Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 6: Sermo Iob

Lectio 2: Iob ab amiciis suis traderi percipit

6:13 Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
6:14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
6:15 Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
6:16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
6:17 Tempore quo fuerint dissipati peribunt, et ut incaluerit, solventur de loco suo.
6:18 Involutae sunt semitae gressuum eorum, ambulabunt in vacuum et peribunt.
6:19 Considerate semitas Theman, itinera Saba, et expectate paulisper:
6:20 confusi sunt quia speravi, venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
6:21 Nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis.
6:22 Numquid dixi: Afferte mihi et de substantia vestra donate mihi?
6:23 Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
6:24 Docete me et ego tacebo, et si quid forte ignoravi, instruite me?
6:25 Quare detraxistis sermonibus veritatis? Cum ex vobis nullus sit qui possit arguere me.
6:26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
6:27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
6:28 Verum tamen quod coepistis explete, praebete aurem et videte an mentiar.
6:29 Respondete, obsecro, absque contentione, et loquentes id quod iustum est iudicate.
6:30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

116. Ecce non est auxilium mihi in me, etc. Ostenderat Iob in praecedentibus se rationabiliter dolorem sensisse et verba doloris protulisse, sed tamen dolore non esse absorptum propter ea quae passus erat; sed quia interdum homo licet aliqua adversa patiatur ita se suo et alieno auxilio et solatio contra adversa tuetur ut vel parvum vel nullum inde dolorem concipiat, vult ostendere beatus Iob se huiusmodi remediis esse destitutum, ut ex hoc appareat evidentius se rationabiliter verba doloris protulisse.

Et primo quidem ostendit se praedictis remediis destitutum esse ex parte sua, cum dicit ecce non est auxilium mihi in me: etsi enim bona eius aliqua direpta fuissent, posset hoc absque tristitia tolerare si se posset adiuvare ad recuperandum bona amissa et ad vindicandum iniuriam illatam, sed hoc non poterat, omnibus divitiis, filiis et proprii corporis sanitate destitutus.

117. Rursus multa per nos ipsos non possumus quae possumus per amicos; et ideo Iob secundo ostendit se etiam auxilio amicorum destitutum esse, cum dicit et necessarii quoque mei, idest familiares et domestici, recesserunt a me. Et quod hoc non sine culpa illorum sit, ostendit subdens qui tollit ab amico suo misericordiam, scilicet in tempore miseriae, timorem domini derelinquit, idest reverentiam quam debet habere ad Deum, propter quem et in quo proximus diligendus est: qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Ut dicitur Ioh. IV 20.

118. Deinde ostendit se etiam a consanguineis esse derelictum dicens fratres mei, idest consanguinei, praeterierunt me: loquitur ad similitudinem simul in via incedentium, ac si uno cadente in foveam alii nihilominus praecedant eo dimisso. Et quidem aliqualiter excusabiles essent si, postquam aliquo tempore auxilium tulissent, eum dimisissent vel propter taedium vel propter desperationem adiuvandi; et ideo ut inexcusabiles sint, ostendit se statim et subito ab eis esse desertum, quod significat cum subdit sicut torrens qui raptim transit in convallibus, qui velocissime movetur. Et ne hoc se impune fecisse credant, subiungit qui timent pruinam, irruet super eos nix, quasi dicat: qui propter timorem minoris periculi a iustitia et misericordia discedit in maiora pericula deducetur; unde et fratres Iob qui eum praeterierunt compati nolentes, ipsi tristitiam in propriis damnis sustinebunt. Et quod eorum pericula sint futura sine remedio ostendit subdens tempore quo fuerint dissipati, idest quo incurrent aliqua pericula, peribunt, scilicet totaliter, et ut incaluerint, solventur de loco suo.

Loquitur sub metaphora nivis, de qua fecerat mentionem, quae cum multum firmata fuerit per congelationem non statim ad primam calefactionem dissolvitur, sed cum adhuc non est congelata statim ad radium solis dissolvitur et fluit: hoc est ergo quod dicit ut incaluerint, solventur de loco suo, idest statim ad primum impetum adversitatis quasi cuiusdam caloris tota eorum prosperitas dissolvetur. Et causam ostendit subdens involutae sunt semitae gressuum eorum: illud enim quod involvitur, in se ipsum quadam tortuositate redit; illorum igitur semitae involutae sunt qui in consanguineis et amicis nihil nisi propriam utilitatem quaerunt, et propter hoc in tempore prosperitatis amicitiam simulant sed in tempore adversitatis derelinquunt. Sed homines qui fraudulenter propriam utilitatem quaerunt plerumque a sua spe deficiunt, et ideo subdit ambulabunt in vacuum: tunc enim aliqui in vacuum ambulare dicuntur quando a fine ambulationis deficiunt; et non solum eorum spes evacuabitur sed etiam contrarium eis accidet, unde sequitur et peribunt, idest totaliter destruentur.

