Lectio 2: Iob defensionem concludit
31:24 Si putavi aurum robur meum, et si obrizo dixi: Fiducia mea.
31:25 Si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima reperit manus mea.
31:26 Si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare,
31:27 et laetatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo:
31:28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum.
31:29 Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, et si exultavi quod invenisset eum malum:
31:30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expectarem maledicens animam eius.
31:31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus eius ut saturemur?
31:32 Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.
31:33 Si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam.
31:34 Si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui nec egressus sum ostium.
31:35 Quis mihi tribuat adiutorem ut desiderium meum audiat Omnipotens et librum scribat ipse qui iudicat?
31:36 In humero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi.
31:37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram illum.
31:38 Si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent,
31:39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius afflixi,
31:40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina. Finita sunt verba Iob.
418. Si putavi aurum robur meum, etc. Postquam Iob excusavit se de iniustitia et de immisericordia, hic consequenter excusat se de inordinato affectu ad divitias, quod quidem contingit dupliciter:
uno modo per hoc quod homo nimis de divitiis confidit, et hoc excludit dicens si putavi aurum robur meum, ut in divitiis principaliter virtutem meam reputarem, et si obrizo, idest si auro purissimo, dixi: fiducia mea, scilicet tu es, contra id quod apostolus dicit I ad Tim. ult.: divitibus huius saeculi praecipe non sperare in incerto divitiarum;
secundo deordinatur hominis affectus circa divitias per hoc quod nimis de divitiis gaudet, et ideo quantum ad divitias iam habitas subdit si laetatus sum, scilicet inordinate, super multis divitiis meis, quas sicut propria possederam; quantum autem ad acquisitionem divitiarum dicit et quia plurima reperit manus mea: solent enim homines de his quae de novo acquirunt magis gaudere.
419. Deinde excusat se a peccato superstitionis, quod est contra Deum; colebant autem antiquitus idolatrae stellas caeli et praecipue luminaria propter maximam eorum claritatem, et hoc a se excludit dicens si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare, propter quae scilicet ab idolatris coluntur, et laetatum est in abscondito cor meum, quasi interiori cultu eis devotus existens; et quantum ad exteriorem cultum subdit et osculatus sum manum meam ore meo, quasi in eorum reverentiam. Et quare hoc vitaverit ostendit subdens quae est iniquitas maxima: si enim iniquum est ut id quod est uni homini debitum alteri exhibeatur, maxime videtur esse iniquum ut cultus Deo debitus exhibeatur creaturae; et quia impossibile est quod homo simul Deo et creaturae exhibeat latriam, ideo subdit et negatio contra Deum altissimum: etsi enim quibusdam creaturis nomen Dei per participationem attribuatur soli tamen Deo altissimo latriae cultus debetur, qui negatur altissimus si etiam aliis talis cultus exhibeatur.
420. His igitur praemissis quae pertinent ad communem iustitiam, subiungit quaedam quae pertinent ad perfectionem virtutis, inter quae primo odium inimicorum excludit, quod maxime manifestatur quando aliquis gaudet, vel de totali ruina eius, et hoc excludit dicens si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, vel de aliquo malo ei superveniente, quod excludit subdens et si exultavi quod invenisset eum malum, idest ex insperato ei supervenisset. Et quare hoc vitaverit ostendit subdens non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expectarem maledicens animam eius: naturaliter enim homo desiderat ea de quibus gaudet et desiderium interius explicat verbis; consequens igitur est ut si aliquis de malis alicuius gaudeat, quod ea desideret et per consequens quod maledicendo ei malum imprecetur.
421. Deinde perfectionem suae virtutis ostendit quantum ad superabundantiam bonorum quae aliis exhibuit,
et primo quidem quantum ad domesticos suos dicit si non dixerunt viri tabernaculi mei: quis det de carnibus eius ut saturemur? Cum enim aliquod animal est delectabile ad usum comestionis, desiderant homines eius carnibus saturari: per hoc ergo dat intelligere quod eius conversatio tam fuit suis domesticis grata quod eius carnali praesentia cuperent saturari.
