Expositio super Iob ad Litteram

St. Thomas Aquinas
Expositio super Iob ad LitteramCaput 33: Eliud Iob ad Poenitentiam Exhortatur

Lectio 1: Quid Iob confiteri oportet

33:1 Audi igitur, Iob, eloquia mea et omnes sermones meos ausculta.
33:2 Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
33:3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam labia mea puram loquentur.
33:4 Spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
33:5 Si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste.
33:6 Ecce et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
33:7 Verum tamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis.
33:8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum audivi:
33:9 Mundus sum ego absque delicto, immaculatus, et non est iniquitas in me.
33:10 Quia querelas in me reperit ideo arbitratus est me inimicum sibi.
33:11 Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas.
33:12a Hoc est ergo in quo non es iustificatus.

435. Audi igitur, Iob, eloquia mea, etc. Dictum est supra quod Eliud indignatus fuit contra Iob et contra amicos eius; postquam locutus fuerat contra ignaviam amicorum Iob, nunc contra ipsum Iob incipit loqui, et ideo primo eum ad attentionem excitat dicens audi igitur, Iob, eloquia mea, quia scilicet ego iam respondere intendo; et ut significet singula verba se cum pondere dicturum, subdit et omnes sermones meos ausculta, quasi nihil sit in vanum dicturus. Et ne Iob quaereret quare prius locutus non fuerit, subdit ecce aperui os meum, quasi dicat: prius dum tacui os meum clauseram propter reverentiam seniorum, nunc quia ipsi deficiunt necessitas cogit me loqui, unde subdit loquatur lingua mea in faucibus meis, quasi dicat: non sequar verba aliorum, sed proprios conceptus enuntiabo. Et quia Iob in praecedentibus contra amicos suos dixerat quod eum verbis affligebant et confundebant, ideo hoc a se excludit subdens simplici corde meo sermones mei, scilicet sunt, quasi dicat: non loquor ad calumniandum vel ad ridendum sed simplici animo ad veritatem manifestandam. Et quia tribus praedictis viris Iob imposuerat quod essent fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum, hoc a se excludit dicens et sententiam labia mea puram loquentur, idest absque admixtione alicuius falsitatis vel erroris.

Unde autem fiduciam veritatis manifestandae acceperit, ostendit subdens spiritus Dei fecit me, et ideo non est mirum si suam facturam movet et perficit, et hoc est quod subdit et spiraculum omnipotentis vivificavit me, scilicet ad opera vitae movit et perfecit inter quae praecipuum est intelligentia veritatis. Et ne videatur hoc induxisse quasi praeiudicium, afferre intendens Iob ne contra divinitus loquentem responderet, subdit si potes, responde mihi, quantum scilicet ad ea quae contra te dicam, et adversus faciem meam consiste, ut scilicet tu etiam contra me obicias si quid dixero quod tibi non placet. Et ne Iob dedignaretur cum eo disputare propter suam famosam sapientiam et illius iuventutem, ad hoc excludendum subdit ecce et me sicut et te fecit Deus, et ita ex parte factoris uterque nostrum eandem spem veritatis inquirendae potest habere; ex parte vero materiae utrique adiacet idem impedimentum, unde subdit et de eodem luto ego quoque formatus sum, ex cuius scilicet grossitie lumen intelligentiae obtenebratur. Videbat autem Eliud sibi posse responderi hoc ad miraculum pertinere si iuveni tanta sapientia et facundia praeberetur ut contra sapientissimum senem sufficeret disputare, et ideo quasi innuens hoc miraculose se esse assecutum, subdit verum tamen miraculum meum non te terreat, ut scilicet respondere non audeas miraculose scientiam adepto, et eloquentia mea non sit tibi gravis, ut scilicet ex ea obstupescas.

436. His igitur praemissis quasi prooemialiter, subiungit ea in quibus Iob reprehendere intendit, unde subdit dixisti ergo in auribus meis, quasi dicat: excusare te non potes quin dixeris, et vocem verborum audivi, scilicet per sollicitudinem attentionis.

Primo autem in verbis Iob notaverat quod se immunem esse dixerat a peccato, unde dicit mundus sum ego, scilicet ab immunditiis carnis, et absque delicto, scilicet peccato omissionis, immaculatus, scilicet gravibus peccatis quae sunt contra Deum, puta idolatria vel aliquid huiusmodi, et non est iniquitas in me, ut scilicet iniuste proximos laeserim.

Secundo notat in verbis eius quod Deo iniquitatem iudicii imposuerit. Iniquitas autem iudicii solet ex odio iudicantis procedere, et quantum ad hoc commemorat Iob dixisse quia querelas in me reperit ideo arbitratus est me inimicum sibi.

Supra quidem XIII 24 Iob dixerat interrogative cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? Hoc autem quod dicitur querelas in me reperit non invenitur dixisse, unde haec est additio Eliud prave interpretantis verba Iob.

Iudicis enim odium iustum esse videtur si, certificatus de malitia alicuius, odio eum habeat ad puniendum; sed si ex levibus querelis iudex provocetur ad odium alicuius, erit odium iniustum; et taliter interpretabatur quod Iob dixerat se a Deo inimicum reputatum esse.

Secundo ad iniquitatem iudicis pertinere videtur si alicui facultatem iustae defensionis auferat, et quantum ad hoc subdit posuit in nervo pedes meos, idest compedivit quasi impediendo me a meis operibus.

Tertio pertinet ad iniquitatem iudicii ut quaelibet levia ad condemnationem congreget alicuius, et quantum ad hoc subdit custodivit omnes semitas meas, quasi in singulis operibus eum observans. Haec autem Iob non dixerat ad ostendendum iniquitatem divini iudicii, sed quasi figuraliter loquens ut supra XVI expositum est, unde et ibi praemittitur aenigmata percipite auribus vestris. Et quia hoc secundum excludit primum, subdit hoc est ergo in quo non es iustificatus, quasi dicat: non potes te iustum dicere, quia hoc ipsum ad iniustitiam tuam pertinet quod Deo iniustitiam imponis.