119. Sic igitur neque in se ipso neque in domesticis neque in consanguineis auxilium habebat. Consequenter ostendit quod neque in aliis amicis, unde dicit considerate semitas Theman, itinera Saba, in quibus regionibus maxime videbatur habuisse amicos, nam et Eliphaz de Theman venerat, et expectate paulisper, considerantes scilicet utrum aliqui per has vias venerint ad auxilium mihi ferendum; et hoc non videbitis quia confusi sunt, scilicet venire ad me, quia speravi, idest quia tempus erat in quo ab eis auxilium sperare debebam: homines enim qui auxiliari nolunt confunduntur visitare illos a quibus aestimant sibi rationabiliter posse peti auxilium; venerunt quoque, aliqui scilicet eorum, usque ad me, et pudore cooperti sunt, quia scilicet mihi non dederunt auxilium cum recognoscerent se debere. Nec est mirum de aliis cum etiam vos, qui sapientiores videmini, in hoc deficiatis,

unde subdit nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis, ne forte scilicet oporteat vos mihi auxilium ferre; sed ne timeatis quia in nullo auxilium vestrum requisivi: neque enim requiro a vobis ut subveniatis mihi in denariis, et hoc est quod dicit numquid dixi: afferte mihi et de substantia vestra donate mihi? Neque petii a vobis auxilium in bello contra hostes, et hoc est quod subdit liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Neque petii a vobis auxilium doctrinae, et hoc est quod dicit: numquid dixi docete me, scilicet in speculativis, et ego tacebo, et si quid forte ignoravi, instruite me? Scilicet in agendis. Nec solum vos mihi auxilium non praebetis, sed etiam quantum in vobis est me ulterius verbis affligitis, et hoc est quod subdit quare detraxistis sermonibus veritatis? Quos scilicet primo protuli in mea lamentatione, quam Eliphaz reprehendere visus est, ut dictum est. Et ut haec detractio inexcusabilis ostendatur, excludit omnia illa quibus aliquis reprehensor a detractione potest excusari.

Quorum primum est cum aliquis maioris auctoritatis alium pro culpa reprehendit, et hoc excludit dicens cum ex vobis nullus sit qui possit arguere me.

Secundum est cum aliquis contra aliquem verba dura profert ad eius utilitatem et non ad ipsum exacerbandum, et hoc est quod subdit ad increpandum tantum, et non ad utilitatem, eloquia concinnatis, idest studiose componitis ut non videantur leviter esse dicta.

Tertium est cum aliquis verba quae profert contra aliquem efficacibus rationibus munit, et hoc removet dicens et in ventum verba profertis, quasi dicat: verba vestra inania sunt nullum robur rationis habentia.

Quartum est cum aliquis aliquem reprehendit eo tempore et in illo statu in quo praesumi potest quod non fiat inde deterior sed melior; sed si aliquis eo tempore aliquem reprehendere velit quo est consternatus animo et ad iram dispositus, videtur non velle correctionem sed subversionem, et ideo dicit super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum: se ipsum pupillum nominat quia in tristitia positus omni auxilio destitutus erat.

120. Et ne quis putaret quod hoc diceret timens concertationem cum eis, quasi de veritate suae sententiae et iustitia suae causae non praesumeret, subiungit verum tamen quod coepistis explete, ut ex mutua disputatione veritas elucescat; unde subdit praebete aurem, idest auscultate, et videte, idest considerate, an mentiar:

hoc est enim primum impedimentum veritatis inveniendae per disputationem, cum aliquis ea quae ab adversario dicuntur audire non vult.

Secundum impedimentum est cum ad audita clamose et contumeliose respondet, et ad hoc removendum dicit respondete, obsecro, absque contentione: est enim contentio, ut Ambrosius dicit, impugnatio veritatis cum confidentia clamoris.

Tertium impedimentum est cum aliquis in disputatione non intendit ad veritatem sed ad victoriam et gloriam, ut accidit in disputationibus litigiosis et sophisticis: et loquentes id quod iustum est iudicate, ut scilicet concedatis ea quae vobis videntur vera, et negetis ea quae videntur falsa. Et, si hoc feceritis, non invenietis in lingua mea iniquitatem, scilicet aliquid contra iustitiam quae debetur proximo, nec in faucibus meis stultitia personabit, idest aliquid contra sapientiam qua recte sentitur de Deo: intendebat enim et circa divina et circa humana defendere et probare veritatem.