Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 42: Poenitentia Iob

Lectio 1: Iob respondit ad Dominum

42:1 Respondens autem Iob Domino dixit:
42:2 Scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio.
42:3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excedunt scientiam meam.
42:4 Audi et ego loquar, interrogabo et responde mihi.
42:5 Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
42:6 Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere.

567. Respondens autem Iob Domino dixit, etc. Postquam dominus redarguit Iob de incauta locutione quae superbiam sapere videbatur, quia scilicet se intantum iustum asserebat quod hoc quibusdam videbatur in derogationem cedere divini iudicii, Iob humiliter se convictum reputans respondet:

primo quidem confitendo divinam excellentiam quantum ad potentiam, unde dicit respondens autem Iob domino dixit: scio quia omnia potes, et etiam quantum ad scientiam, unde subdit et nulla te latet cogitatio.

Per quorum primum confitebatur quod Deus poterat adversitatem removere a diabolo inductam, quem dominus sub figura Vehemot et Leviathan descripserat;

per secundum autem recognoscit se interius fuisse aliqua cogitatione superba pulsatum, quod Deum non latuisse recognoscit,

et ideo consequenter invehitur contra eos qui divinam providentiam negant dicens quis est iste qui celat consilium absque scientia? Idest quis est tam praesumptuosus et stultus qui dicit humanum consilium posse celari a Deo absque hoc quod Deus illud cognoscat?

568. Ex consideratione autem divinae excellentiae procedit ad considerationem propriae culpae cum subdit ideo insipienter locutus sum, scilicet debitam reverentiam non exhibens divinae excellentiae in meis verbis, et quae ultra modum excedunt scientiam meam, scilicet discutiendo divina iudicia. Et quia insipienter locutus sum, de cetero loquar sapienter, unde subdit audi et ego loquar, meam scilicet culpam confitendo; et quia locutus sum quae excedunt scientiam meam, de cetero de ea non audeo loqui sed solum de his te interrogare, unde subdit interrogabo te, scilicet petendo, orando, pulsando, et responde mihi, scilicet interius instruendo. Quare autem sic mutatus sit ostendit subdens auditu auris audivi te, scilicet olim cum insipienter loquerer, nunc autem oculus meus videt te, idest plenius te cognosco quam prius, sicut id quod videtur oculis certius cognoscitur quam quod aure auditur: profecerat enim tum ex percussione tum ex revelatione divina. Quanto autem aliquis magis Dei iustitiam considerat tanto plenius culpam suam recognoscit, unde subdit idcirco ipse me reprehendo, propriam scilicet culpam considerando. Et quia non sufficit culpam confiteri nisi sequatur satisfactio, ideo subdit et ago paenitentiam in favilla et cinere, in signum scilicet fragilitatis naturae corporeae: convenit enim humilis satisfactio ad expiandam superbiam cogitationis.