Lectio 3: Deus Iob remittet si peccatum eius cognoscat
5:17 Beatus homo qui corripitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes,
5:18 quia ipse vulnerat et medetur, percutit et manus eius sanabunt.
5:19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
5:20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
5:21 A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
5:22 In fame et vastitate ridebis, et bestiam terrae non formidabis.
5:23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae erunt tibi pacificae.
5:24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam non peccabis.
5:25 Et scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae.
5:26 Ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
5:27 Ecce hoc ut investigavimus ita est. Quod auditum mente pertracta.
104. Beatus homo qui corripitur a Domino, etc. Sicut supra dictum est, Eliphaz in superioribus beatum Iob et impatientiae arguerat et praesumptionis super hoc quod se asseruerat innocentem, nunc autem desperationem ab eo nititur auferre ex qua verba illa provenire credidit quibus Iob vitam suam fuerat detestatus. Sciendum est igitur quod ex supra dictis quibus divinam providentiam tam circa res naturales quam circa res humanas asseruerat, hoc accipit tamquam notum quod omnes adversitates hominibus divino iudicio inducantur, sed quibusdam quidem ad ultimam condemnationem qui sunt incorrigibiles, quibusdam autem ad correptionem qui per adversitates emendantur, quos asserit esse beatos dicens beatus homo qui corripitur a domino: si enim correptio ab homine salubris est, qui tamen perfecte scire non potest mensuram et modum secundum quem possit esse salubris correptio nec est omnipotens ad mala removenda et bona tribuenda, multo magis reputari debet salubris et felix Dei omnipotentis et omnia scientis correptio. Ex qua sententia ad propositum concludit dicens increpationem ergo domini ne reprobes, quasi dicat: licet hanc adversitatem patiaris a Deo propter tua peccata, tamen debes aestimare quod hoc sit quasi quaedam domini increpatio ad te corrigendum, unde non debes hanc adversitatem intantum reprobare quod propter hoc vitam tuam habeas odiosam.
105. Et praedictorum causam subiungit dicens quia ipse vulnerat, graviori adversitate, et medetur, auferendo mala et restituendo bona; percutit, leviori adversitate, et manus eius, idest operationes ipsius, sanabunt, idest liberabunt. Non ergo Eliphaz eum qui corripitur a domino beatum asseruit propter futuram vitam, quam non credebat, sed propter praesentem in qua post correptionem homo a Deo obtinebat immunitatem a malis et abundantiam bonorum. Unde consequenter de immunitate a malis subiungit dicens in sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum: quia enim septenario dierum omne tempus agitur solet septenario numero universitas designari, ut sit sensus quod ei qui a domino corripitur post emendationem nulla nocebit adversitas. Et quia secundum eius sententiam quanto aliquis magis fuerit depuratus a culpa tanto minus adversitatem patitur in hoc mundo, ideo dicit in septima non tanget te malum, quasi ante emendationem homo ab adversitate non liberetur, cum autem incipit liberari ab ea tangatur sed non opprimatur Deo liberante, post perfectam autem liberationem omnino non tangatur.
Quod quidem verum est quantum ad mentem, quae dum finem suum in rebus mundanis constituit adversitatibus mundanis opprimitur; cum ab eis amorem suum revocans Deum amare coeperit tristatur quidem in adversitatibus sed non opprimitur, quia spem suam non habet in mundo; cum autem totaliter mundum contempserit tunc eum adversitates mundanae vix tangunt. Non est autem haec sententia vera quantum ad corpus, sicut Eliphaz eam intellexit, cum perfectissimi viri interdum gravissimas adversitates patiantur, secundum illud Psalmi propter te mortificamur tota die, quod de apostolis inducitur.
106. Et quia septem tribulationes tetigerat, eas subsequenter enumerat.
Sciendum est autem quod quandoque adversitas est ex aliquo periculo particulari alicuius personae, quod quidem quandoque est contra vitam corporalem eius, quae quandoque aufertur per subtractionem necessariorum, et quantum ad hoc dicit in fame eruet te de morte, quasi dicat: patieris quidem famem utpote increpatus a domino sed ex hoc non pervenies ad mortem Deo te liberante; et haec est prima tribulatio.
Quandoque vero aufertur per violentiam alicuius inferentis nocumentum, et quantum ad hoc dicit et in bello de manu, idest potestate, gladii, quasi dicat: superveniet tibi bellum sed in potestate gladii non deduceris; et haec est secunda tribulatio.
Aufertur autem et vita corporalis per mortem naturalem, sed hoc inter tribulationes non computatur cum natura hominis hoc requirat. Quandoque autem personale periculum est contra famam hominis quae pertinet ad vitam civilem, et quantum ad hoc dicit a flagello linguae absconderis: dicitur autem flagellum linguae detractio graviter infamantis, a quo tunc homo absconditur quando facta sua de quibus posset infamari latent detrahentem; et haec est tertia tribulatio.
Quandoque autem est adversitas ex aliquo periculo generali, quod quidem imminet vel personis vel rebus: personis quidem utpote quando alicui patriae exercitus hostium supervenit per quem timetur communiter vel mors vel captivatio, et quantum ad hoc dicit et non timebis calamitatem cum venerit, quasi dicat: imminente calamitate ab hostibus tuae patriae tu non timebis; et haec est quarta tribulatio. Rebus autem imminet commune periculum vel per sterilitatem terrae, quod est tempore famis, vel per aliquam devastationem fructuum ab hostibus, et quantum ad haec duo dicit in fame et vastitate ridebis, idest abundantiam habebis quae erit tibi materia gaudii; et sic tangitur quinta et sexta tribulatio.
Quandoque autem est adversitas ab impugnatione brutorum animalium sive in communi sive in particulari, et quantum ad hoc dicit et bestiam terrae non formidabis; et haec videtur esse septima tribulatio in qua non tangit malum.
107. Post immunitatem autem a malis ponit abundantiam in bonis,
et primo quantum ad fertilitatem terrarum dicens sed cum lapidibus regionum pactum tuum, idest etiam terrae lapidosae et steriles tibi afferent fructum, secundum illud Deut. XXXII 13 ut suggeres mel de petra etc.;
secundo quantum ad animalia bruta, et quantum ad hoc dicit et bestiae terrae erunt tibi pacificae, idest non te offendent possent et haec duo aliter exponi, ut per lapides intelligantur homines duri et rudes, per bestias homines crudeles;
tertio quantum ad homines domesticos, cum dicit et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, idest familia tua pacem habebit ad invicem;
quarto specialiter quantum ad uxorem, et quantum ad hoc dicit et visitans speciem tuam non peccabis, quasi dicat: habebis uxorem honestam et pacificam cum qua conversari poteris sine peccato;
quinto quantum ad filios, unde dicit progenies tua quasi herba terrae, idest habebis multos filios et nepotes;
sexto quantum ad pacificam et quietam mortem, et quantum ad hoc dicit ingredieris in abundantia sepulcrum, quasi in bona prosperitate non spoliatus rebus tuis, sicut infertur acervus tritici in tempore suo, quasi non praeventus intempestiva et subita morte.
108. Ultimo autem approbat ea quae supra dixerat, dicens ecce hoc ut investigavimus ita est. Et quia aestimat Iob ita esse tristitia absorptum quod talia non multum cogitaret, eum reddit attentum dicens quod auditum, mente pertracta.