio modo ut intelligatur divisim, et sic per hoc quod dicitur benedixerint, intelligitur maledixerint: crimen enim blasphemiae tam horribile est ut pia ora ipsum nominare proprio nomine reformident, sed ipsum per contrarium significant. Et convenienter pro peccato blasphemiae holocausta offeruntur, quia ea quae in Deum committuntur honoratione divina sunt expurganda.
9. Solet autem contingere quod divinus cultus a quibusdam devote perficiatur si rarus sit, cum autem frequens fuerit in fastidium venit, quod est peccatum accidiae, cum aliquis scilicet tristatur de spirituali labore. Cui quidem vitio Iob subiectus non erat, nam subditur sic faciebat Iob cunctis diebus, quasi perseverantem in divino cultu devotionem conservans.