Lectio 3: Fortitudo arboris et infirmitas hominis
14:7 Lignum habet spem si praecisum fuerit: rursum virescit et rami eius pullulant.
14:8 Si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
14:9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
14:10 Homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est?
14:11 Quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat,
14:12 sic homo cum dormierit non resurget; donec atteratur caelum, non evigilabit nec consurget de somno suo.
240. Lignum habet spem si praecisum fuerit, etc. Posita sententia sua, hic Iob ad eius manifestationem procedit, et primo ostendit quod homo secundum ea quae apparent in hac vita est peioris condicionis quibusdam etiam infimis creaturis quae post interitum reparantur, ut praecipue apparet in lignis. Dupliciter autem vita arboris deficit, sicut et vita hominis, scilicet per violentiam et per naturam: quantum ergo ad violentum defectum arboris dicit lignum si praecisum fuerit habet spem, idest naturalem aptitudinem ut iterum reparetur, quia rursum virescit ipsum in se ipso si plantetur; et rami eius pullulant, in quo ostenditur perfectam vitam recuperare sicut et prius. Quantum autem ad defectum naturalem arboris subdit si senuerit in terra radix eius, cum non possit attrahere alimentum propter defectum virtutis naturalis, et sic consequenter in pulvere emortuus fuerit truncus illius, idest per putredinem in pulvere sit redactus secundum aliquam partem, ad odorem aquae germinabit, idest veniente pluvia, ex putredine ligni habente vim sementinam, et faciet comam, scilicet frondium, quasi cum primo plantatum est. Hoc autem in homine non invenitur secundum decursum praesentis vitae, unde subdit homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est?
Et ponit tria quae gradatim homo amittit:
primo enim anima separatur a corpore, et ad hoc pertinet quod dicit cum mortuus fuerit;
secundo vero tegumenta et ornatus corporis, quae interdum post mortem homini remanent sed postea etiam his nudatur, et ad hoc pertinet quod dicit et nudatus;
ad ultimum vero etiam ipsa compago corporis solvitur, et ad hoc pertinet quod dicit atque consumptus. Quae cum peracta fuerint, nihil sensibiliter apparet de homine remanens, unde apud illos qui nihil nisi sensibilia et corporalia esse credunt videtur totaliter in nihilum redactus: horum igitur dubitationem exprimens dicit ubi, quaeso, est?
241. Considerandum est autem quod ea quae non totaliter pereunt reparari posse videntur, sicut de ligno praeciso vel senescente dictum est, sed ea quorum nihil remanet impossibile videtur iterum reparari, sicut si totaliter aqua maris aut fluminis desiccaretur; homo autem, sicut iam dictum est, videtur sic per mortem consumi ut nihil eius remaneat, unde secundum hanc rationem apparet quod impossibile sit ipsum iterum reparari ad vitam, et hoc est quod subdit quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat, sic homo cum dormierit, idest cum mortuus fuerit, non resurget a morte. Eiusdem autem impossibilitatis esse videtur ut incorruptibilia corrumpantur et ut totaliter corrupta iterum reparentur; caelum autem incorruptibile est, et ideo subdit donec atteratur caelum, non evigilabit, quasi reviviscens, nec consurget de somno suo, ad opera vitae peragenda, quasi dicat: sicut impossibile est caelum atteri, idest corrumpi, ita impossibile est hominem mortuum resurgere;
et hoc quidem dicitur, ut dictum est, supposito quod de homine nihil remaneat post mortem, secundum hoc quod dictum est ubi, quaeso, est? Vel potest hoc referri ad opinionem illorum qui ponebant totum universum corporale istud corrumpendum et iterum reparandum, in qua quidem reparatione ponebant eosdem homines redituros, ut sit sensus: durante isto mundo, homo a morte non resurget; fides autem catholica non ponit substantiam mundi perituram, sed huius mundi statum qui nunc est, secundum illud I Cor. VII 31 praeterit figura huius mundi; haec ergo mundi immutatio secundum figuram potest hic intelligi per caeli attritionem: resurrectio enim mortuorum communis in fine mundi expectatur, secundum illud Ioan XI 24 scio quia resurget in resurrectione, in novissimo die.