Quantum autem ad extraneos subdit foris non mansit peregrinus, quin scilicet in domo mea reciperetur, ostium meum viatori patuit, ut scilicet ei non esset difficilis ingressus.
422. Ulterius procedit ad ostendendam suae virtutis perfectionem quantum ad exclusionem timoris indebiti. Solent autem homines propter confusionis timorem interdum contra iustitiam suam culpam occultare, vel eam negando, quod a se excludit dicens si abscondi quasi homo, idest sicut homines solent facere, peccatum meum, illud scilicet indebite negando; vel excusando, vel etiam astutiis aliquibus palliando, unde subdit et celavi in sinu meo, idest per aliquam occultam simulationem, iniquitatem meam, cum scilicet eam confiteri tenerer. Consequenter autem excludit a se inordinatum timorem corporalium periculorum, qui quidem maxime solet procedere ex multitudine contra hominem insurgente, secundum illud Eccli. XXVI 5 a tribus timuit cor meum: zelaturam civitatis et collectionem populi etc., unde dicit si expavi ad multitudinem nimiam; additur autem ad hunc timorem si homo despiciatur a propinquis a quibus iuvari debuerat, unde subdit et despectio propinquorum terruit me. Solent autem homines impavidi in contrarium incedere per praesumptionem, et quandoque quidem saltem verbis loquuntur contra fortiores, et hoc a se excludit dicens et non magis tacui, quandoque autem ulterius procedunt ut praesumptuose multitudinem adversariorum invadant, sed hoc excludit dicens nec egressus sum ostium.
423. Et quia multa et magna de se dixerat, super his divinum testimonium invocat, unde subdit quis mihi tribuat adiutorem, qui scilicet mecum interpellet ad Deum? Et ad quid adiuvari velit ostendit subdens ut desiderium meum audiat omnipotens; et quod sit suum desiderium exponit subdens et librum scribat, scilicet meae accusationis vel commendationis super praemissis, ipse qui iudicat, scilicet omnes actus humanos, scilicet interiores et exteriores. Et si quidem per huius libri testimonium, idest per certam veritatis manifestationem, ego culpabilis appaream, volo portare poenam, unde subdit in humero meo portem illum; si vero manifestata veritate commendabilis appaream, exinde praemii coronam accipiam, unde subdit et circumdem illum quasi coronam mihi, per quod dat intelligere suum desiderium esse ut qui iniuste condemnabatur ab amicis iusto Dei iudicio reservetur. Praedicto autem libro divini testimonii se non contradicturum promittit, unde subdit per singulos gradus meos, idest processus operum meorum, pronuntiabo illum, idest confitebor veritatem divini testimonii; nec recusabo subire sententiam secundum testimonium divinum, unde subdit et quasi principi offeram illum, scilicet gratanter ferens ut secundum divinum testimonium cum eo agatur.
424. Deinde excludit a se vitium superfluae cupiditatis etiam in rebus acquirendis ex propriis possessionibus, quod quidem dupliciter manifestatur: uno modo per hoc quod homo per nimium cultum superfluos fructus a suis possessionibus extrahere nititur, et ad hoc excludendum metaphorice subdit si adversum me terra mea clamat, quasi non permiserim eam quiescere sed nimis eam coluerim, unde subdit et cum ipsa sulci eius deflent, et loquitur per similitudinem hominis qui nimis angariaretur. Alio modo manifestatur superflua cupiditas per hoc quod homo operariis denegat pretium laboris, unde subdit si fructus eius comedi absque pecunia, scilicet soluta operariis, et animam agricolarum eius afflixi, scilicet vel nimis cogendo ad laborandum vel mercedem subtrahendo. Est autem debitum ut qui superflua et inconsueta cupit etiam debita et consueta perdat, unde subdit pro frumento, quod scilicet seminatur ad victum hominum, oriatur mihi tribulus, qui scilicet non solum est inutilis sed pungitivus, et pro hordeo, quod scilicet seminatur in cibum iumentorum, spina, quae scilicet etiam iumenta pungendo laedit. Quibus praemissis subditur epilogus cum dicitur finita sunt verba Iob, quia scilicet ad suae sententiae assertionem nihil post hoc proposuit.